Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 3 mensis Novembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POESIS

Infernorum Cantus IV

Altum terrifico tonitrus mihi murmure somnum
In capite abrupit, commoto, ut quem excitat ictu
Vis improviso, cessataque lumina circum
Stans movi, intentaque acie omnia collustravi,
5 Quae loca me acciperent, vestigans. Vera fatebor.
Tartareae vallis me tristis ripa tenebat,
Horrendum resonans ululatibus infinitis.
Tetra, alta ac densa nebularum obsessa caterva
Sic erat, ut, quamvis defixum immittere visum
10 Viscera in ima loci conarer, nulla facultas
Cernere mi dederit quidquam. Tum talia toto
Vultu pallescens coepit mihi dicere vates:
Hic nos obscuri in coecum descendimus antrum.
Incedam primus, mihi tu comes ito secundus.
15 Atque ego, mutati qui legi signa coloris,
Dixi: Qui veniam, si tu formidine palles,
Tu dux, tu hortator dubitanti? Talia contra
Ille mihi: Istorum hac extrema in parte jacentum
Angor sic illam pietatem pingit in ore,
20 Quam tu pro metu habes. Pergamus nam via longa
Cogit. Ita immisit sese et me prima subire
Claustra orbis jussit, barathro qui cingitur illo.
Quantum illic audire fuit, pro murmure flentum
Nescio quid gemebundi inerat, quo aeterna sonabat
25 Aura tremens. Hoc cura ciet cruciatibus expers
Cordi haerens turbae, quae mulla et nomine clara
Infantumque aderat matronarumque virumque.
At mihi praeceptor: Tu nondum nosse laboras
Umbrarum genus hoc, quas est spectare facultas?
30 Ante volo discas, quam tendas gressibus ultra,
Has esse immunes culpae. Quod si qua merentes
Evexit virtus, non sat fecisse putanda est;
Namque isti haud fuerunt sacro de fonte renati,
Per quem porta patet Fidei, quam pectore servas.
35 Quod si praecessere aevo, quod foedere Christi
Rclligio sanxit, nondum coluere supremum,
Ut decuit, numen, quos inter versor et ipse.
Has propter maculas, ullo sine crimine vitae,
Hic plebs deplorata sumus, nulloque dolore
40 Laesa, nisi optatis quod tandem posse potiri
Nos spes nulla manet. — Cum talia verba eloquente
Audivi, ingens pervasit dolor intima cordis:
Namque ego praestantes fama, et virtutibus altis
Novi homines ora suspensos degere in illa.
45 Dic mihi, praeceptor, rerum tutela mearum.
Tunc coepi, si quem tulerit sincera voluntas,
Nosse Fidem, genus erroris qua vincitur omne,
Numquid fas isti fuit evasisse vel ullo
Ipsius alteriusve hominis merito, inque beatis
50 Postea conciliis sedit? — Tunc ille, loquelam
Obscuram ut sensit, placido sic ore profatur:
Incola adhuc novus hic aderam, cum intrare potentem
Aspexi quemdam gestantem signa triumphi.
Hinc umbram primi is traxit genitoris, et Abel
55 Isto prognatum, dein cum Lamechide Mosem,
Et populo dare jura suo et parere paratum;
Abrahamumque patrem, et Davidem sceptra gerentem;
Israel, illiusque patrem, natosque Rachelemque
Uxorem, pro qua longos tulit ille labores;
60 Atque alios numero multos, fecitque beatos.
Nec non id moneo te, aeternam evadere mortem
Nulli unquam ante illos licuisse, fruique salute.
Nec tamen ire pedes cessabant, fante poeta,
Et Silvam ingredimur, Silvam tot millibus, inquam,
65 Umbris confertam. Hinc a summo culmine ripae
Non tam aberat gressus, cum vidi albescere flammam,
Quae coeci valuit semiorbis vincere noctem.
Nec tantum intererat spatii, ut non discere possem,
Saltem ex parte aliqua, gentem, quae possidet illas
70 Sedes, conspicuis clarescere honoribus auctam.
O tu, unde omnigenis doctrinis venit honestas,
Artibus omne decus, quaenam haec gens splendida tanta
Nobilitate, aliis cui fas praestare fruique
Conditione alia? —Tum sic ille ora resolvit:
75 Grande horum nomen, quod vestrum personat orbem,
Efficit, ut Superi hos tali dignentur honore.
Interea subito unanimis mihi fertur ad aures
Vox ea: ln obsequium summo consurgite vati,
Illius umbra redit, quae se his subduxerat oris.
80 Ut vox conticuit, vidi tunc tendere contra
Quattuor aspectuque et forma corporis umbras
Augustas, illis nec erat frons laeta, nec ulla
Tristitiae signata nota. At dux optimus inquit:
Ille, viden’? illo ense insignis, qui tribus anteit,
85 Incedens ut rex, Epicorum maximus ille est
Maeonides; Flaccus satyrarum conditor alter.
Tertius it Naso, Lucanus pone propinquat.
Nomine quisque uno nam merum convenit una.
Quod vox concrepuit; certant mihi solvere honorem
90 Invidia vacui, et laudem pro laude reportant.
Sic ego praeclarum vidi concurrere coetum.
Quem docuit princeps divini carminis ille,
Supra quemque volans, veluti Jovis armiger ales.
Atque ubi multa simul tenui dixere susurro.
95 Me circumfusi nutu salvere jubebant.
Gratus ad haec illis subrisit signa magister.
Plus quoque me ornarunt, dignati includere eodem
Me numero, ut sextus tantis cum vatibus irem.
Atque ita progressi, lampas qua lucida monstrat.
100 Plura loquebamur, quae nunc reticere decorum est.
Non secus atque ubi tunc aderam sermonibus uti.
Nobilis ad turris radices venimus imas,
Quae septemgemino stabat circumdata muro
Alte assurgente. Hunc ambit pellucidus amnis,
105 Accessu prohibens. Ausis transmittere cursus
Unda viam stravit , duro ut terra arida tergo,
Hisque sophis mistus septena per ostia gressum
Intuleram, et multis in prata recentia rivis
Devenisse fuit. — Tarde graviterque tuenti
110 Gens oculo hic aderat, quae magnam se ore ferebat.
Raros suaviloqua sermones voce locuta.
Exstantem cepi secessum in parte reducta,
Campus ubi immisso prospectum lumine apertum
Praebet, ut adversos legerem cunctosque notarem.
115 Hic mihi, dum arrectus viridanti in gramine stabam.
Magnae sunt animae ostensae, quas semper habere
Ante oculos inibi erit justissima caussa triumphi.
Vidi ire Electram, magna comitante caterva,
Hectora quos inter novi Anchisaque creatum,
120 Gaesarem et armatum, suffusum vulturis instar
Igne oculos. Metabi natam cum Penthesilea
In parte opposita vidi, solioque Latinum
Regem insidentem; lateri Lavinia adhaeret.
Vidi illum Brutum, qui depulit urbe Superbum;
125 Non oculis sese Lucretia, Julia nostris,
Martiave abscondunt; praesens Cornelia. Solum
Vidi seposita Salaoinum in parte sedentem.
Altius attollens oculos considere vidi
Philosophos inter, qui cunctos maximus auctor
130 Imbuit edocuitque sophos, qui scire putantur.
Hunc et suspiciunt omnes et laudibus omnes
Hunc onerant magnis; sed Socratem iteinque Platonem
Ante alios istum propius consistere vidi.
Democritum, casu qui vult exeistere mundum.
135 Diogenemque et Anaxagoram vidique Thaletem,
Empedoclem atque Heraclitum, Zenonis et umbram.
Atque Dioscoridem. quo non praeslantior alter.
Inspicere in rerum naturas. Orphea vidi
Et Marcum, vatemque Linum, Senecamque magistrum
140 Morum; tum terrae numeroque carentis arenae
Mensorem Euclidem, Ptolemaeumque, Hippocratemque.
Non Avicennae, non defuit umbra Galeni,
Non Averrois magno conamine functi.
Haud ego cunctorum percurrere nomina possem,
145 Namque operis longi series sic urget, ut acta
Saepe minus valeam mullis comprendere verbis.
Hic sextum in geminas partes se dividit agmen.
Atque aliud per iter sapiens me ductor agebat.
Extra sepositae tranquilla silentia silvae,
150 In loca, ubi aura tremit, regionem luce carentem.

Curavit Johannes Teresi


scripsit Abbate Dalla Piazza Vicentino


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: