Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 22 mensis Novembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 18.dtp (1/2)

 

Caput  XVIII - Pars prima

 

Nisi Elizabetha exedram Villae Infrapratensis intravisset quae Viccamum inter tunicatos rubros eo in loco congregatos vane quaereret, eum adesse nunquam dubitaret. Utcunque se non intemperanter recordationibus affectaretur, nullum dubium habuit quin illum nunc revideret. Insolite diligens se vestiverat, atque perardenter praeparaverat quae illam partem, quam inter vesperem capiendam esse fidebat, cordis adhuc invictam, delenire vellet. Sed statim diram sollicitudinem ceperat ne Darcei placendi causa Bingleii nomen ab invitatione subpraefectis consilio omisissent; at quamquam ita non iuste erat factum, a Dennio Viccami amico certior de hoc absente facta est, cum ille Lydia cupide quaerente dixisset Viccamum pridie ad urbem profectum sed iam non regressum esse; et significanter subridens addidit,

‘Hoc a loco, nisi quendam hominem vitare volebat, nolo credere negotium evocavisse.’

Haec indiciorum pars, etsi a Lydia non, ab Elizabetha est audita, atque, quod Darceio non minus ratio absentis Viccami reddenda erat quam si ipsa primo iuste censuerat, omnis particula contra illum iracundiae tantum prompta frustratione est aucta ut deinde, ad quaestiunculas comes, quarum ponendarum causa appropinquaverat, responsa satis urbana dare vix posset. Quo plus accepit Darceius curam et indulgentiam et patientiam, eo plus est Viccam laesus. Contra cum illo colloquium statuit, quae valde offensa ut erat offensionem, ne honesto quidem Bingleio, cuius indulgentia caeca exacerbabat, supprimere vix posset.

Sed odium Elizabethae defuit natura; atque, etiamsi delectatio sua vespertina iam extincta erat, res ei attenuavit vim animi breviter modo; et molestiis Carlottae Lucas, quam septimanam non viderat, omnibus suis expositis, mox in ridiculosum consobrinum, quem expresse monstravit, in mentem convertit. Duae tamen primae saltationes miseriam renovaverunt; ita vexata est. Quot ignominiam et aerumnam per duas salationes dari potest, tot dedit bonus Collina, inelegans et gravis ut erat, excusationes pro diligentiam ostendens, saepe inscienter falso se ferens. De eo liberata exsultavit.

Dein cum subpraefecto consaltavit, quo facilius de Viccamo ubique amato, ut docta est, colloquens placata sit. His confectis saltationibus, ad Carlottam Lucas revenit et, dum colloquerunt, subito a bono Darceio apellata est, ut tantum a petitione de manu sua perculsa inconsulte consentiret. Statim abivit, atque nil poterat quin de animo irresoluto doleret; Carlotta solatium afferre conata est:

‘Ut opinor, hominem gratissimum censebis.’

‘Ruat caelum! Omnium maxima sit calamitas! Utinam ne hominem, quem odi constitui iucundum noverim! Ne tantum malum mihi cupias!’

Cum tamen ad saltandum reventum erat, et Darceius accedit manum ei capere, Carlotta non potuit nisi insussurans monuit ne inepte illa Viccamum admirans homini deciens auctoritate grandiori illepida videretur. Elizabetha responso non dato locum in serie suum occupavit, quo plus sive de dignitate sua aucta, quod ad ipsum Darceium adversum stare ei concederetur, sive de hac propinquorum in faciebus similiter lecta, obstupesceret. Nullo dato verbo aliquantulum steterunt; ut silentium per duas saltationes perstiturum crederet et primo interrumpere nolebat; subito tamen poenam maius inflicturam se credidit si consaltatorem colloqui cogeret, ut nugas de musica offerret. Ille respondit, sed silentium produxit. Lapsis nonnullis minutis, allocuta est iterum, ‘Honestior Darcei,’ dicens, ‘tibi nunc est fari. Ego de saltatione locuta sum, et tibi oportet aliquid sive de amplitudine camerae, sive de frequentia dicere.’

Subridet, et certiorem fecit ut quodcunque illa dici vellet se dicturum erat.

‘Iam satis ex tempore sit. Mox forsitan dicam coetus saltatorios separatos plus quam publicos gratificari. Nunc tamen tacere convenit.’

‘Itaque saltans nonne loquendo praeceptis te applicas?’

‘Aliquando. Omnibus est dicendulum, ut scis. Ex insuetudine dimidiam horae partem una taceremus; sed pro quorumdam commodo, opus sit colloquendi rationem componere quo facilius quam brevissime sententias offerrent.’

‘An hoc in casu tibi velle placet, an mihi gratificari credis?’

Elizabetha argute ‘Utrumque,’ respondit; ‘nobis enim inter animos similitudinem semper animadverti. Nobis est ingenium inhumanum et taciturnum, quominus eloqui nolimus, nisi in mente aliquid habemus quo facilius omnem contionem percutiamus et quod sicut splendidum proverbium in posteritatem est tradendum.’

‘Ita ingenium tuum,’ inquit, ‘pro certo habeo te inaccurate depingere. Ingenii mei de vicinitate opinari non possum. Non dubio quin fidelem descriptionem credas.’

‘Mos meus est mihi non iudicandus.’

Nullum responsum dedit, atque rursus tacebant usque ad saltationis lineam finitam ventum erat, ubi rogavit si illa cum sororibus Merytonam saepe ambulare nonne consuebant. Respondit affirmans et, quod impulsionem obstare non potuit, ‘Ibi hesterno die,’ addidit, ‘cum nobis obvenisti, novem familiaritatem modo colueramus.’

Statim est eventum visum. Amplior superbia ei vultum obumbravit sed nullum verbum dedit, atque Elizabetha, etsi fragilitatem suam despiciens, sermonem producere nequivit. Tandem locutus est Darceius, qui voce constricta ‘Honesto Viccamo,’ dixit, ‘beneficium indolis urbanae tantum est innatum ut amicos facile adipiscatur — sed per contrarium, minus certum est quo hos retinere possit.’

Elizabetha significanter ‘Tam infortunatus ille,‘ respondit, ‘qui amicitiam tuam perderet, autem ut supplicium ad vitam extremam credibiliter det.’

Darceius nullum responsum dedit, et rem mutare velle visus est. In hoc puncto appropinquavit iuxta eos Senior Gulielmus Lucas, qui ad adversam camerae lateram ire volebat; sed conspecto Darceio constitit, et officiosissima salutatione se inclinans data et de facultate saltatoria et de consaltatrice gratulatus est.

‘Sane, o mi optissime vir, magnopere oblectatus sum. Non saepe saltandum  praestabilius est visum. Haud dubitandum est quin tu ornatissimi ordinis sis. Sodes tamen ut dicam consaltatricem tuam bellam haud tibi ignominiam afficere, atque oportet me autem sperare hunc oblectamen saepe repetitum iri, praesertim cum, o Eliza mea carissima (oculis coniectis in illius sororem Bingleiumque), eventus quidam optatissimus se habitus erit. Quanta verba gratulatoria tunc accipienda! Bonum Darceium obsecro: — ne tamen tibi interveniam. Gratias mihi non ages dum detineo quominus puellae, cuius oculi nitentes etiam me exprobrant, voluptatem sermonis blandissimae percipere possis.’

Darceius partem huius alloquii posteriorem vix audiebat; sed perculsus, mentionem amici sui a seniore Gulielmo facto, est visus, qui oculos ex vultu severo ad consaltatores Bingleium et Ioannam dirigeret. Mox tamen se quiete recuperatus ad consaltatricem se vertit et ‘Interpellatione senioris Gulielmi facta, rem disputandam obliviscor.’

‘Credo nos non collocutos esse. Senior Gulielmus in camera duo homines qui minus inter se disputarent invenire non poterat. Iam de nonnullis rebus colloqui frustra conati sumus, et quid postea investigemus nescio.’

Ridens ille ‘Quid de libris opinaris?’ inquit.

‘De libris — proh! Nos habeo pro certo similes non legere, vel eodem studio.’

‘Me paenitet sententiae illius; sed ita si est casus, sane non deest materia ad argumentum subiecta.  Dissimiles sententias conferre possumus.’

‘Minime vero — in camera saltatoria de libris loqui nequeo; semper aliquid dissimile caput mihi occupat.’

Ille ‘Nonne proxima causa,’ inquit, ‘tali in re te semper occupat?’ qui dubitare est visus.

Illa ‘Ita vero, semper,’ respondit, ignorans quod dicebat, nam in animo res distabat, ut mox ‘Memini, o honeste Darcei,’ repente vocaret, ‘te olim asseruisse veniam vix unquam dare, acerbitatem autem tibi creatam implacabilem esse.’

‘Sic vero,’ inquit firma voce.

‘An tu nunquam odio occaecatus es?’

‘Spero.’

‘Si quis sententiam nunquam mutare velit, debet recte praeiudicare.’

‘Nonne petere finem inquisitionis sines?’

Illa ‘Solummodo ad animum tuum illustrandum,’ inquit, ‘quem experiri volo,’ gravitatem excedere conans.

‘An tu feliciter agis?’

Caput quassavit. ‘Minime vero. Diversas de te sententias audio ut permultum impediar.’

Graviter ‘Haud difficile est mihi credere,’ respondit, ‘quo facilius varie de me referretur; at malim, o era Bennet, ut ingenium meum in praesentia tu non depingeres, ne ita agens utroque ignominia afficeretur.’

‘Si tamen ingenium tuum non in praesentia, fortasse nunquam decernere potero.’

‘Haud est mihi,’ respondit frigide, ‘tibi voluptatem impedire.’ Illa non plus locuta est, atque tacebant secundam saltationem conficientes et deinceps seiuncti sunt; erat utroque sollicitudo, etsi inaequaliter, nam Darceio in pectore erat sententia efficax, quo citius veniam illi daret at iram totam in alium dirigeret.

Cum nonnullos punctos seiuncti essent, era Bingleia aspectu fastidioso ad eam venit affatum.

‘ Ut ita docta sim, era Eliza, delecteris Georgio Viccamo! Soror tua sescenta petiens mihi de eo locuta est; ut scio iuvenem inter colloquia oblitum esse quominus sese filium senioris Viccami, administrator honesto Darceio defuncto, fuisse doceret. Amica tamen moneam, ne omnes illius affirmationes nullo in dubium vocato crederes; nam falso dicitur Darceium de eo detrahere; at per contrarium, benevolentissime in eum se geret semper, etsi Georgius Viccamus summa cum infamia detrahit. Non subtiliter docta sum, sed scio bonum Darceium accusandum non fuisse, hunc nomine Georgii Viccami perturbari tantum, atque frater meus, etsi hunc inter subpraefectos invitatos ascribere vitare vix poterat, multum de eo sua sponte subtracto gaudere. Impudenter is in comitatum quidem ingressus se gessit, ut de contumacia stupefiam. Hunc grati de noxa nunc patefacta, o era Eliza, miseret me; sed vero, nobiscum agitatis avis, melius exspectare non possumus.’

Elizabetha iracunde ‘Inter noxam eius,’ inquit, ‘et avos, ut videtur, cernere non vis; audivi filium esse administratoris Darceio hunc accusatum, et de nihilo peiori, et hoc de facto, ut asseverare possim, ipse certiorem me fecit.’

Era Bingleia se avertens ‘Quaeso veniam dare,’ naso suspensa respondit. Intercessionem mihi excusa — benevolenter loqui volebam.’

Elizabetha ‘Impudens!’ sibi dixit. ‘Multum erras si tali contumelia vili me movere crederes. In hac nihil percipio nisi pervicacem animum tuum vel Darceii malevolentiam.’ Dein sororem natu maximam petivit, quae cum Bingleio eandem causam sumpserat. Ioannam vultum fervidum laetum gerere et tam dulcissime subridere vidit ut Elizabetha illius de eventibus vespertinis sententias novisset statim et hoc in puncto temporis anxietatem pro Viccamo vel offensum huius in inimicis animum oblita sit, quo ardentius pro Ionna summam felicitatem speraret.

Vultu non minus quam sororis gaudiente, ‘Scire volo,’ inquit, ‘ quod de honesto Viccamo addidicisti. Fortasse tamen iucundius agebis, quo difficilius tertium in mentem ducere posses; si ita se habet, sciras me veniam dare non parcituram.’

Ioanna ‘Minime vero,’ respondit, ‘eum non oblita sum; sed nihil narrare habeo satisfaciendi. Bonus Bingleius eius res omnes per vitam gestas ignorat, praesertimque de praecipua offensione Darceio data; sed affirmavit quo plus amicum suum novissemus hominem esse probum, honestum et perbene moratum, atque ut Viccamus a Darceio cultus plus quam meritus sit ei persuasum est; et paenitet me dicere Viccamum pace illius et illius sororis iuvenem indignum esse. Paenitet autem quod temerarius erat qui amicitiam Darceii perdere meruit.’

‘Nonne Bingleius ipsum Viccamum novit?’

‘Minime; ante eum Merytonae hesterno die visum nunquam aspexerat.’

‘Itaque sic est a Darceio doctus. Satis facta sum. Sed quid de cura parochiali dicit?’

‘Rem accurate in memoriam redigere non potest, etsi plus quam semel a Darceio certiorem factus est, sed curam sub certis conditionibus tantum legatam esse credit.’

Elizabetha ferventer ‘Non dubio quin Bingleium sincere ageret,’ inquit; ‘sed me excuso quae non confirmationibus modo persuaderer. Mihi est nullum dubium quin Bingleius amicum suum ingeniose defenderet; sed, quod nonnullas rei partes ignorat, et ceteras ab amico ipso doctus est, sententiam de honestioribus mutare nolo.’

Dein sermonem in alium locum direxit, quo plus ambae voluptatem caperent, ac animorum dissensio fieri  non posset. Elizabetha laetans Ioannae desideria de existimatione boni Bingleii dulcia etsi verecunda audivit, atque ei in animo virtutem auxit, quantum potuit. Ipse Bingleius ubi accessit, Elizabetha se subduxit eram Lucas petitum; sed responso de suavitate consaltatoris recentissimi vix dato, accedit bonus Collina, qui valde exsultans, quod aliquid maximi momenti invenerat, se declaravit fortunatissimum.

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: