Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 23 mensis Maii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SCHOLASTICA
REVERENDIS P

[i]

Fr. Benedykt J. Huculak OFM

 

PERSONA ‘SUSTENTAT’ NATURAM,

 

De profectu Christologiae operâ Ioannis Duns Scoti

 

I

am pridem nonnulla scripta sunt de eis, quibus beatus Ioannes Duns Scotus contulisset ad provehendam rem theologicam, inter quae – praeter celebres sententias de absoluto primatu Iesu Christi in decreto Dei creatoris et de immaculato conceptu Beatae Virginis[ii] – habentur sententiae hucusque quidem minus notae, sed magni ponderis, e. g. de Filio et Spiritu Sancto constitutis per actûs formaliter distinctos a Dei ‘intellegere’ et ‘velle’ essentiali[iii], tum de virginitatis voto Beatae Mariae[iv] et de eius aliarumque feminarum activa maternitate[v].

Nunc autem scribendum venit de altera, praeter Trinitatem, fundamentali veritate revelata divinitus, nempe de Incarnatione. Hoc in ambitu frater Ioannes compluribus quidem locis perfecit doctrinam maiorum, sed hic exponetur res fere praeliminaris, videlicet eius accuratus ac rectus usus notionum ‘natura’, ‘substantia’, ‘persona’, qua subtilitate superavit doctores praecedentes. Erat enim decernedum, utrum in Dei Filio incarnato persona Filii sustentaret eius naturam humanam an illam “substantificaret”. Nunc res illustrabitur solis manuscriptis, quod iam solum non est parvi ponderis, cum agatur de fontibus primordialibus.

Inter eos, qui praedictis vocabulis ac locutionibus minus recte usi erant, habentur imprimis Petrus Ioannes Olivi, Matthaeus Aquaspartanus, sed etiam Guillelmus Warensis, qui Britannicus conterraneus quidem fuit Ioannis Duns Scoti, sed – contra multorum opinionem – non fuerat Scoti magister in Anglia[vi], quod patet etiam in hac quaestione libri III Sententiarum, ubi Ioannes passim reicit Guillelmi opinionem ac modum loquendi.

Thomas autem Aquinas et Bonaventura cautius quidem locuti sunt, verum non consecuti sunt praecisionem Ioannis Duns Scoti. Etenim in codicibus operum Doctoris Subtilis constanter prostat verbum ‘sustentare’ (vel ‘sustentificare’, quod idem indicat) – relative ad assumptam naturam humanam sustinendam a persona Filii. Quod undevicies (19) occurrit in Opere Oxoniensi sive Ordinatione et trigies semel (31) in Lectura[vii] – quae est parallelus commentarius ad Sententias scriptus antea. Cum tamen non omnes intellexerunt utramque illam vocem indicare actionem diversam, in his paginis primum agetur de aspectu linguistico et hermeneutico – quadamtenus exteriore –, deinde vero de ipso conceptu theologico, ac demum de rei testimoniis.

 

res linguistica et hermeneutica

 

Ante omnia animadvertendum est verbum ‘substantificare’ sua significatione longe differre a vocabulo ‘sustentare’ eique aequivalentibus ‘sustentare’ et ‘sustentificare (substentificare)’. Prius enim oritur e radice ‘substantia’ et significat ‘constituere aliquid in statu substantiae [seu naturae], et non accidentis’. Nullatenus tamen significat ‘facere, ut aliquid ‹subsistat›’, quia hoc verbum respondet nomini ‘subsistentia’, et non ‘substantia’. Illa vox autem ‘subsistentia’ exacte cohaeret cum Graeco verbo hypostasis indicante personam seu ‘suppositum [rationale]’, quaemadmodum saepe ait b. Ioannes. Vocabulum vero alterum cum suis derivatis oritur e verbo ‘sustineo’ ut eius species frequentativa seu continuativa[viii]. Conflatum est autem e duabus partibus, nempe praepositione ‘sub’ et verbo ‘teneo’, ideoque radicaliter significat: ‘teneo aliquid manibus subter positis’, itaque ‘facio, ne quid cadat deorsum seu ne destruatur corruens’.

Hoc modo rem aliquatenus illustraverat Philippus Cancellarius, illustris doctor Scholae Parisiensis (m. 1236), cuius quidem opera Ioannes noverat. Explicans nebulosam Damasceni locutionem ‘hypostasis composita’[ix] de Iesu Christo, Philippus ait: “Hypostasis dicitur composita, quoniam sub-stat illis duabus naturis [divinae et humanae]. Continet ergo utramque naturam, sive – quod melius dictum est – sub-posita est utrique naturae”[x]; et hoc sensu “stat sub illis”[xi], utramque sub-tenens seu sustinens in singularum exsistentia propria. Beatus autem Ioannes Duns Scotus habendus est is, qui promovit ac roboravit sententiam Philippi perinde atque assumpsit – contra Thomam et Bonaventuram – perfecitque notionem ‘personae’ datam a Richardo Victorino.

‘Suppositum’, quod significatione proximum est ‘personae’ sive ‘hypostasi’[xii], est nomen relativum, quod requirit ‘id, quod superpositum est’. Patet autem ‘superpositum’ sustentari seu supportari a supposito, quemadmodum omnia, quae sunt aedificii, sustentantur a fundamentis[xiii]. Hac re subtilius perspecta, Ioannes Duns Scotus eiusque discipuli adhibebant vocabulum ‘sustentare’; coaevus autem Ioannes Murrinus OFM et paulo anterior Robertus Kilwardby OP, Britannicus conterraneus b. Ioannis et Guillelmi Warensis, utebantur aequivalenti verbo ‘supportare’. Eiusdem fere generationis Petrus Falcinus OFM[xiv] applicabat quidem de more vocem ‘stabilire’[xv] – quae certe evocat imaginem ‘fulcimenti’ vel ‘fundamenti’, quo nituntur aedes[xvi] –, sed eodem sensu utebatur etiam verbo ‘sustinere’[xvii]. De his autem doctoribus plus dicetur in parte secunda.

‘Substantificare’ hoc loco non concordaret etiam cum re philosophica, ubi ipsa ‘natura’, de qua agitur, indicat idem ac ‘substantia’. Ambae enim sunt re unum, distinguuntur autem aspectu, sub quo illa res mente concipitur. Dicere igitur ‘substantificare naturam’ esset idem ac dicere ‘petrificare petram’. Ad utramque vero notionem ‘naturae’ ac ‘substantiae’ accedit aequivalens conceptus ‘essentiae’[xviii]. Satis notum est has tres voces indicare quidem unum idemque, sed ‘essentia’ illud complectitur ex parte intrinsecae indolis essendi sive ut cohaerentem summam peculiarium proprietatum constitutivarum; ‘natura’ autem illud ostendit ut principium operationis vel passionis, unde eloquium: ‘Operatio sequitur esse’; ‘substantia’ demum – quatenus illud habet esse in semet, et non in alio, itaque stat sub accidentibus, qui utique hac ratione sunt quid contrarium substantiae, quoniam in semet non habentes esse, adhaerent illi[xix].

Vocis autem ‘sustineo’ auctio in formis ‘sustentifico’ vel raro ‘substentifico’ est consueta res in Aetae media et prorsus similis transitibus ‘honoro – honorifico’ vel ‘testor – testificor’[xx]. Forma vero illa rara ‘substentificatio’ a gemina ‘sustentificatio’ distinguitur solum eo, quod est propinquior radicibus ‘sub-teneo’, intermediâ consonanti ‘s’ additâ iuxta leges iucundioris pronuntiatûs Latini, quod e. g. cernitur etiam in formis verbi ‘suffero’ (sub-fero): ‘su[b]stuli’, ‘sublatum’[xxi]. Patet igitur, quam primo aspectu similes sint voces ‘substentificare’ et ‘substantificare’, cum tamen significatione sint prorsus diversae.

Forma ‘substentificare’ est rarissima in codicibus Scoticis[xxii], ubi fere semper occurrunt aequivalentes voces ‘sustentare’ (simplex) et ‘sustentificare’ (aucta). Ideo ne esset quidem, cur de illa tractaretur hoc loco, nisi illa videretur causavisse in transcribendis codicibus Scholae vetustioris, videlicet anterioris Ioanni Duns Scoto. Fieri enim potuit, ut amanuenses sive operarii transcribendorum codicum, qui theologiam linguamque Latinam nesciebant perinde atque hodierni operarii transcribentes alienos textus ope computatri, dilaberent de originali, sed mira sibi scriptione ‘substentare’ ad aliam sibi magis imaginabilem ‘substantificare’. Alta verisimilitudo huiusmodi lapsûs negari nequit a priori, si e. g. potuit fieri, ut quidam amanuensis exeuntis saeculi XIII, isque optimus sub aspectu scriptoriae pulchritudinis, transumens enuntiatum Scoti de Samaritano, qui inciderat in “pessimos latrones” (Lc. 10, 33-35), scriberet illum “incidisse in piissimos latrones”[xxiii].

Magni momenti est animadvertere in codicibus Ioannis Duns Scoti prostare illud verbum ‘sustineo (sustentifico)’, et quidem scriptum eodem prorsus modo atque locis allatis, ubi tamen iam in vestigio esset absurda eius associatio cum ‘substantificatione’, quoniam agitur de rebus omnino diversis, ad quas nihil conceptus illi metaphysici. Perpendatur e. g. initium quaestionis XXI Quodlibetalium: “Utrum [aliquis] ponens mundi aeternitatem, possit sustinere aliquem esse universaliter bene fortunatum”[xxiv]. Luce enim clarius est hic agi de sustinenda opinione, quam aliquis proponit, tenendo eam subter veluti manibus.

Inde autem, quod Ioannes Duns Scotus noverat commentaria e. g. Guillelmi Warensis et physice potuit ea exscribere ad litteram, nequaquam sequitur, ut efficeret huiusmodi rem; immo vero – omnia, quae nota sunt, testantur contrarium. Imprimis autem nota est regula: ‘A posse ad esse non valet illatio’. Praeterea, si Ioannes putavisset se debere sequi Guillelmum Warensem – ne dicatur de Bonaventura vel dubiae auctoritatis Petro I. Olivi[xxv] – non modo secundum lineas argumentationis, sed etiam relative ad conceptûs et verba, ille numquam pervenisset e. g. ad sententiam de praeservativa redemptione Beatae Virginis, qua tamen doctrina longe superavit ea, quae Guillelmus dixerat, et utique hoc suo tributo personali expedivit doctrinam de immaculato Conceptu ad definitionem dogmaticam versus. Ceterum illud argumentum aequivaleret huic: ‘S. Irenaeus (m. 202 ca) nullatenus potuit adhibere vocabulum ‘Trinitas’, quoniam illud non occurrit apud s. Iustinum (m. 165 ca), cuius autem scripta Irenaeus noverat’.

Quamquam Guillelmus posuerat talem quaestionem sive interrogationem et similibus verbis, inde nequit inferri Ioannem respondisse ad illam eodem modo eoque minus putari Scotum assumpsisse Guillelmi vocabula, imprimis vero illud ‘substantificare’, de quo hic agitur. Huiusmodi conclusio multo latius patet quam praemissae, nam ex solo simili titulo quaestionis nequit inferri doctrinae identitas. Plures enim auctores inter se differentes, sed non raro pertinentes ad eundem ambitum theologicum – e. g. Parisiensem vel Oxoniensem –, suscipiebant considerandas quaestiones easdem vel similes, verum eas solvebant modo personali. Hoc in prospectu animadvertantur magistri Ioannis Peckham OFM (m. 1292), coaevi Guillelmo Warensi, quaestiones duae: “Utrum, si non procederet a Filio, Spiritus Sanctus distingueretur ab ipso”[xxvi] et altera, cui titulus: “Utrum Christus fuisset incarnatus, si homo non peccasset”[xxvii].

Cum eis, quae Peckham in illis exposuit, non solum concordat Ioannes Duns Scotus, sed utriusque titulos enuntiat verbis fere eisdem vel saltem aequivalentibus[xxviii], unde tamen non sequitur, ut limitetur expositione Peckhami, nedum sit ligatus ad eius vocabula, sed e contrario – pluribus locupletavit eius expositionem, quod patet etiam e quaestionum amplitudine. Perfecit eas adeo, ut illae unanimiter censeantur peculiaria merita Ioannis Duns Scoti, quod certe non significat eum in illis exponendis non habuisse ullum praecursorem, qui aliquam rei partem seu gradum consecutus esset, cum tamen usque ad verticem adhuc longum ac difficile iter esset faciendum.

Quod ceterum patet e. g. in altera sententia parallela de Incarnatione, quae evenisset, etiamsi homo non peccavisset. Assertio enim Ioannis Peckham adest quidem in textu Ioannis Duns Scoti, sed is rem contemplatur in prospectu largiore – in prospectu nempe reali, e non hypothetico –, qua re quaestionem intitulat: “Utrum Christus sit praedestinatus Filius Dei”[xxix]. Ergo quemadmodum Ioannes Duns Scotus locupletavit doctrinam Peckhami, ita perfecit expositionem Guillelmi, cuius quidem limitibus conceptualibus et vocabulariis non erat ligatus; idque factum est, licet titulus alicuius quaestionis apud Warensem sonet similiter atque in opere Doctoris Subtilis. Quod ceterum patet, si animadvertatur Ioannem e. g. reiecisse opinionem Guillelmi de sustentatione seu terminatione humanae naturae in Christo orta inde, quod Filii persona divina virtualiter contineret perfectionem personae humanae, eiusque loco docuisse hanc termi­nationem niti independentiâ divinae personae Filii[xxx].

Illa demum advocatio Guillelmi Warensis ideo quoque nihil probat, quod Ioannes Duns Scotus utique intra distinctionem 1 libri III, de qua hic loquimur, pluries disputat cum suo magistro pristino, eo tamen fine, ut reiciat illius opiniones[xxxi].

 

ipse conceptus theologicus

 

Textus Scoto anteriores, qui mere formaliter possunt obici – verisimiliter ob incuriam transcribentium –, hanc solam vim habent: ‘Guillelmus (Bonaventura, Olivi, Marston) adhibuit vocabulum ‹substantificare›’, dum remanet quaestio, quo sensu illud applicuerit, neque ratio habetur illum pertinuisse ad Scholam veterem, multo minus accuratam minusque subtilem quam Schola nova Ioannis Duns Scoti. Animadvertatur Thomas, qui utitur quidem voce illa, sed tunc de alia re loquitur, nempe de “persona Filii Dei”, quae “substantificatur per naturam divinam”[xxxii], quam continet ut propriam eamque terminatur – quod certe rectum est –, et non de substantificatione a supposito (sive a persona), quod ceterum esset error non solum in re philosophica, sed etiam in theologia.

Similiter Bonaventura – iudicio peritorum quoque eius editorum – modo prorsus suo parumque caute quidem adhibuit verbum ‘substantificare’, sed non eo sensu, quod putaret ‘naturam substantificari’ posse. Invenerat ceterum illud vocabulum apud Dionysium, qui tamen non egerat de persona, sed de bono et malo[xxxiii]. – Vox illa apud Bonaventuram significat non impositionem personalitatis ulli naturae singulari – quam ille appellat “substantiam ut suppositum certum, ut quidam homo[xxxiv], quia hoc modo indicatur aliquis –, sed transitum e statu “substantiae secundum naturam communem [seu conceptam intellectu]” – qua indicatur, quid sit hoc ens ‘homo’ “secundum substantiam [sive ‘essentiam’, quae est congeries proprietatum constitutivarum]”[xxxv]in statum “substantiae ut suppositi certi”[xxxvi], quo fit, ut illa prior [substantia secundum naturam communem] fiat actu prasens ut aliquis [homo].

Bonaventura igitur “verbum ‘substantificare’ intelligit de eo fundamen­to, quod hypostasis dat naturae”[xxxvii], dum efficit, ut ‘natura’ re ipsa exsistat ut aliquid singulare, in proposito certe ut ‘aliquis singularis’. Ergo ‘substantificare’ non pertinet ad impositionem personalitatis, sed ad perficiendam seu terminandam substantialitatem (seu ‘naturalitatem’), prout ceterum ipsa vox indicat, cum ‘substantificare’ morphologice significet ‘facere, ut aliquid fiat substantia [terminata]’, nempe id, quod ipse Bonaventura appellat “substantiam ut suppositum certum, ut quidam homo[xxxviii]. Re quidem vera ille declarat: “In supposito substantificatur totum esse rei”, quod est synonymum essentiae, substantiae et naturae[xxxix].

“Eodem verbo [quidem] – aiunt Bonaventuriani – utitur etiam s. Thomas, sed non in eodem sensu, cum dicat de persona Filii, quod illa ‹simpliciter substantificatur per naturam[xl]. – His verbis accuratissime resumunt sententiam Thomae Aquinatis, qui e. g. in scripto De unione Verbi incarnati (a. 4) declarat haec:

 

“In Christo autem suppositum subsistens est persona Filii Dei, quae simpliciter substantificatur per naturam divinam suam propriam coaeternamque, non autem simpliciter substantificatur per naturam humanam: quia persona Filii Dei fuit ante humanitatem assumptam”[xli].

 

Patet igitur differentia, cum hic agatur de substantificatione personae per naturam, apud Bonaventuram e contrario – de satis peculiari substantificatione naturae (substantiae). Ambo igitur non dicunt quidem unam eandemque rem, tamen neuter loquitur de mera ‘substantificatione naturae’

Praeterea posset quis imaginari Ioannem Duns Scotum fecisse suam Guillelmi opinionem de inducendo ‘modo substantiae’ aut ‘modo accidentis’ – instructam exemplo Eucharistiae[xlii], verum sententia Guillelmi prope accedit ad sententiam Thomae[xliii], quam tamen reicit Ioannes Duns Scotus[xliv].

Quidquid autem est de hac re in speciali, memoriâ tenendum est Guillelmum, Bonaventuram, Petrum Olivi, etiam Thomam Aquinatem non fuisse exemplaria Doctori Subtili, qui e contrario, cum illorum scripta cognovisset – verum nihil exscripsisset –, factus est eorum perfector[xlv]. Itaque non licet inflectere Scotum ad consuetudines Guillelmi, Bonaventurae aliorumque fratrum Scholae vetustioris, quia  non illi sunt perfectores Ioannis, sed utique is est illorum perfector, qui re ipsa condidit Scholam Franciscanam novam, multo subtiliorem et accuratiorem. Limes autem inter hanc atque Scholam veterem magna ex parte consitit utique in mutata definitione ‘personae’. Cum enim Veteres (una cum Thoma) tenuissent definitionem Boëthii (‘rationalis naturae individua substantia’) – convenientem personis humanis, verum non divinis –, Ioannes Duns Scotus illam reiecit non solum ut parum accuratam, sed etiam ut non sufficientem; et hac de causa assumpsit eam, quam dederat Richardus Victorinus: ‘rationalis naturae incommunicabilis exsistentia’[xlvi].

Etiamsi apud Guillelmum Warensem et nonnullos alios theologos Scholae Franciscanae veteris, tamen hoc fit saepe non eodem sensu, quo b. Ioannes scribebat ‘sustentare’, sed etiam alio quam Thomas ponebat ‘substantificare’. Hanc rem magistraliter demonstraverunt eruditi Patres editores operum s. Bonaventurae, inter alia de­clarantes: “Eodem [quidem] verbo utitur etiam s. Thomas, sed non in eodem sensu, cum dicat de persona Filii, quod illa ‹simpliciter substantificatur per naturam[xlvii], id est hanc naturam continet ac terminatur, quod certe verum est. Hic itaque ‘substantificatur persona’, et non ‘natura’, quod ceterum esset simplex ‘idem per idem’.

Aliquod exemplar igitur seu mensura, qua potest penitius dignosci mens et vocabula b. Ioannis, datur non in rudimentalibus atque aequivocis terminis Scholae veteris simulque Thomae Aquinatis, sed in scriptis proximorum Scoti discipulorum, qui – cum auribus suis hausissent doctrinam eius et prae manibus habuissent codices proximos originali vel ipsum originale – ubique scripserunt vocem ‘sustentare’. Ad hos pertinetnt Fratres Minores eximii: Franciscus Mayronius et Antonius Andreae[xlviii], “doctrinae sui magistri Scoti praecipuus defensor”[xlix], et Petrus Aquilanus, qui ob egregiam fidelitatem erga Doctorem Subtilem vel cognomine Scotelli decoratus est. Praeter hos autem testes principales consulendi sunt doctores Ioanni coaevi. Inter hos eminet Minister generalis, sub quo Ioannis Duns Scotus “claruit Parisiis”[l] (1296-1304), frater Ioannes Murrinus, qui antea fuerat magister Domus Pontificiae (1291-1296), cardinalis autem factus est anno 1302. Hic enim vir doctissimus in operum suorum locis respondentibus habet verbum ‘supportare’[li], quod re certe idem est ac ‘sustentare’ Scoticum.

Eiusmodi accurata terminologia prostat etiam apud Robertum Kil­wardby, Dominicanum Britannicum, qui ceterum reprobavit nonnullas sententias Thomae. Is enim, perinde ac frater Ioannes Murrinus OFM, loco Scotici ‘sustentare’ saepe adhibet aequivalens ‘supportare’, e. g. dicens:

 

“Et ideo ad hoc quod unitatem faciat, tota concurret in unam personam divinam, quae personare habet utramque naturam necessario. Exemplum grossum ad hoc est quod radix portat stipitem suae naturae et eidem inseritur surculus alterius naturae, et permanet radix una portans stipites arborum diversae naturae. – Sic et persona divina naturale suppositum est et quasi fundamentum, in se portans naturam divinam et eadem dignatione sua in se suscepit portandam et sustinendam naturam humanam, manens unica hypostasis diversarum naturarum, scilicet duarum”[lii].

“Sed hoc potest intelligi dupliciter. Vel per veram suppositionem, scilicet quod suppositum in natura divina fieret vere suppositum naturae humanae; non quod natura humana non posset subsistere in proprio supposito, sed quod dignatione Dei hoc factum sit, sicut qui per se potest stare, ab alio quandoque supportatur, et qui posset ire per se, ab alio fertur... Vel per quandam applicationem [...]”[liii]

“Rationem enim individui habet [ens humanum] ex hoc, quod non est ultra divisibile in partes subiectivas, ratione personae ex hypostasi rationali supportante in se illam naturam coniunctam”[liv]

“Est enim simpliciter ‘homo’ ex coniunctione animae rationalis et carnis, sed ‘iste homo’ ex hypostasi rationali determinata, quae talem naturam in se suscepit deferendam vel ut ita dicam supportandam, vel tale coniunctum”[lv].

 

Ad hos duos doctores adiungendus est Petrus Falcinus OFM, qui munus personae in unione hypostatica de more indicat verbo ‘stabilire’. “Aliquid – inquit – a divino supposito assumi nihil aliud est, quam ipsum in supposito divino stabiliri ita, quod persona divina, quae ab aeterno fuit hypostasis naturae divinae, sit ex tempore hypostasis naturae assumptae ipsam in se stabiliens. Et hoc modo suppositum divinum assumpsit naturam humanam”[lvi]. Num vult Petrus hoc vocabulo dicere aliud quam Murrinus et Kilwardby voce ‘supportare’? Minime vero, nam verbum ‘stabilio’ seu facio, uti stet aliquid neque corruat, plane affine est vocibus ‘supporto’ et ‘sustineo’, et hoc utique sensu frater Petrus illud pluries adhibuit; quod insuper patet inde, quod sensu parallelo usus est verbo ‘sustineo’[lvii].

Thomas quidem aliquanto scrutatus est rem theologico-metaphysicam in eis, quae attinent ad conceptus ‘entis’, ‘essentiae’, ‘exsistentiae’, sed in eis, quae spectant ad ‘personam’, ‘hypostasim’, ‘subsistentiam’, remansit in statu rudimentali, nebuloso, nec semper eodem modo illa verba intelligens. Hunc defectum agnoverunt periti optimi, ex una parte declarando: “Ma già dal sec. XIII il termine ‘sussistenza’ [stricte respondens Graecae voci hypostasis[lviii]] perde via via il suo significato generico (la concreta realtà esistente) per assumere un significato particolarissimo, quello di costituente il principio dell’esistenza in sé, propria e distinta”[lix], ex altera agnoscentes: “Non si trova quindi presso di lui [Tommaso] distinta la ‘sussistenza’ dall’esistere proprio della sostanza”[lx]. Itaque non prius quam altero dimidio saeculi “si viene a distinguere la ‘sussistenza’ dall’ esistenza sostanziale: la distinzione che non compare nelle opere di s. Tommaso”[lxi]; similiter – exceptione facta pro Alexandro Halensi OFM[lxii] et Roberto Kilwardby OP, ambobus Britannis – non comparet in vetere Schola Franciscana sive ante Ioannem Duns Scotum.

Ad perfectivum illud transitum efficiendum, de quo concordant viri peritissimi, contulit praesertim b. Ioannes incipiens ab accuratiore definitione ‘personae’. Liquet igitur nobis, eius confratribus, hoc eius meritum esse ponendum in luce.

 

testimonia quaedam

 

Mens Ioannis Duns Scoti satis quidem elucet iam ex eis, quae scripsit in bina distinctione libri tertii, verum prodest hanc rem contueri in lumine totius operis Doctoris Subtilis. Non desunt, qui nuper illam perscrutaverint, primatum obtinente Roberto Cross, theologo Anglicano, cuius quidem expositio plene concordat cum eis, quae hic dicta sunt[lxiii].

Non minoris momenti est rem confirmari a duobus maximis rei Scoticae doctoribus aevi recentioris, nempe a p. Deodato Maria Baliacensi (de Basly) OFM[lxiv] et a p. Parthenio Minges OFM, qui etiam socius fuerat Sectionis Scotisticae. Quorum prior, perspectis manuscritis operum Ioannis Duns Scoti[lxv], quadamtenus viam stravit alteri, qui ceterum iure merito a coaevis agnitus est eminentissimus doctor theologiae Scoticae[lxvi]. Hic autem frater clarissimus ait:

 

“Verbi ergo divini nonnisi proprium est, quod terminat naturam assumptam seu sustentat, ei subsistentiam praebet eam assumendo in unionem personae vel supplendo eius personalitatem propriam deficientem”[lxvii].

“[Iuxta Doctorem Subtilem divina persona Filii] manet persona independens a natura assumpta, sed tantummodo est terminans eam, vel terminus, a quo natura assumpta in esse subsistentiae dependet vel a qua sustentificatur seu hypostasiatur[lxviii].

 

Hic autem magni ponderis est in lumine ponere locutionem “sustentificatur seu hypostasiatur” nullatenus esse creatam a Parthenio Minges, sed pertinere ad modum loquendi proprium Ioannis Duns Scoti; quod e. g. patet in hoc eius eloquio de possibilitate assumptionis etiam naturae irrationalis a Verbo: non quidem quatenus Verbum est persona sive ens rationale, sed quatenus est suppositum sive hypostasis, i. e. ens in se ipso subsistens, et non in alio.

 

Tunc enim illud ens irrationale “diceretur hypostasiari seu sustentificari, non tamen personari, propter differentiam illius dependentiae, quae dicitur hypostasiatio vel sustentificatio, ad illam dependentiam, quae dicitur personatio”[lxix].

 

Haec autem ‘hypostasiatio’ patet intellegi idem ac ‘sustetificatio’, neque ullatenus illa posset haberi pro eodem cum ‘substantificatione’. Quod praeterea demostratur argumentis saltem quattuor:

1. – Nemo, saltem inter Britannos (Anglonormannos ac Scotos) post Alexandrum Halensem[lxx], ausus est pro eodem habere ‘hypostasim’ et ‘substantiam’.

2. – Ipse Ioannes Duns Scotus declarat: “‹Sustentare naturam› potest dici dupliciter: effective et formaliter sive terminative. Primo [modo] Trinitas sustentificat naturam humanam in Christo, id est facit eam sustentificatam. Secundo modo solum Verbum sustentificat unionem naturae creatae ad ipsum”[lxxi]. Quapropter animadvertendum est:

Ad primum modum: Trinitas simpliciter creat naturam humanam Christi, proindeque illam sustenat effective (inter universalem gubernationem rerum creatarum), ut docet b. Ioannes Scotus.

Ad secundum modum: Hic dicitur de ‘sustentificatione unionis’, quod optime constat, quia si quis vellet loqui de illa ‘substantificatione unionis’, incideret in absurdum, quoniam ‘unio’ est relatio conceptusque abstractus, et non ullum ens, quod possit substantificari seu fieri substantia.

3. – B. Ioannes adhibet verbum ‘suppositari’ ut synonymum verborum ‘hypostasiari’ et ‘sustentari’ – nequaquam tamen verbi ‘substantificari’ –, e. g. dicens:

 

“Et cum dicitur: ‘Suppositum increatum supplet vicem suppositi creati’, [id] verum est in hoc, quod [illud] perimat dependentiam in actu naturae ad suppositum [proprium, humanum]... tamen non causat identitatem formalem, sicut si natura [humana] suppositaretur in se, quia suppositum extrinsecum cum natura [seu ‘relative ad naturam humanam’] non habet ‘esse’ ita formaliter idem [cum illa], sicut suppositum intrinsecum [humanum haberet], nisi Verbum nullum ‘esse’ haberet aliud a natura humana: quia suppositum non dat ‘esse’ naturae neque agere, sed e contra universaliter in creaturis...”[lxxii].

 

Quapropter optimus theologus P. Franciscus Lychetus OFM magistralier commentans litteram Ioannis Duns Scoti, dilucide scripsit: “Quaerit hic Doctor, quod si natura humana uniatur naturae divinae immediate – ut dictum est supra –, quomodo natura humana uniatur divinae. Cum enim dicimus, quod natura humana asumitur vel unitur supposito divino, sic intelligimus, quod unitur sibi in unitate suppositi, ita quod ipsa natura et suppositum divinum dicunt unum suppositum, in quo natura humana suppositatur [...][lxxiii].

4. – Si b. Ioannes scripsisset ‘substantificare’ (et non ‘sustentare’), non potuisset illud aequiparare cum verbis ‘hypostasiare’ et ‘suppositare’, quod tamen manifeste fecit, ut dictum est supra.

Ceterum si his locis – per impossibile – voluisset ponere ‘substantificare’, vel ‘substantiare’ illud aequiparavisset non cum voce ‘hypostasiare’, sed cum verbo ‘ousiare’, quod illo tempore – praesertim apud Britannos – erat bene notum[lxxiv], etiam ut pertinens ad originalem textum Graecum operis De fide orthodoxa Ioannis Damasceni, ubi prostat verbum ousioutai[lxxv] formatum e nomine ousia (essentia, substantia). Hic autem liber Damascenicus ‘diurna nocturnaque manu’ versabatur a Ioanne Duns Scoto, praesertim in translatione Roberti Grossatesta, ubi – perinde atque in aliis versionibus – illi verbo respondet Latina vox ‘substantiatur’[lxxvi].

Scholae veteris aequivocum et error in usu verbi ‘substantificare’ videtur principaliter ortum esse e conamine ‘regulandi’ lectiones Ioannis Damasceni cuius opus in re dogmatica praestantissimum De fide orthodoxa in Latina translatione habet locutiones ‘[natura] substituta’[lxxvii] vel ‘substitura’[lxxviii], nec non ‘[naturam] substituit’[lxxix]. His autem vocibus voluerunt modo suo reddere formas verbi ‘subsistere (hyphistasthai)’.

Cum autem hoc verbum magistris Scholae veteris videretur pertinere ad coniugationem vocis ‘substituo’, maluerunt ponere ‘natura substantificata’, et ‘naturam substantificavit’. Qua re tamen causa­verunt non solum gravem ambiguitatem ac confusionem – negligentes differentiam inter ‘substantiam’ et ‘subsistentiam’ –, sed imprimis detorserunt sententiam Ioannis Damasceni, qui illis locis intuetur ‘naturam, quae obtinuit subsistentiam (hypestê, part. pf. hypostasa)[lxxx] [apud interpretes: ‘naturam substitutam’] et ‘naturam praedidit subsistentia’ (hypestêsato)[lxxxi] [apud interpretes: ‘naturam substituit’]; quod – ut patet – refertur ad nomen ‘subsistentia (hypo­stasis)’ verbumque ‘subsistere (hyphistasthai)’ [et non ‘substituere’], accurate reddens textum Damascenicum.

Ut consuetudo illorum magistrorum Scholae veteris posset probari, essetque libera ambiguitate et confusione, illis locis Damasceni deberet prostare verbum ‘ousioutai, inf. ousiousthai’), quod tamen nullatenus datur. Ubi autem prostat, ab utroque interprete recte vertitur ‘substantiari’[lxxxii].

Praeterea vox ‘sustentare’ ocurrit non solum in tertio parallelo commentario Scotico, cuius familiae manu scriptae appellantur Reportationes[lxxxiii], sed etiam pluries prostat in respondenti parte Quaestionum quodlibetalium[lxxxiv] Ioannis Duns Scoti, quae unanimiter habentur theologicum opus eius maturrimum et perfectissimum[lxxxv].

Recolendum est insuper hoc verbum ‘sustineo (sustentifico)’, et quidem prostans in eadem forma graphica, qua locis allatis, alibi utique habere fundamentalem suam significationem tenendi aliquid subtus veluti manibus, quae tamen ne de longe quidem posset associari cum aliqua ‘substantificatione’. Quod patet e. g. in Quodlibetalium quaestione XXI, quae incipit: “Utrum [aliquis] ponens mundi aeternitatem, possit sustinere aliquem esse universaliter bene fortu­natum”[lxxxvi].

 

*     *     *

 

Quae his paginis demonstravimus, ea quidem oriuntur e principiis theologiae non solum rectae, sed etiam subtilis, verumtamen momenti maximi est ipse status codicum Ioannis Duns Scoti, ubi laudabiliter ubique prostat ‘sustentare’. Si quis tamen nihilominus imaginaretur locis illis inseri posse incultum illud ‘substantificare’, ei non solum timendum esset, ne corrumperet mentem Ioannis Duns Scoti – eum degradans ad statum magistri mediocris –, sed etiam ne perveniret ad contradictiones, e. g. ad opinionem de substantificando accidente, cum tamen beatus Ioannes – ad fidem codicum – recte ac dilucide scripserit: “Patet in exemplo, cui est hac sustentatio maxime similis, accidentis videlicet ad subiecto, quia etsi subiectum sustentet proprium accidens, non tamen primitatem efficientiae respectu eius nec aliquam causalitatem in quantum praecise sustentificat illud”[lxxxvii].

Apud Ioannem illud ‘sustentare [naturam seu substantiam]’ – praeter aequivalentem locutionem ‘naturae (substantiae) dependentiam terminare’[lxxxviii] – idem dicit quod eam ‘personare’. Quod evidenter patet, si conferantur e. g. duo loci propinqui in eius augustissimo opere, cui titulus est Quaestiones quodlibetales. Priore enim loco ait: “Persona divina eminenter continet perfectionem omnis suppositi causati: igitur potest supplere vicem cuiuscumque [personae] in sustentando illam naturam. – Praeterea quaelibet natura creata est in potentia oboedientiali respectu personae divinae: igitur persona divina potest sustentare quamcumque [naturam]”[lxxxix]. Paulo post autem ille de eadem re dicit: “Quaecumque natura est simpliciter in potentia oboedientiali ad dependendum e persona divina. Si ergo esset ulla entitas positiva, quia natura esset in se personata, illa entitas esset assumpta a Verbo, et tunc natura [humana] in Christo esset personata simul duplici personalitate. Quod est impossibile, quia si creata [est], igitur per illam est formaliter incommunicabilis alteri personae, et per consequens personae Verbi non communicatur, et ita in ipso non personatur[xc]. – Ambo igitur verba indicant actionem faciendam circa naturam seu substantiam, quae est iam praesens, itaque – dum collocantur contra illam – nequeunt significare ‘substantificationem’, id est actionem, qua substantia seu natura fiat.

Ioannem igitur elongavisse inconditum Scholae veteris modum loquendi de Incarnatione novum est documentum eius subtilis ingenii et novus titulus gloriae Doctoris Fratrum Minorum.

 

 



[i]

[ii] B. J. Huculak OFM, Theologica introspectio beati Ioannis Duns Scoti, Doctoris Subtilis et Mariani, in Frate Francesco 72 (2006), pp. 131-150.

[iii] Idem, Quomodo Ioannes Duns Scotus ditaverit theologiam de Trinitate, in Antonianum 87 (2002), pp. 683-698.

[iv] Idem, Quid Ioannes Duns Scotus docuerit de virginitatis voto Beatae Mariae, in Frate Francesco 69 (2003), pp. 459-475.

[v] Idem, De activa indole maternitatis secundum beatum Ioannem Duns Scotum, in Antonianum 78 (2003), pp. 615-626.

[vi] A. Vos, The Philosophy of John Duns Scotus, Edinburg 2006, pp. 51-52.

[vii] In Operis Oxoniensis editione facta in Francia a patribus Franciscanis Observantibus – qui resumpserant ac perspexerant textum coetûs Waddingiani eumque imprimendum curaverunt Parisiis apud Ludovicum Vivès exeunte saeculo XIX –, loci illi occurrunt in voluminis XIX paginis: 52 (bis), 67a (semel), 68a (semel), 83b (semel), 84a (quinquies), 84b (ter), 85a (quater),89a (semel), 89b (bis). – Inter unum vero et sexaginta codices libri III Operis Oxoniensis praecipui sunt octo: Assisiensis (Bibliothecae commualis 137), Oxoniensis (Collegii Balliol 208), quinque Parisienses (Bibliothecae nationalis Latini 3062, 3114, 15361, 15854, 15857), Vaticanus (Bibliothecae Apostolicae Latinus 883). Parallelus autem textus Lecturae prostat in tribus codicibus tantum: Oxoniensibus duobus (Collegii Merton 62, Collegii Balliol 206) et Cracoviensi (Bibliothecae Iagiellonicae 1408).

[viii] A. Traina, T. Bertotti, Sintassi normativa della lingua latina, Bologna 2003, pp. 238, 284; V. Tantucci, Urbis et orbis lingua, Bologna 1986, pp. 146-147.

[ix] De fide orthodoxa III, cc. 4, 5: PG 94, 997b. 1000c; cf. Ch. Pesch SI, Praelectiones dogmaticae, vol. IV: De Verbo incarnato, de beata Virgine Maria, de cultu sanctorum, Friburgi Br. 1900, pp. 68-70.

[x] Quaestiones de Incarnatione, q. 3, n. 45: W. H. Principe CSB, Philip the Chancelor’s Theology of the Hypostatic Union, pars II: Texts of Philip the Chancellor on the Hypostatic Union, Toronto 1975, p. 185.

[xi] Ibidem; cf. etiam partis I: Study of Philip Chancellor’s Theology of the Hypostatic Union, pp. 100-101, 105.

[xii] Ioannes Duns Scotus, Quaestiones quodlibetales, q. 9, n. 3: Opera omnia (ed. Fratres Minores Observantes in Francia) XXV, coll. 380-381: “Tertio modo ‘ens per se’ dicitur illud, quod habet actualitatem ultimam, ita quod non est ordinabile ad aliquem actum simpliciter ultra istum, quem habet... Quod hoc modo est ‘per se ens’, communiter dicitur ‘suppositum’, et in natura intellectuali dicitur ‘persona’... Istud solum dicitur proprie subsistens... Per se subsistens habet actualitatem ultimam non ordinanabilem per se ad aliquem actum ulteriorem”.

[xiii] Thomas Aquinas, Summa theologica III, q. 2, a. 3: “Hic homo dicitur esse suppositum, quia... supponitur his, quae ad hominem pertinent, eorum praedicationem recipiens”.

[xiv] A. J. Gondras, ‘Introduction’ in Pierre de Falco, Questions disputées ordinaires (Analecta mediaevalia Namurcensia, 22; ed. Idem) I, Louvain-Paris 1968, pp. 7-9.

[xv] Quodlibet I, sectio 2, q. 1: Pierre de Falco, Quaestiones disputatae de quolibet (ed. A. J. Gondras), in Archive d’Histoire Doctrinale et Littéraire du Moyen Age 33 (1966), p. 133.

[xvi] Petrus Falcinus OFM, Quodlibet II, q. 3, ibidem, p. 205.

[xvii] Ibidem.

[xviii] Augustinus, De Trinitate VII, c. 4, n. 7: CCL 50, 255 (PL 42, 939): “Non aliter in sermone nostro, id est Latino, ‘essentia’ quam ‘substantia’ solet intelligi”.

[xix] Ioannes Duns Scotus, Ordinatio [Opus Oxoniense] III, d. 1, pars 1, q. 1, nn. 28, 56: Opera omnia (ed. Romana OFM) IX, pp. 13, 26; A. Tanquerey, Synopsis theologiae dogmaticae II, Parisiis-Tornaci-Romae 1959, p. 342.

[xx] Opus Oxoniense III d. 1 q. 4 n. 2: Opera omnia XIV (ed. FF. Minores in Francia), p. 84; Carolus Franciscus Varesius OFM, Promptuarium  Scoticum II, Venetiis 1690, p. 500.

[xxi] Cf. medium ‘t’ Francorum in formis ‘a-t-il’, ‘est-t-il’ ac similibus. – Res autem patet etiam apud Richardum Mediavillanum, cuius opera Ioannes optime noverat et magni habuerat. Illic enim in brevi textūs particula octies (otto volte) idque uniformiter prostant formae veri ‘substentifico’: Scriptum super tertium [librum] Sententiarum, q. 4, Venetiis 1509, pp. 3a-3b.

[xxii] In codicibus Quaestionum quodlibetalium, ubi haec doctrina perfectissimam formam consecuta est (q. 19), vox illa peculiaris raro occurrit: in codice Parisiensi bibliotecae nationalis 3062 in ff. 207ra (semel), 207va (quinquies), 208rb (semel), 208va (bis); in codice Monacensi bibliothecae civitatis clm. 26309 in f. [4]rb (semel); in codice Trecensi 994 in f. 68a (semel). Sunt itaque casus adeo exceptionales, ut his locis in editione Fratrum Minorum in Francia merito prostet vox ‘sustentificare’, quae in codicibus est longe frequentior atque usitatior: Quaestiones quodlibetales, q. 19: Opera omnia (ed. FF. Minorum in Francia) XXVI, pp. 259-297. – Cf. C. du Fresne, Glossarium mediae et infimae Latinitatis IV, Niort 1886, pp. 683c, 682a.

[xxiii] Codex Parisiensis bibl. univ., Lat. 38, qui inter alia continet librum IV Ordinationis b. Ioannis Duns Scoti. – Eiusmodi autem error vel dubium amanuensium semel vel bis conspicitur etiam in edito textu Richardi Mediavillani, Scriptum, q. 4, p. 3b. Quod autem saepissime conspicitur in transcriptis codicibus, ubi amanuensis, quotienscumque nesciebat legere verbi scriptionem compendiosam – mediam scilicet stenographiam –, scribebat duas possibilitates iunctas particula ‘vel’; cf. Ioannis Duns Scoti Opus Oxoniense IV, d. 1, qq. 4-5, n. 3: Opera omnia (ed. FF. Minorum in Francia) XVI, p. 144a, quae in codice Assisiensi 137 bibliothecae communalis, f. 188rb habet verba: “Virtus igitur spiritualis, quae est in sacramento”, in parallelo codice Parisiensi Latino 3062, f. 60rb, bibliothecae nationalis, ob dubium amanuensis, sonant: “Virtus supernaturalis vel spiritualis, quae est in sacramento”.

[xxiv] N. 1: Opera omnia (ed. FF. Minores in Francia) XXVI, 332a.

[xxv] Concilium oecum. Viennense, Constitutio Fidei catholicae (sessio III, 6 V 1312): DS 900-904.

[xxvi] Quodlibet II, q. 5: Quodlibeta quattuor (ed. Collegium Bonaventurianum OFM, Bibliotheca Franciscana scholastica Medii aevi, 25), Grottaferrata 1989, p. 86.

[xxvii] Quodlibet III, q. 2, ibidem, p. 134.

[xxviii] Ordinatio I, d. 11, q. 2: Opera omnia (ed. Romana OFM) V, p. 9: “Utrum si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, posset stare distinctio realis ipsius a Filio”.

[xxix] Opus Oxoniense III, d. 7, q. 3: “Utrum Christus praedestinatus sit esse Filius Dei”: Opera omnia IX, p.348a.

[xxx] Ioannes Duns Scotus, Opus Oxoniense III, d. 1, q. 1, n. 4: Opera omnia XIV, p. 12: “Istud argumentum [Guillelmi] dupliciter deficit [...] Ideo non arguo ex perfectione entitatis personalis, quasi ipsa contineat virtualiter quamcumque personalitatem creatam, sed ex hoc, quod illa entitas personalis est independens, et independens in quantum tale potest terminare dependentiam alterius ad ipsum, quod natum est habere terminum talem. Ista autem dependentia nata est habere personam pro termino, et non naturam: igitur persona divina independens potest sufficienter terminare talem dependentiam naturae creatae ad ipsam”; cf. R. Cross, The Metaphysics of the Incarnation. Thomas Aquinas to Duns Sotus, Oxford 2002, p. 169.

[xxxi] Cf. A. Vos, The Philosophy of John Duns Scotus, pp. 50-51.

[xxxii] Thomas Aquinas, De unione Verbi incarnati, a. 4: Opera omnia (ed. Parmensis) VIII, col. 542a.

[xxxiii] Cf. Bonaventura, Opera omnia (ed. Collegium Bonaventurianum OFM) II, p. 812, nota 6.

[xxxiv] Commentarii in Sententias I, d. 25, a. 1, q. 1: Opera omnia I, col. 437a.

[xxxv] Ibidem.

[xxxvi] Ibidem.

[xxxvii] Ibidem III, d. 5, a. 2, q. 2, scholium: Opera omnia III, col. 135b.

[xxxviii] Ibidem I, d. 25, a. 1, q. 1: Opera omnia I, col. 437a.

[xxxix] Ibidem III, d. 6, a. 1, q. 1: Opera omnia III, col. 149b.

[xl] Ibidem, d. 5, a. 2, q. 2, scholium, col. 135b.

[xli] Opera omnia (ed. Parmensis) VIII, col. 542a.

[xlii] Sent. III q. 1 in corp. : Codex Florentinus Bibl. nat. A IV 42, f. 114rb.

[xliii] Summa theologiae III, q. 77, a. 1, ad 4.

[xliv] Opus Oxoniense IV, d. 12, q. 1, n. 3: Opera omnia XVII, pp. 520-521; Reportata Parisiensia IV, d. 12, q. 1, n. 4: Opera omnia XXIV, p. 136a.

[xlv] Paulus VI, Litterae apostolicae Alma parens: AAS 58 (1966), p. 611.

[xlvi] Ordinatio I, d. 23, q. un., n. 15: Opera omnia V, pp. 355-357.

[xlvii] Apud Bonaventurae Commentarios in Sententias III, d. 5, a. 2, q. 2, scholium: Opera omnia III, col. 135b.

[xlviii] Cf. C. Bérubé OFMCap., Antoine André, témoin et interprète de Scot, in Antonianum 54 (1979) 386-399.

[xlix] Marianus Florentinus OFM, Compendium chronicarum Fratrum Minorum, in Archivum Franciscanum Historicum 2 (1909) 632.

[l] Idem, Vita beati Ioannis Duns Scoti (c. 1480), n. 1: Sacra Congregatio pro Causis Sanctorum, Positio super cultu ab immemorabili praestito atque virtutibus Servi Dei Ioannis Duns Scoti, sacerdotis professi Ordinis Minorum sancti Francisci (Officium historicum, 182), Civitas Vaticana 1988, p. 121.

[li] Ioannes Murrinus OFM, Commentarii in Sententias III, q. 5: Codex Florentinus Bibl. Laur., conv. soppr. 123, f. 85va.

[lii] Quaestiones in librum tertium Sententiarum, q. 9: Ed. E. Gössmann, München 1982, p. 48.

[liii] Ibid., q. 11, p. 55.

[liv] Ibid., p. 57.

[lv] Ibid., p. 58.

[lvi] Quodlibet II, q. 3: Pierre de Falco, Quaestiones disputatae de quolibet (ed. A. J. Gondras), in Archive d’Histoire Doctrinale et Littéraire du Moyen Age 33 (1966), p. 204.

[lvii] Ibidem, p. 205.

[lviii] Vide A. Gazzana, G. Rovea, Sussistenza, in: Enciclopedia filosofica VII, col. 44.

[lix] Ibid.

[lx] Ibid., col. 45

[lxi] Ibid., col. 46.

[lxii] Cf. Quaestiones disputatae ‘antequam esset frater’, q. 1, m. 9: Ed. Collegium Bonaventurianum OFM, Quaracchi 1960, pp. 10-11: “‹Substantia› vero, licet in primis temporibus et apud nos commune esset ‘essentiae’ et ‘[eius] quod est], tamen propter nominis ambiguitatem, ne videremur incidere ad condendum tres essentias, appropiamus ‘substantiam ei ‘quod est’ et essentiam ei ‘quo est’. Unde substantiam unam dicimus et unam essentiam, tres autem personas et tres subsistentias”.

[lxiii] R. Cross, The Metaphysics of the Incarnation. Thomas Aquinas to Duns Sotus, Oxford 2002, pp. 162-175.

[lxiv] Cf. Scotus docens ou Duns Scot enseignant la Philosophie, la Théologie, la Mystique, Paris-le Havre 1934, pp. 242-243; L. Seiller OFM, Un théologien scotiste: le Révérend Père Déodat de Basly, in La France Franciscaine. Recherches de Théologie, Philosophie, Histoire 21 (1938), pp. 95-112; ibidem 31 (1938), pp. 167-192; La notion de personne selon Scot. Ses principales applications en christologie, ibidem 20 (1937), p. 223.

[lxv] “Ceux qui ont pu vérifier dans le premier tome des Capitales de Scot notre souci d’exactitude scrupuleuse, le retrouveront toute entier dans ce deuxième volume. Nous ne donnont pas tel quel le texte récent de Vivès, mais un texte soigneusement revisé et corrigé”: Deodatus Baliacensis (Déodat de Basly) OFM, Capitalia opera beati Ioannis Duns Scoti, vol. II: Synthesis theologica, Le Havre [1911], p. LVIII.

[lxvi] ‘Curriculum vitae’ in Antonianum 1 (1926), p. 508.

[lxvii] P. Minges OFM, Ioannis Duns Scoti doctrina philosophica et theologica II, Quaracchi 1930, p. 342.

[lxviii] Ibid., p. 334.

[lxix] Opus Oxoniense III, d. 2, q. 1, n. 13: Opera omnia XIV, 122b-123a.

[lxx] Cf. Quaestiones disputatae ‘antequam esset frater’, q. 2, m. 2, p. 14: “Primitus dicebatur ‘substantia’ aequivice. Quandoque enim pro ‘hypostasi’, et sic dicebantur tres esse; aliquando pro ‘essentia’, et sic [dicebatur esse] una. Sed quia haeretici ex hoc volebant in errorem ducere, determinata est ambiguitas illa, [ita] ut ‘substantia’ dicat ‘id, quod est’, ‘essentia vero ‘illud, quo est’, ‘hypostasis’ vero [dicat] ‘qui est?’, persona autem ‘quis est?’. Unde sicut dicimus ‘una est divina essentia’, ita dicimus ‘una est divina substantia’; ibid., q. 1, m. 9, pp. 10-11: “‹Substantia› vero, licet in primis temporibus et apud nos commune esset ‘essentiae’ et ‘[eius] quod est], tamen propter nominis ambiguitatem, ne videremur incidere ad condendum tres essentias, appropiamus ‘substantiam’ ei ‘quod est’ et essentiam ei ‘quo est’. Unde substantiam unam dicimus et unam essentiam, tres autem personas et tres subsistentias”.

[lxxi] Opus Oxoniense III, d. 1, q. 4, n. 2: Opera omnia XIV, p. 84a.

[lxxii] Reportata Parisiensia III, d. 12, q. un., n. 5: Opera omnia (ed. FF. Minores in Francia) XXIII, p. 328a.

[lxxiii] Opus Oxoniense III, d. 1, q. 4: Opera omnia XIV, 77b.

[lxxiv] Cf. Alexander Halensis, Quaestiones disputatae ‘antequam esset frater’, q. 1, m. 9:, p. 10: “Unde tres subsistentias dicimus [in Trinitate] et tres modos subsistendi. ‘Ousiosis’ enim est ‘ousiae’ perfectio in creaturis, hic non; sed subsistentiae sunt tres modi subsistendi, quibus Personae subsistunt”.

[lxxv] Ioannes Damascenus, De fide orthodoxa III, c. 11: PG 94, 1025c.

[lxxvi] Idem, De fide orthodoxa, c. 57: Codex Vaticanus Chigi A. VIII. 245, f. 34vb. – In anteriore autem translatione Burgundionis Pisani, quam edendam curavit E. M. Buytaert OFM sub titulo Saint John Damascene, De fide orthodoxa. Versions of Burgundio and Cerbanus (Franciscan Institute Publications, Text series n. 8), S. Bonaventure NY 1955, hoc verbum legitur in p. 207.

[lxxvii] In translatione R. Grossatesta, f. 33va.

[lxxviii] Apud Burgundium, p. 198.

[lxxix] In versione Burgundii, p. 172; apud R. Grossatesta vero, f. 29rb.

[lxxx] De fide orthodoxa III, c. 53: PG 94, 1017b.

[lxxxi] Ibidem, c. 2: PG 94, 985c.

[lxxxii] Ibidem, c. 11: PG 94, 1025c; apud R. Grossatesta, Cod. Vat. Chigi, f. 34vb; in translatione Burgundii (ed. E. M. Buytaert OFM), p. 207.

[lxxxiii] Cf. Ioannes Duns Scotus, Reportata Parisiensia III, d. 1, q. 5: Opera omnia XXXIII, pp. 246a, 248ab, 250a.

[lxxxiv] Imprimis in earum quaestione XIX: Utrum in Christo unitas naturae humanae ad Verbum sit sola dependentia naturae assumptae ad personam Verbi; vide Opera omnia (ed. FF. Minores in Francia) XXVI, p. 259-297.

[lxxxv] Cf. P. Raymond, Duns Scot, in: Dictionnaire de théologie catholique IV/2, coll. 1871-1872.

[lxxxvi] N. 1: Opera omnia XXVI, 332a.

[lxxxvii] Opus Oxoniense III, d. 1, q. 4, p. 85a.

[lxxxviii] Haec locutio versatur circa substantiam, quae est iam praesens – ideoque non indiget substantificatione – et quidem ita, ut novo adminiculo ontologico seu sustentaculo illi addito a parte personae, substantia fiat summe sive exclusive dependens ab hac persona singula. Quae ceterum in divinis sub hoc aspectu a beato Ioanne egregie definitur ultima solitudo, cui repugnat non solum communicatio actualis – quemadmodum in creatis –, sed insuper communicatio aptitudinalis: Opus Oxoniense III, q. 1, n. 17: Opera omnia IX, pp. 44b-45a.

[lxxxix] Q. 19 n. 15 XXVI, p. 284a.

[xc] Ibidem, n. 18, p. 287a.



Catherine Gauchon
Artiste peintre

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: