Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Jovis die 21 mensis Augusti 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

Untitled2 (1/1)

Caput  I

 

Verum est ubique agnotum quo plus caelebs locuples uxore careat.

Qualescumque sententiae vel motus talis hominis, cum primum viciniae commigraret, sunt notae, habent hoc verum familiae vicinae in mente firmissime, quo plus eum esse rem unius inter filias suas privatam arbitrentur.

Uno quodam die, domina sua ‘o Bennet mi carissime,’ inquit, ‘nonne Villam Infrapratensem tandem locatam esse intelligis?’

Honestus Bennet respondit negando.

Illa ‘Sed ita est,’ inquit; ‘nam Matrona Longa nuperrime apud nos me certiorem de hoc fecit.’

Maritus responsum nullum dedit.

Uxor impatiens ‘Nonne,’ rogavit, ‘scire vis qui sit inquilinus?’

‘Me discere vis, neque audire recuso.’

Hoc sicut iussum egit.

‘En, mi carissime, inquam, Matrona Longa dixit Villam Infrapratensem a divite ex septentrionibus Angliae iuvene acceptam esse; hunc die Lunae in carruca quadriiuga venisse ad domum aspiciendum, et huius tam delectatum esse qui confestim de honesto Morris accipere statueret, ut ante diem festum Sancti Michaelis in possessionem venturus sit, atque nonnulli eius ex ministerio ante septimanam proximam finitam domum habitaverint.’

’Quid eius nomen?’

‘Bingleius.’

‘An eum maritum esse putas annon?’

‘Oh! Pro certo, mi carissime, caelebs est! Dives caelebs; quattuor vel quinque milia librarum per annum. Sic perbene est filiabus nobis!’

‘Cur ita dicis? Quo in modo illas tangit?’

‘O Bennet mi carissime,’ respondit uxor, ‘Sic es molestus! Scis me in animo habere ut unam ex puellis in matrimonium duceret.’

‘An hoc consilio capto in hac vicinitate se constituet?’

‘Hoc consilio! Nugas! Sic more tuo facis. Sed vix est dubitandum quin unam nostrum adamare possit, ut tu igitur, quam primum adest, salutare debeas.’

‘Ut opinor, mihi non est. Tute cum puellis adire quis, an incomitatas mittere, quo fortasse melius egeris, nam tu tam pulchra es quam illis, ut honestus Bingleius te haberet inter ceteras optimam.’?

‘Mi carissime, blandiris. Etsi habebam olim satis, nunc mihi praeter ordinem pulchritudinem non assero. Cum mulier filias quinque puberes habeat, non sibi est pulchritudo sua propria cogitanda.’?

‘Ita cum res se habeat, mulier raro habet pulchritudinem existimandam.’

‘Sed, mi carissime, simul ac in vicinitate adsit, honestum Bingleium salutare debes.’?

‘Habe pro certo, est ultra quam ostendere possum.’

‘Sed respice filias tuas. Considera tantum qualem uni constitutionem sit. Senior Gulielmus Lucas et Domina Lucas in animo habent salutare, illa de ratione solummodo, nam ex consuetudine, ut scis, advenas nullas invisunt. Tu adeo salutare debes, alioquin enim invisere nequimus.’

‘Nonne tu sollicitior es? Ut opinor, placeret honesto Bingleio te videre, atque litteras nonnullas te vectore mittam ut scirat me ex animo secundo quamcunque puellam in matrimonium ducere vellet permissurum; quamquam bene de Lisula mea scribere debeo.’

‘Nolo te ita agere. Lisula ceteris nihilo praestat; atque eam Ionna pulchritudine, vel Lydia lenitudine, plus quam dimidia minorem pro certo habeo. Sed semper ei studes.’

Ille ‘Cunctae,’ respondit, ‘aliquantulum se commendant modo. ‘Sicut aliae puellae stultitiam ac inscitiam agent; sed Lisula viget plus quam sororibus suis.

‘Proh! Bennet, sic puellis tuis propriis abuteris! Me vexare te iuvat. Nervorum miserorum meorum haud misereris.’

‘De me erras, carissima mea. Diligo nervos tuos magnopere. Sunt mihi amici veteres. Iam viginti saltem annos diligente audivi te illorum mentionem facere.’

‘ Heu, ignoras quantum malarum rerum sustineo.’

‘Sed te superaturam spero, ut multos quattuor milibus per annum iuvenes in vicinitate adesse videres.’

‘Nobis non sit bono, si viginti talium commigrarent, quod tu eos non vises.’

‘Crede mihi, carissima mea, quando adsunt viginti, omnes visitabo.’

In honesto Bennet singulariter admixtus est mens pernix cum ingenio asperiore et taciturnitate et inconstantia, ut uxor ipsa tres et viginti annos experita eius mores etiamnunc vix intellegeret. Huius mens minus difficilis erat exponere. Mulier erat acumine inferiore, tenua eruditione et incerto ingenio. Cum aliquid moleste ferret, crederet se nervis miseris abusa. Ipsa consilio vitae insistebat ad filias in matrimonium collocandas; salutationes vel aliquid novi solatium afferebant.

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: