Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 3 mensis Novembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POESIS

Paradisi Cantus I

Illius, qui cuncta movet, quocumque penetrat
Gloria, plusque illi parti cedit, minus illi
De splendore suo. Quod plus deducit ab ipsa
Lucis, ego coelum deveni ac talia vidi,
5 Qualia nec scit, nec potis est unquam inde reversus
Dicere. Namque animus desiderii prope summam
Accedens, totum tunc sese immittit in istud,
Ut mens nostra sequi repetens non possit euntem.
Verum, quae potui de sancto condere regno
10 Mente, haec materiam praebebunt carminis ausis.
Postremum hunc, bone Apollo, mihi concede laborem,
Effice meque tua vas sic virtute repletum,
Ut petis, ex lauro mihi amata serta daturus.
Sat nobis tentasse jugum fuit hactenus unum
15 Parnassi; reliquum ast opus est modo inire per ambo
Campum. Fac intres mea pectora, tuque poetae
Adspira, qualis, cum te tulit impetus olim,
Audacis Satyri vagina diripere artus.
O virtus divina, meae si tu annuis arti
20 Usque adeo, ut per me, quae stat signata beati
In capite umbra meo regni, manifesta patescat;
Ad tibi dilectos ramos properare videbis,
Frondibus atque tuis me tum praecingere frontem.
Queis et materia et tu me dignum esse putabis.
25 Namque adeo, pater, haec raro ornamenta leguntur,
Ducat ut insignem Caesar vatesve triumphum,
(Proh culpa humanae opprobriumque cupidinis!) ut jam
Gignere Delphifica deberet gaudia Divo,
Si quem ardore sitis stimulet Peneia planta.
30 Ingentem, flammam perpauca favilla secundat.
Fors aliquis post me cantu meliore precetur,
Ut Cirraea domus votis responsa remittat.
Diversis generi mortali surgit ab oris
Lampas, quae mundum lustrat; sed surgit ab illa,
35 Cyclos bis geminos quae jungit cum cruce trina,
Percussura viam meliorem, junctaque stella
Exit cuin meliore, et ceram temperat orbis
Terrarum plus sponte sua obsignalque sua vi.
Talem ingressa locum, quasi prima crepuscula noctis
40 Hic et mane illic effecerat, albidus ille
Semiorbis stabat totus, pars altera nigra,
Cum latus in laevum se vertere visa Beatrix
Est mihi et inspicere in solem. Sic figere soli
Numquam aquila ausa suos est visus. Utque priore
45 Misso exit, sursumque solet resilire secundus
Fulgor, more peregrini remeare studentis:
Sic et ego hunc actum, qui nostris insinuavit
Sese luminibus, percussus imagine mentem.
Desumpsi, atque oculos infixi in lampada solis
50 Nostrum ultra morem. — Humanis virtutibus illic
Multa licent ratione loci, quem condidit auctor
Humano generi proprium, quae hic posse facultas
Non est. Hunc nec ferre diu, nec temporis horam
Sic tamen exiguam potui, ut candentis ab igne
55 Hunc instar ferri haud circum fulgere viderem.
Qui duplicare diem subito est mihi visus, ut ille
Si sole omnipotens alio decorasset Olympum.
— Stabat in aeternas sphaeras immota Beatrix
Tota, oculos figens, et ego mea lumina in ipsam
60 Inde amota mihi. Interius sum factus ob hujus
Adspectum talis, qualem se vidit ob herbam
Gustatam aequoreis consortem assidere Divis
Glaucus. Sic hominem superum virtute potiri
Res est, quae vetat ostendi per verba; sed istud
65 Est satis exemplum, queis servat gratia donum
Tale experturis. — O aeterni ignis amoris!
Si tantum illud ego mei eram, quod lucis in auras ,
Duxisti ex nihilo primum, tu qui astra gubernas.
Nosti. Nam tua lux me ad coeli sustulit aulam.
70 Ut rota, quam aeternas, o summa optata voluptas,
Harmoniae illa vi, quam tu moderaris et apte
Digeris, intentum attraxit, tum solis ab igne
Vidi oculis tantum coeli excandescere, ut imber
Vel flumen nunquam tam vasto quiverit alveo
75 Immanem peperisse lacum. Modulaminis ille
Insueto sonus auditus mihi, lumen et ingens
Mi desiderio incenderunt pectora tanto
Caussarum, ut nunquam sim tale expertus acumen.
Quapropter, quae me haud aliter, quam me ipse, videbat,
80 Commoti cupiens animi componere fluctus,
Ante ego quam loquerer quidquam, sic ora resolvit
Atque ait: Ipse facis te crassae mentis, inanem
Effingens speciem rerum, ut tibi cernere non sit,
Quod tu, hac excussa, adspiceres. Terram haud pede tangis,
85 Ut rere; at non sic nativam praepete cursu
Effugiens sedem fulgur ruit, ut citus istam
Tu repetis reditu. — Mihi si brevia edita dulcem
Verba inter risum suaserunt exuere unum
Confusae mentis dubium, irretire secundum
90 Me coepit, dixique : Ego jam me animo esse quieto
Jussi, contentus sat magni a mole stuporis.
Sed qui praevertam ista levissima corpora cursu,
Id nunc admiror. Quare tunc pectore ducens
Illa pio gemitum, tali in me lumina vultu
95 Vertit, quo nati deliri mater in ora,
Et coepit: Quidquid rerum est, has digerit ordo
Inter sese omnes. Isque ordo forma vocatur,
Quae facit omne Deo simile. Hic cuncta alta creata
Aeternae cernunt virtutis signa notasque,
100 Quae meta est, ad quam mihi dicta ea norma refertur.
Ordinis in leges, quas diximus, omnia prona
Sunt per diversas sortes, quae plusque minusque
Principio accedunt, ita per mare cuncta moventur
Naturae immensum diversa ad littora, et una
105 Hes quaeque infuso instinctu, quo singula fertur.
Hic ignem fert ad lunam, mortalia corda
Hic icit motu, hic terram cogitque premitque.
Nec modo quae ratione carent, hic appetit arcus,
At quae mente valent ac versant libera amorem.
110 Quae tot disponit propria sapientia luce,
Stare jubet semper coelum, in quo se rotat illud,
Quod mage festinum est. Atque huc, veluti ad loca certa,
Nunc illius agit nos virtus incita chorda,
Quae, quidquid jacit, hoc ad signum dirigit aptum.
115 Verum ut ab artilicis discordat mente frequenter
Forma, ubi materies huic respondere recuset
Surda; ita et hoc abeunt a cursu saepe creata,
Quae sic acta suo divertere tramile possunt,
(Utque videre potes delabi nubibus ignem,)
120 Dummodo flectatur falsa dulcedine primus
Impetus in terram. Non plus tibi mira putanda est
Res, bene si reputo, quod scandis, quam exiguus fons
Alto monte ruens si fundum irrumpat in imum.
In te res miranda foret, si, te objice nullo
125 Impediente, jacens in terris ipse sederes,
Sicut humi vivax vis flammae strata quiete.
Hinc illa ad summum vertit sua lumina Olympum.

Curavit Johannes Teresi


scripsit Abbate Dalla Piazza Vicentino


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: