Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 31 mensis Martii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 12.dtp (1/1)

Caput XII

 

Inter sorores constatum erat ut Elizabetha postridie mane litteras ad matrem mitteret rhaedae interdiu accipiendae causa. Sed matrona Bennet, quae filias Villam Infrapratensem non ante diem proximam Martis linquere exspectabat, cum Ionna hoc modo septimanam culta fuerit, eas benigne excipere noluit. Elizabetha igitur domum redire anxie volens responsum secundum non cepit. Matrona Bennet docuit ut rhaedam ante diem Martis exspectare non possent; pauca etiam epistolae subiecit ut intelligerent, si honestus Bingleius sororque sua eas longius manere vellent, matrem parcere posse. Certa tamen erat Elizabetha quae longius manere nollet — neque invitationem exspectabat; per contrarium, ne sine causa occupare viderentur, Ioannam hortata est quae statim rhaedam Bingleii mutuaretur; statuerunt igitur quae et mentionem consilii primi de Villa Infrapratensi eo mane linquanda et petitionem facerent.

Multi de sententia sunt dolores excitati; et quantopere volendum esset dictum est, tantopere Ioanna ad proximum diem manere voluit; ut abitus ad crastinum prolatus sit. Tum ipsam auctricem eram Bingleiam morae piget, quantum enim uni sorori habuit invidiam fastidiamque, tantum alteri amor exsuperavit.

Certior de impendenti discessu factus, dolore affectus est dominus familiae, qui eram Bennet ne intuta — non satis recurata — esset dissuadere conaretur; sed Ioanna se recte agere credens haud concessit.

Libuit bono Darceio nuntiatio — Elizabetha longius Villae Infrapratensi morata est. Hanc plus quam vellet amabat, at era Bingleia eam contemnere et eum insolenter vexare studebat. Sapienter statuit quominus indicium admirationis imprudenter daret, nec aliquid quo facilius spes de indulgentia sua augenda erigeretur; noverat autem habitum suum nuperrimum graviter notionem, si talis notio concepta esset, minuisse an firmavisse. Animo tenaci egit ut totum per diem Saturni decem vix verba illi allocutus sit et, quamquam semihoram una incomitati erant, liberum religiose perlegit, neque etiam aspiceret.

Die solis, perfecto officio matutino, accidit disiunctio exspectata paene omnibus dulcis. Tandem augebat ocissime era Bingleia comitatem Elizabethae et ad Ioannam affabilitatem; et cum hanc de delectatione sua, quandoque utrum Longabornae an Villae Infrapratensae videretur, certiorem fecisset et indulgentissime complexa esset, etiam cum illa dextram iunxit. Hilarissima Elizabetha omnes valere iussit.

Domo cum reditum esset a matre vix toto pectore salvere iussae sunt. Matrona Bennet quidem de reventu quaesivit, et tanta de molestia excitata filias castigavit, et pro certo habuit Ioannam gravedine iterum contraxisse. Sed pater, etsi breviloquens, eis visis vero gavisus est; earum inter suos auctoritate commotus erat. Dum deerant Ioanna Elizabethaque, sermo communis vespertinus plurimum et vigore et sententia caruisset.

Mariam invenerunt turpissimam hominum naturam ex consuetudine perpendere, ut nonnulla excerpta admirari et novas de moribus detritas sententias audire deberent. Caterina et Lydia certiores dissimiliter fecerunt. Apud milites a die Mercurii postero dicta actaque sunt multa; nonnullis subpraefectis nuper apud avunculum cenaverunt, miles privatus numero vapulatus erat, et vero de praefecto Forstro in matrimonium collocaturo submonitum erat.

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: