Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 11 mensis Julii 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
PRIMUS MAGISTER URBIS MUSLIMUS LONDINII ELECTUS EST

PRIMVS MAGISTER VRBIS MVSLIMVS LONDINII ELECTVS EST

Sadiq Khan laborista novus magister civium publice declaratus est qui gratias egit iis qui suffragium tulerunt cum ad effectum perduxissent quod fieri non posse videretur. Khan, vir quadraginta quinque annorum, filius emigrantium e Pakistania Muslimorum magno suffragiorum numero (56,8% adversus 43,2%) adversario praestitit Zac Goldsmith, quadraginta unius annorum, conservativo, nobilissimo et ditissimo genere nato.

Brevi sermone habito post mandatum acceptum confirmavit de rebus agendis, a muneribus publicis ad habitationes, se officia facturum esse: cum usus esset omnibus Londiniensibus se esse fauturum. Deinde se humili loco natum esse memoravit, patrem mortuum octo filiorum proferens autoraedarium, gratiasque matri, uxori, familiae et omnibus fautoribus agens.

“Vicit spes contra metum, unio contra discordiam. Timor nos firmiores non reddit, sed debiliores” inquit sectator laboristarum “res politica metu nixa in nostra urbe haud accepta est”. In certamine ad comitia pertinenti ille ab adversario et ipso Ministro Primario David Cameron accusatus est quod extremistis familiariter uteretur; cui rei candidatus valde iratus responderat, se praebens ut Muslimum Britannicum cum extremistarum partium sectatoribus pugnaturum.

Scripsit Lydia Ariminensis - 08/05/2016 20h12



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Augustae Tiberiae Georgius Ratzinger, frater Benedicti XVI, nonagesimo sexto anno aetate, mortem obiit. Artis musicae peritissimus, ordines sacerdotales acceperat eodem die ac Papa Emeritus qui ante duas hebdomadas eum ivit salutatum.
Praeses Trump postulat decem annorum poenam carceris in eos qui monumenta publica vel destruant vel inscriptionibus vitient; nuper enim Praeses ex Aedibus Albis prospicit turbam, quae conabatur Andreae Jackson statuam deicere.
Apud Ciuitatem Mexicum terra maxime tremuit: concussio tanta enim fuit, ut rationis Richterianae gradum prope octauum attigit. Ruinae tamen notitia nulla peruenit, quamuis pollentissimus tremor fuisset.
Compertum est dexametasonam, quae est species steroidis, posse sanare vili pretio partem fere tertiam aegrorum, qui ex viro covidiano laborant. Sic nuper provulgatum est ab Universitate Oxoniensi. Hoc enim est primum pharmacum, quod hos aegros partim potest mederi.
In urbe Itala Mediolano furor iconoclasticus statuam celebris diurnarii Alexandri Montanelli percussit, qui opinionis conservativae fuerat, odii phyletici et stupri accusatus. Aliqui discipuli Universitatis per teniam sibi vindicaverunt scelus: simulacrum colore rubro inquinatum est.


IN ORBE
SOCIALIA
IN ORBE
SCIENTIAE
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: