Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 22 mensis Novembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

S & P Caput II

 

Caput  II

Inter primos salutavit Bingleium honestus Bennet. In mente semper habuerat eum salutandum, etsi usque ad punctum novissimum temporis negavit; atque die etiam salutationis uxorem non ante vesperem certiorem fecit. Tunc res explicata est hoc more. Filia secunda petaso ornando studere visa, subito allocutus est his verbis:

‘Spero istum honesto Bingleio placiturum, Lisula mea.’

Mater iracunde ‘Haud novimus,’ inquit, ‘quae sunt honesto Bingleio placitura, quod non salutabimus.’

Elizabetha ‘Sed oblivisceris,’ inquit, ‘mamma, eum ad conventus occurremus, et matrona Longa commendare pollicita est.’

‘Non credo matronam Longam aliquid illo more acturam. Ipsa duas fratris filias habet. Illa mulier est dissimulatrix quae nihil alterius causa facit, quo plus contemnam.’

Honestus Bennet ‘Neque plus quam me contemnas,’ inquit, ‘at iuvat me quod ei non fidis.’

Matrona Bennet respondere non dignata est, sed se continere non potuit quae filiam obiurgare coepisset.

‘Noli tantum tussire, Kitteia, cari numinis causa! Aliquantulum dilige nervos meos. Ita laceras.’

Pater ‘Kitteia tussiens,’ dixit, ‘prudentia caret, quae tempori malo conficiat.’

Kitteia ‘Non delectandi mei causa tussio,’ respondit stomachose.

‘Quando Lisula coetus saltatorius se habebit proximus?’

‘Cras cum duabus septimanis.’

Mater ‘Sic vero,’ concordavit, ‘at matrona Longa pridie modo domum repetet; itaque aberit quominus commendare posset, nam ipsa introducta non erit.’

‘Ergo carissima mea, amicae tuae prodesse potes ut honestum Bingleium huic commendares.’

‘Fieri non potest, Bennet, non potest, cum ipsa eum non noverim. Cur ita vexas?’

‘Accuratam considerationem tuam suspicio. Perpaulum ad notitiam sunt quindecim dies. Lapsis quindecim tantum diebus hominem agnoscere vix potest. Ne nos quidem, alii conabuntur; habet tamen matrona Longa suis cum filiabus facultatem; et quod illa igitur officio recusato te optissime egisse, egomet agam.’

Puellae patrem diligenter intuita sunt. Matrona Bennet ‘Gerras, gerras!’ dixit tantum.

‘Cur ita graviter acclamas?’ inquit. ‘Num rationes commendationis, vel harum momentum, gerras modo habes? Sic congruere nequeo. Quid tu Maria dicis? Nam te scio puellam esse quae penitus excogitas et codices magnas legis et excerptiones facis.’

Maria aliquid sagacitatis dicere voluit, sed nequivit.

‘Dum Maria,’ produxit, ‘res suas in ordinem redigit, de honesto Bingleio rursus loquamur.’

Uxor ‘Satis de honesto Bingleio,’ asseveravit, ‘affecta sum.’

‘Paenitet hunc audivisse; cur tamen me certiorem non ante fecisti? Si hodie mane doctus essem, nullum dubium est quin eum non salutarem. Infausto nobis; sed, quod re vera salutavi, iam non est cur notitiam vitamus.’

Attonitae sunt feminae, quod voluerat; forsitan praeter ceteras matrona Bennet; etsi, cum tandem prima laetitia deminuta esset, asseverare coepit se dudum exspectavisse.

‘Sic bene egisti, o Bennet mi dulcissime! Sed scivi te suadendum fore tandem. Habui te pro certo puellas amare quominus talem notitiam omitteres. En, tantum iuvat! atque tam bonus est iocus, quod hodie mane apud eum fuisti qui mentionem usque ad hunc locorum non fecisti.’

Honestus Bennet ‘Iam, Kitteia,’ inquit, ‘tussire potes quantumvis velis;’ at loquens elatione uxoris fatigatus discessit.

Quam simul ostium clausum erat, ‘Quantum vobis est pater optimus’ inquit, ‘puellae meae! Non notum est mihi quomodo gratiam de beneficentia ei referre potestis; neque ego potero. Aetate provecti ut sumus, inquam, nobis minus libet notitias novas singulis diebus accipere; sed pro vobis faciamus quodcumque necesse sit. Lydia, carissima mea, etiamsi natu minima, honestum Bingleium proxima opportunitate tecum saltaturum opinor.’

Lydia superba ‘Proh! ’inquit, ‘non vereor; etsi enim natu minima, procerissima sum.’

Exinde reliquum vesperem vel coniecturam de salutatione a Bingleio exspectata vel consilium de illo ad cenam suadendo capientes triverunt.

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: