Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Saturni die 23 mensis Junii 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
De viris in Arabia Saudita ad extremum supplicium traditis

De viris in Arabia Saudita ad extremum supplicium traditis

XLVII viri Sauditae de tromocratia capite damnati, extremum supplicium passi sunt: quod ministerium negotiis praepositum versiculos Corani proferens nuntiavit. Omnes condemnati capitis erant quod incursus tromocraticos contra cives moliti essent vel confecissent. Illi, maximam partem, reputati sunt, ut latum est, ab anno MMIII ad annum MMVI petitionum participes fuisse, quae gregi Al Qaedae ascriberentur.

Ad poenam capitalem etiam Nimr al-Nimr rector religiosus Sciita meschitae provinciae Qatif in oppido Al Awamiyya perductus est qui praeterito anno capite de seditione damnatus erat: antequam in vincula mense Iulio anno MMXII coniectus esset, rebelliones Sciitarum duxerat in parte orientali quibus peteret ut provincia Qatif, cuius incolae maximam partem Sciitae sunt, ab Arabia Saudita seiungeretur cumque regno Bahrein se coniungeret. Adversus poenam capitalem plurimi reclamaverunt, immo Irania pro scelere se ulturam esse minitata est. Qui gravis monitus post supplicium iteratum est.

Cum eo frater Mahometus comprehensus est et nepos, tum XVII annorum aetate, sed nunc XXI, qui adhuc captivus, capitis damnatus est. Ad adulescentem adiuvandum etiam “Amnestia inter gentes” operam dedit, quae iura humana violata et cruciatus denuntiavit. Anno MMXV CLVII Sauditae poena capitali affecti sunt: post rem publicam Sinensem et Iraniam in tertium locum Arabia Saudita pro numero succedit.

In urbe capite Persarum vespere plurimi infanda repugnaverunt: reclamantes ampullis Molotovianis usi in legationem Sauditam inierunt, aliqua cubicula vastaverunt atque incenderunt. Etiam in aliis nationibus (Iraquia, Libanus, Barhein, Yemen) factiones Sciitae ira et indignatione excitatae sunt. Auctoritates Civitatum Americae Unitarum curam et sollicitudinem de re protulerunt ac regnum Arabicum hortatae sunt ut iura humana observarentur. “Hoc tempore contentio in Asia Medii Orientis minuenda, non augenda est” inquit relator legationis Johannes Kirby “ liceat ut reclamationes pacifice fiant”.

Scripsit Lydia Ariminensis - 03/01/2016 15h10



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Administer Matthaeus Salvini censum facere vult gentium Rom et Sinti in Italia commorantium ut eos expellat quibus manere non liceat, sed Minister Primarius Conte et vicarius Di Maio ab hac re dissentiunt, cum computatio ethnica non legitima sit.
Praeses Italicus Conte et Francogallus Macron constituerunt ut in Africa loca apta agnoscendis migrantibus petentibus asylum instruerentur et de foederis Dublini emendatione consenserunt.
Navis Aquarius migrantibus onusta repulsa a novo Administro Italico negotiis internis praeposito Matthaeo Salvini ad Hispaniam pergit.
Investigatio mortuorum post eruptionem Montis Ignivomi Guatemalensis intermissa est cum periculum esset ne nova saxa liquefacta e cavo expellerentur. XCIX inventi sunt, CXCVII dilapsi.
Post flagitium corruptionis virorum Factionis Popularis, rogatio Factionis Socialistae de diffidentia adversum Marianum Rajoy a legatis probata est; princeps Socialista Petrus Sanchez ante regem ut novus Minister Primarius iuravit.


INSOLITA
OECONOMIA
IN ORBE
SOCIALIA
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: