Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Saturni die 18 mensis Augusti 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
DE INCURSIBUS AERIIS IN LIBYAM EFFECTIS

DE INCURSIBUS AERIIS IN LIBYAM EFFECTIS

.

Primum post incursum quo duci Muammar Gheddafi anno MMXI imperium ademptum est, aėronaves insectoriae et ballistariae et helicoptera “Apache Usa” profecta a bellicis navibus aėroplanigeris et helicoptera gestantibus “Wasp” nominatis per mare Mediterraneum percurrentibus, ante unam hebdomadem redierunt ut pyrobolis Libyam quaterent. Hoc est ad quod tendunt certamina, stationes bellicas ISIS prosternere. Hoc a relatore Pentagoni Petro Cook affirmatum est qui autem explanavit quomodo datis mandatis a Praeside Obama pyrobolorum iactus finis esset ut tuta loca jihadistarum, qui circiter mille numerantur, de medio tollerent. Iampridem duae petitiones ab aėre effectae magnam caedem militum Chalifi non longe a Tripoli ediderant quibus multi pugnantes et duo duces perierant.

Minister Primarius Gubernationis Unitatis Nationalis Fayez Al Serraj a Civitatibus Americae Unitis auxilium petiverat ut incursus aėrios contra militiam ISIS apud Syrtem faceret; sermone habito televisifico rector Libycus explicavit auxilium aėrium ad breve tempus perductum iri ut adversus Jihadistarum arcem, in urbem Syrtem et suburbium contenderet; Americae vires in terra non futuras esse.

Italia certior de auxilio aėrio facta est, sed rei bellicae non interest; mensibus praeteritis auxilia humana obtulit, nuper sedes profectus aėronavium praebuit, sed nihil auctoritates Americae petierunt.

Scripsit Lydia Ariminensis - 10/08/2016 23h33



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Corruit Genuae pars pontis Morandi nominati super torrentem: XXV interierunt, X saltem dilapsi sunt. Periculum est ne aliae partes super domos cedant, quae vacuefactae sunt.
Turcia in magno discrimine nummario versatur postquam lira corruit; ex hac re magna perturbatio in mercatibus nummorum Europaeis orta est. Praeses Erdogan ait administrationem Turcicam bello oeconomico non victum iri.
In Mexico Septentrionali aėronavis paulo post temptatam avolationem concidit; LXXXV sauciati sunt, nemo periit.
Ob maximum aestum in pascuis montanis Helveticis exercitus potum vaccis praebet.
Periit in nosocomio Helvetico moderator bonis gignendis societatis FIAT Sergius Marchionne, qui eam sursum extulit et coniunctam cum societate Chrysler in Civitates Americae Unitas expandit.


INSOLITA
INSOLITA
INSOLITA
OECONOMIA
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: