Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 30 mensis Junii 2022
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POLITICA

DE TIMORIA ORIENTALI ABHINC ANNOS VIGINTI SUI IURIS FACTA

Timoria Orientalis (lingua locali Tetun Timór Lorosa'e, quo nomine terra solis orientis significatur vel, tautologice, oriens orientalis) pars eoa est insulae Timoriae, cuius hesperia pars ad Indonesiam pertinet, necnon sola ex civitatibus Asiis, si Insulas Philippinas excipimus, quae plerumque sit Christiana. Recentissima praeterea inter terras Asiaticas est sui iuris factas. Abhinc enim viginti annos (die vicesimo mensis Maii, anno nempe bismillesimo altero) sollemniter coepit sui iuris esse et mox centesimum nonagesimum unum societatis Nationum Unitarum membrum facta est, cum antea sub Indonesiae dominatu re –non tamen iure– fuisset ob occupationem inde ab anno millesimo nongentesimo septuagesimo quinto protractam, quae communitate nationum dissentiente sane patrata erat; nam Nationes Unitae Timoriam Orientalem provinciam Indonesiensem numquam agnoverunt, nedum Lusitania, sub cuius dicione orientalis Timoriae pars a saeculo sexto decimo variis modis fuerat.

Res novae dianthorum appellatae, quae in Lusitania die quinto et vicesimo mensis Aprilis anni millesimi nongentesimi septuagesimi quarti factae sunt, regimen semityrannicum Marcelli Caetano, Antonii de Oliveira Salazar successoris, everterunt simulque effecerunt ut consilia Lusitanica ad colonias attinentia ita mutarentur ut Lusitani colonias suas et Africanas et Asiaticas mox sinerent de proprio futuro statuere. His rebus factis Timorienses Orientales sine mora ad suae terrae libertatem magno nisu tendere coeperunt in duas factiones potissimum divisi. Postquam factio quae ad doctrinam Marxianam magis inclinabat (partes scilicet independentisticae litteris compendiariis Fretilin appellatae) praevaluit atque ea duce Eootimorienses libertatem suam declaraverunt, Indonesienses, communismi in nascente civitate vicina metu vero an praetextu incertum, Timoriam Orientalem invaserunt. Aliquot per decennia Eootimorienses inter suorum strages repugnaverunt. Fuit demum caedes plerumque iuvenum Eootimoriensium mense Novembri anni millesimi nongentesimi nonagesimi unius facta (die duodecimo, quo accuratius dicam) id quod effecit ut civitatum moderatores in Europa et in America maxime, sed etiam –quamquam tardius ac tepidius– in propinqua Australia impensius agerent ut Timorienses Orientales de suae terrae futuro possent aliquando deliberare. Eo die enim Dilii, in Timoriae Orientalis capite, cum in Sanctae Crucis sepulcreto preces funderentur pro anima cuiusdam Sebastiani Gomes –adulescentis pro libertate Timoriae Orientalis militantis qui, ab armatis Indonesiensibus ante duas fere septimanas interfectus, ibi erat sepultus– et post preces turma iuvenum Eootimoriensium libertati Timoriae Orientalis acclamare coepisset, milites Indonesiaci in eos sclopetaverunt plus quam ducentos occidentes, multos alios vulnerantes. Opportune accidit ut imagines harum rerum a diurnario Britannico quodam Max Stahl cognominato exciperentur. Marius Soares, qui tempore illius sceleris praeses erat Reipublicae Lusitanicae, dixit se, cum imagines cinematographicas illius stragis spectavisset, quibus patebat multos homines sclopetationibus interfectos aut vulneratos esse, et voces mulierum audivisset Christianas orationes inter ipsam caedem lingua Lusitanica recitantium, intellexisse aliquid ea de re esse agendum. Factus exinde est propter tantam inermium trucidationem luctus nationalis in Lusitania coeperuntque Lusitani pro Timoriae Orientalis libertate impensius operari. Ironice dici licet preces illas muliebres per virum socialistam agnosticum, qualis Marius Soares erat, maxime efficaces fuisse.

Postquam nationalista et anticommunista Suharto anno millesimo nongentesimo nonagesimo octavo Indonesiensium praeses esse desiit, facilior via ad libertatem Eootimoriensibus facta est. Communitate nationum intercedente mense Augusto anni subsequentis Indonesiae rectores assenserunt ut scitum plebis de Timoriae Orientalis futuro fieret. Plus quam nonaginta septem centesimae partes Eootimoriensium qui ius suffragii habebant suffragium tulerunt, ex quibus duodeoctoginta fere centesimae libertati Timoriae Orientalis faverunt, cum minor pars autonomiae eidem terrae intra Indonesiae fines fruendae suffragaretur. Post hoc populi scitum armatorum Indonesiensium in Eootimorienses vis denuo erupit, quasi illi vellent hos punire, ita ut ipsae Nationes Unitae intervenire constituerint. Sequentibus annis tali modo sunt res dispositae ut die dicta libertas Timoriae Orientalis declararetur praesentibus, inter alios, secretario generali Nationum Unitarum Kofi Annan, qui in fine sermonis sui media nocta facta (incipiente quidem die vicesimo Maii anni MMII) “Vivat Timoria Orientalis!” Lusitanice exclamavit, praeside Indonesiensium Megawati Sukarnoputri, praeside Reipublicae Lusitanicae Georgio Sampaio, Guilelmo Clinton, qui praeses Civitatum Americae Foederatarum fuerat, necnon cantrice Americo-Suecica Barbara Hendricks, quae libertatem celebravit canticum canens quod inscribitur “O Freedom”. In sermone aditiali inter eandem sollemnitatem habito primus Timoriae Orientalis liberae praeses, Xanana Gusmão, qui in carcere Indonesiensi septem annos versatus titulum “Nelsonii Mandela” Asiatici meruerat, veniam Indonesiae dedit Indonesiacam nationem populum fratrem appellans. Praeses Megawati celebrationi interesse nolle vero visa est; onus permultorum milium Eootimoriensium in bello pro libertate contra Indonesiam gesto mortuorum vastationumque videlicet sentiebatur. Decrevit tamen se Dilium conferre Indonesiaca dux postquam ipse Xanana Gusmão Iacartam volavit ut eam ad libertatis Eootimoriensis inaugurationem invitaret. Speratur fore –viginti post annos– ut concordia inter fratres non solum servetur, sed etiam augeatur.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 18/05/2022 21h40


.

.

BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35
Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia.
Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM





 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: