Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Solis die 26 mensis Octobris 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 28.dtp (1/1)

Caput  XXVIII

 

Omnia proximo die Elizabethae inter viam nova fuerunt ac multum rettulerunt; et in animo gaudebat; sororem enim tam bene valere ut haud huius de sanitate dubitaret, et iter autem  ad septemtriones exspectatum perpetuo oblectabat.

Cum viam principalem liquissent ad viam Hunsfordiae capiendam, cuiuscumque oculi clerici parochialis aedes petivit, ut quotiens via flexa, totiens illae sit exspectata. Praeter Villae Rosariae sepimentum iter fecerunt. Elizabetha omnibus huius de incolis in memoriam redactis subrisit.

Tandem aedes petitas conspexerunt. Prata ad viam vergentia, domus inter haec sita, prasinum sepimentum, laurorum sepes, una viatoribus adventum indicaverunt. Honestus Collina cum Carlotta ad ianuam apparuit, atque omnibus subridentibus carruca prope ad portellam constitit, unde brevis semita glareosa ad ianuam duxit. Inter se conspiciens et laetabundi statim carrucam vacuefecerunt. Matrona Collina multum gaudens amicam suam salvere iussit, quo plus plusque Elizabetha tali caritate recepta de adventu laetaretur. Malam consobrini affectationem haud matrimonio mutatam esse statim noverat; is nonnihil etiam frigidi ac nimis accurati habuit, qui nonnullas minutas eam foris detineret ut de gentiliis subtiliter doceretur. Dein, morati modo ut monenti hospite ianuae concinnitatem aspicerent, in aedes ducti sunt; atque quam simul in oeco ventum est, denuo et glorioso more salvere iussit; et subinde sicut nuperrime uxor ut cibo reficerent vires proposuit.

Elizabetha hominem gloriosum revidere exspectaverat; at nequivit quin illum, dum rationem camerae bellam et huius formam supellectilemque exponit, ad eam ipsam praecipue alloqui crederet, quasi omnia, quae recusans multata est, in memoriam reducere vellet. Omnibus tamen nitida mundaque visis, suspirium ducere, quo plus alterius morem gereret, non potuit; mirans potius amicam suam intuita est, quae a tali coniuge exhilari videretur. Cum Collina aliquid de quo uxor iusto pudore sit affecta, quod saepe dixit, illa oculos in Carlottam vertit. Nunc et saepius ruborem exiguum in genis cernere credidit; sed Carlotta prudens non audiebat plerumque. In camera omnibus ab abaco ad foci pluteum supellectilis rebus admirata, et de itinere et omnibus Londinii cum certior factus esset, honestior Collina tandem petivit ut per hortum, qui magnus erat ac perbene compositus, atque ab ipso possessore excultus, una perambularent. In horto laborans summam inter decoras voluptates caperet; et  Elizabetha vehementer est admirata Carlottae vulti moderationem, cum illa de motu et exercitatione salutari loqueretur, ubi hortaretur quam potuit. Nunc ille, omnem per ambulationem transambulationemque ducens, spatium laudandi percupiti causa vix ceteris indulsit, et quot erant prospectus, tot minute ac scrupulose descripsit, quo minus minusque loca ornaret. Agros ubique denumerare potuit, vel quot erant arbores in longinquissima etiam silvula. Sed ex omnibus prospectibus, quot habuerunt vel hortus suus proprius, vel regio vel regnum etiam, nullus pulchritudine exsuperavit istum ad Villam Rosariam per hiatum conspicuam inter arbores, qui paene partem priorem domicilii  adversus finem pratis dederunt. Domus erat formosa ac recens, in acclivitate bene sita.

Horto relicto, Collina circum duo prata sua ducere voluit; sed feminae, aptis super vestigia gelus transienda calceis caruentes, comitari non potuerunt. Itaque Seniore Guglielmo maritum modo comitanti, Carlotta sororem amicamque per domicilio duxit, et vix erat dubitandum quin absente coniugis auxilio bene gauderetur. Aedificium quidpiam erat parvum, sed bene conditum et commodum; et omnia eleganter et accommodate disposita sunt, quo libentius Elizabetha ab omne parte Carlottae attribueret. Cum bonum Collinam oblivisci possent, invenerunt ubique quandam tranquillitatem beatam, ut crederet Elizabetha, visa Carlottae delectatione, amicam saepe maritum oblivisci.

Iam scivit dominam Caterinam apud se esse. Cenantes denuo mentio facta est, ut bonus Collina addidit:

‘Ita vero, era Elizabetha, honestabis cum proximo die Solis dominam Caterinam Burghanam in ecclesia videbis, et non debeo aliquid dicere quin laetaberis. Illa affabilissima est et moribus comissimis agit semper, et haud dubio quin officio perfecto parte quadam attentionis animi sui te honestatura sit. Dum tu apud nos manes, dicere vix dubito quin quoties invitatione nos honestat, toties et te et sororem meam Mariam quoque vocatura sit. Carlottam carissimam meam habet lepidissime. Bis per septimanam ad Villam Rosariam cenamus, atque domum ambulare nunquam nobis conceditur. Nobis carruca dominae Caterinae ordinate disponitur. Una potius dicam ex carrucis dominae, nam nonnullas habet.’

Carlotta ‘Domina Caterina quidem,’ addidit, ‘mulier est optima humana, et nobis vicina officiosissima.’

‘Ita verissimo, o mea dulcissima, ita prorsus existimo. Illa talis est mulier quae nimium obsequenter haberi non potest.’

Plerumque res novi Hertfordianas narrantes vesperem triverunt, etiamsi per litteras antea certiores facti; at posthac Elizabethae solae in cella erat aequitatem Carlottae animi contemplari, huius autem prudentiam, quo sollertius maritum duceret vel tranquille toleraret, pernovi, ut haec omnia perbene facta censeret. Cursum autem commorationis praevidere debuit, non excepta consuetudo inter sese tranquillitatis, vel odiosae Collinae interpellationes, vel hilaritas inter acta ad Villam Rosariam exspectata. Ab vi animi mox docta est.

Meridiano tempore proximo, dum ad ambulationem se parat, tumultus subito infra est ortus, ut confusum crederet cunctum domicilium; brevi tempore auscultavit, et mox aliquem quam celerrime scalas ascendere audivit, qui magna voce eam petivit. Ostio aperto, Mariam aspexit, quae animo commota clamavit — 

‘O Eliza mea carissima! Te obsecro ut in cenationem festines, nam est aliquid mirabile visu! Nolo te verbis certiorem facere. Festina, statim descendas! ’

Vano rationem petivit Elizabetha; Maria plus dicere nolebat, atque in cenationem, quae ad semitam prospexit, una pedes acceleraverunt ad mirum videndum. Duas feminas conspexerunt, quae cisio advetae iuxta portellam horti constiterant.

Elizabetha ‘Num ad has videndas evocasti tantum?’ inquit. ‘Porcos in hortum elapsos esse exspectabar saltem, sed dominam Caterinam filiamque suam video tantum.’

Maria ‘La! O carissima mea,’ inquit, de errore perturbata. ‘Haud est domina Caterina. Anus est matrona Iequinsona, quae apud eas habitat; altera era Burghana. Aspice modo. Satis parva est. Quis ei corpus tam gracile ac breve attribueret?’

‘Insolentissima est quo inurbanius die ventosiori Carlottam tenet foris. Cur non intravit?’

‘Proh, Carlotta dixit eam intrare raro. Quando era Burghana domum intravit, maximam confert gratiam.’

Elizabetha ‘Formam eius habeo bene,’ dixit, alias notiones contemplans. ‘Eam video et morbosam et protervam. Ita vero, perbene isti conveniet. Isti erit uxor perfectissima.’

Bonus Collina Carlottaque ad portellam stabant cum feminis colloquentes; et, quod Elizabetham delectat, senior Gulielmus pro ianua locatus maiestatem prae se collocatam serio spectabat, qui eleganter se inclinaret quandoque ab era Burghana conspectum. Tandem nihilo plus dicendo feminae iter continuaverunt, et alii domum reintraverunt. Bonus Collina simul atque duas puellas aspexit de bona eorum fortuna gratulari coepit, quam explicavit Carlotta dicens omnes apud Collinas ad Villam Rosariam crastino die vocatos esse.

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: