Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 22 mensis Novembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 11.dtp (1/1)

Caput XI

 

Cum cenatum esset et feminae excedissent, Elizabetha ad sororem festinavit ut hanc de frigore bene protectam in exedram comitaretur, ubi duae amicae suae profusionem gaudii verborum ostenderunt; at Elizabetha per horam ante honestiorum adventum eas vidit suavissimas praeter consuetudinem. Hae loquacitate praestabant. Oblectamentum accurate depingere, fabellam lepide narrare et familiares hilariter vexare poterant.

Sed ingressis honestioribus, Ioannae nihilo magis colebatur; era Bingleia oculos ad Darceium statim vertit, atque ei paulo modo progresso aliquid dicere voluit. Ille erae Bennet comiter locutus est; bonus Hurst parum se inclinans ‘perlaetor’ dixit; sed Bingleius cum animi fervore vehentissime egit. Hic plenus erat gaudii et attentus. Primam semihoram in ignem lignam congessit, ne cella mutata aliquid mali ferret; atque illa eo volente ad alterum foci latus se movuit, ut ab ostio plus distaret. Tum iuxta eam consedit, atque cum ceteris vix locutus est. Elizabetha in adverso angulo laborans omnibus pergavisa est.

Theae decoctione consumpta, honestus Hurst in memoriam sororis suae redigit mensam ludicram — sed vane. Illa privatim certior facta est ut Darceius cartis ludere nollet; atque mox honestus Hurst aperte etiam petens causam reiectam esse noverat. Illa ludendum ceteros omnes in mentem habere negavit, et quasi firmans coetus tacebat. Hurst igitur nihil agere potuit nisi super torum recumberet dormiendi causa. Darceius liberum sumpsit; hunc era Bingleia imitavit; et matrona Hurst, etsi plerumque armillis annulisque lusitavit, occasione data cum fratre et era Bennet collocuta est.

Tantum Darceium liberum legere spectabat, quantum era Bingleia liberum suum proprium sub oculos habebat; et perpetuo vel aliquid rogavit, vel illius in paginam intuita est. Non tamen potuit ut colloquerentur; responso dato tantummodo legere perstitit. Tandem tentamento delectationis ex libero suo, quem selegerat modo quod secundam partem erat liberi illius, percipiendae fatigata, os dilatans hiavit et ‘Quam beate,’ dixit, ‘hoc modo vesperem pergentes vivimus! Dico saltem nihil delectare plus quam legere! Quam citius taedet alicuius libero! Quando domicilium mihi fuerit proprium, miserebit me si bibliotheca egregia caret.’

Nemo erat quin respondere nollet. Hiavit iterum et libero deposito oculos per cellam animi excitandi causa circumiecit; at mentione saltationis a fratre erae Bennet facta audita, ad eum se vertit quae diceret:

‘Obiter rogem, o Carole, an tu vero saltationem ad Villam Infrapratensem in animo habes? Te moneam, ante coetum constitutum, cum his praesentibus consulere; nisi multum fallor, sunt inter nos qui ex saltatione dolorem nanciscerentur plus quam voluptatem.’

Frater ‘Si Darceium in mente habes,’ inquit, ‘lectum petat, si velit, ante initium — quod tamen ad saltationem attinet, en, res composita est; simul atque Nicholls ius album satis confecerit, cartas dimittam.’

‘Longe plus saltationes amem,’ respondit, ‘si more dissimile haberentur; sed in consuetudine talis congressus est aliquid mihi intolerandum ac odiosum. Sane, si mos colloquendi saltationes summoveret, sapientius ageremus.’

‘Multum sapientius inquam, o Carolina mea dulcissima, sed ad saltationem vix accederet.’

Era Bingleia nullum resposum dedit, et mox assurrexit quae per cellam ambularet. Habitu corporis erat formosa, et eleganter ambulavit; sed Darceius, cui curae omnia effecta sunt, sua studere incuriosus perstabat. Desperatione afflicta, summa ope nitens ad Elizabetham se vertit et:

‘Era Elizabetha Bennet,’ inquit, ‘suadeam ut me exemplare circum cellam ambules. Habe pro certo, tu tam longe immota bene recreaberis.’

Elizabetha, attonita ut erat, statim consentivit. Etiam era Bingleia veram rem obiectam attigit; bonus Darceius suspexit. Quantum potuit ipsa Elizabetha, tantum ille egregiam ex tali origine ortam diligentiam cognovit, qui liberum inscienter operiret. Extemplo petitum est ut se iungeret, sed recusavit, docens de se qui duas modo cellae circumambulandae rationes cognovit, monens tamen ne se jungens utramque vitiaret. Quid imputare vellet? Illa scire valde volens Elizabetham rogavit si intelligere potuit?

Haec ‘Minime vero,’ respondit; ‘crede tamen eum nos vituperare velle, at de re nihil petentes frustrabimur.’

Sed era Bingleia nullo modo Darceium frustrari potuit, quae igitur ut duas eius rationes explicaret propositum teneret.

Ille ‘Ut explicare recusarem,’ dixit, ‘nihil habeo,’ simul atque loqui licuit. ‘Utrum altera alteram fidens aliquid tutis auribus deponere velit, an figuras vestras ambulando optime animadverti creditis, ut hunc vesperi degendi modum elegeretis; si prima agitur, ego intercluderem perfecte; si secunda, iuxta focum sedens melius intueri possem.’

Era Bingleia ‘Proh, pudor!’ inquit. ‘Nunquam aliquid odiosius audivi. Tali de sermone quomodo puniemus?’

Elizabetha ‘Nihil facilius,’ inquit, ‘si voluntatem modo habeas. Molesti esse inter nos vel punire possumus omnes. Obtundendus, ludificandus est. Satis bene eum novisti ut rationem intellegas.’

‘‘Dispeream, qui rem ignorem. Iam affirmo pro certo familiaritate me non doctam esse. Ut obtunderetur qui more animoque tranquillus est! Minime vero! Credo eum non tali modo lacessendum. At quod ad risionem attinet, en, materia non data ridere non conabimur, ne opponamur. Se curet bonus Darceius.’

‘Darceius non ridendus!’ respondit Elizabetha. ‘Usus est insolitus, at se producet insolentia. Malo enim perpaucos tales mihi notos esse. Ridere diligo singulariter.’

Ille ‘Era Bingleia,’ inquit, ‘nimium laudat, plus quam fieri potest. Sapientissimi optimique homines — minime, sapientissima optimaque eorum gesta — in aliquid ridendum a ioculatore reddenda sint.’

Elizabetha ‘Sane vero,’ respondit. ‘Sunt tales homines, sed inter eos ego non sum. Credo me nunquam deridere quodcumque sit egregii vel boni. Pro certo stultitiae nugaeque, libidines vel discrepantiae me oblectant, et has rideo quandocumque possum. Sed facio te his carere exactis.’

‘Forsitan nemo est quin ita careat. Sed omnem per vitam studeo quo facilius vitia, quae animum fortem pro ludibrio saepe habent, evitarem.’

‘Vanitas, exemplo gratia, et superbia.’

‘Sic, vero est in vanitate vitium. Sed de superbia — ubi mens reapse praestat, superbia sub frenis restat.’

Elizabetha se avertit ne subridere reperiretur.

Era Bingleia ‘Nunc inquisitionem boni Darceii tuam,’ inquit, ‘coniicio perfectam esse; oro te ut de exitu nos certiores facias.’

‘Suasa sum perfecte, quo plus bonum Darceium vitiis omnino carere habeam. Ipse simpliciter concedit.’

‘Minime,’ inquit Darceius, ‘taliter haud concedi. Etsi satis mihi sunt vitia, spero me non intelligentia carere. Ingenium praestare non audeo. Hoc non nimium pertinax credo — certe, pro mundi commoditate non nimium. Alicuius neque stultitias nec vitia tardius obliviscor, neque eius contra me offensas. Sententiae meae in vento vel aqua rapida non scribentur. Fortasse ingenium meum vocetur iracundum. Existimatio secunda perdita recipietur nunquam.’

Elizabetha ‘Defectio est sane!’ inquit. ‘Iracundia implacabilis est ingenio umbra. Sed vitium tuum bene elegisti. Vero ridere non possum. A me tutus es.’

‘Credo esse in omni ingenio propensionem malam singularem — ex natura vitium, quod optissimo cultu semper invictum.’

‘At tibi est omnes odi.’

‘Atque tibi,’ respondit ridens, ‘est contumaciter falli.’

Era Bingleia, quae sermonem improbavit nisi ipsa collocutrix, ‘Musicas audiamus’ inquit. ‘Louisa, num perturbat si bonum Hurst e somno suscito?’

Nihilo a sorore facto apertum est clavichordium; neque Darceio nonnullis punctis praeteritis paenituit. Hic curam Elizabethae periculosam censere coeperat.

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: