Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 15 mensis Decembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SCHOLASTICA
Votum Lat

i

Fr. Benedykt Huculak OFM.


QUID IOANNES DUNS SCOTUS DOCUERIT DE VIRGINITATIS VOTO BEATAE MARIAE



Introductio


Recentibus litteris de sancto rosarioii papa Ioannes Paulus II non solum fidelium oculos denuo convertit ad hanc precem Marialem, sed insuper eam ampliavit complevitque addita serie quinque mysteriorum, quae sunt praecipui eventus vitae publicae Christi. Ipsa vox ‘mysterium’ multo antiquior est quam prex illa venerabilis, cum – relative ad Dominum Iesum Christum – pluries occurrat iam in Novo Testamento, prisca liturgia Patrumque operibusiii. Significat autem intimam Domini identitatem et indolem eius operationis, prout haec obvolvitur velaminibus, quae ad assumptam pertinent naturam humanam.

Apostoli, cum credidissent Iesum esse verum Deum verumque hominem, valuerunt ipsi perspicere et aliis reddere contemplanda vestigia mysterii eius vitae, quam dignatus est his in terris degere. Locuti sunt igitur verbum Dei, evangelistae autem nonnulla scripserunt, eo consilio, ut audientibus communicarent fidem supernaturalem, qua affulgente possent post velamen depictum actibus eius vitae terrenae, introspicere eorum suppositum seu Personam divinam. Intima Dei “vita — inquiunt — apparuit; et vidimus eam et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae est coram Patre et apparuit nobis” (1Io. 1, 2); ideo “quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae... quod vidimus et audivimus, [id] annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum” (1Io. 1, 1. 3).

Si autem vivens Verbumiv idemque “imago Dei invisibilis (Col. 1, 15) vocavit apostolos imprimis eo consilio, “ut essent cum illo” (Mc. 3, 14) – quo in eorum animis imprimeretur illius habitudo, nempe modus essendi et loquendi, sed etiam silentia et sensus animi –, nullum est dubium, quin fidelis Christianus sive is, qui merito putat se in Christo manere, debeat sic ambulare, quemadmodum ambulavit Dominusv. Ad hoc autem assequendum necesse est ingredi intimam cum illo conversationem, id est per meditationem immergi in eius mysterium. Quod ne reducatur ad meram cogitationem, opus est radicari in solo genuinae liturgiae, ubi vere adsunt omnes partes mysterii Christi, nam “quod Redemptoris nostri conspicuum fuit, [id] in sacramenta transivit”vi eo die, quo ille ascendit in caelum.

Ita fit, ut non solum tota humanitas Domini Iesu Christi sit quoddam sacramentum (mystêrion) – id est signum et instrumentum eius divinae Personae et operis salvifici – , sed etiam singuli eventus eius vitae terrenae sint huius sacramenti partes integrales, proindeque merito vocentur ‘mysteria’. Inter horum prima occurrit annuntiatio, quam Deus fecit per angelum Gabrielem, cum eum misisset “in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria” (Lc. 1, 26-27).

Eventus ille continet multas veritates, ex quorum numero est Mariae virginitas. Eius autem responsio sive anxia interrogatio de modo, quo fieri posset id, quod ei de maternitate nuntiavisset angelusvii, tam est peculiaris, ut a theologis merito quaesitum sit, num Sancta Maria vovisset castitatem. Hoc autem articulo dicetur, quomodo beatus Ioannes Duns Scotus, doctor maximus Ordinis Franciscaniviii, responderit ad illam quaestionem; deinde, qua ratione suam sententiam probaverit; denique, quomodo solverit argumenta opposita.



I. – AD QUAESTIONEM


Frater Ioannes Duns Scotus dilucide sereneque docet Beatam Virginem ante matrimonium contractum cum Ioseph absolute vovisse Deo virginitatem. Quod quidem pluribus argumentis illustrat ac probat, imprimis vero funditus perspecto praeconio evangelico et peculiari dispensatione, quam Deus decreverat erga praedilectam Filiam.


1. – Votum absolutum


Sancti Patres communiter coniciunt Mariam simpliciter vovisse castitatem, quod inferunt ex eius responso Gabrieli dato: “Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco [per copulam maritalemix]?” (Lc. 1, 34), ubi clare perspicitur status virginalis iam pridem susceptus cum intangibili voluntate retinendi eumx. Unde sancti Doctores re idem sentiunt, quod Augustinus, qui mente translatus in horam annuntiationis ait de his verbis Beatae Mariae: “Quod profecto non diceret, nisi se prius virginem Deo vovisset”xi; namque “si cognoscere disponeret, non miraretur. Illa admiratio propositi est testificatio”xii. Hoc autem votum eius a pluribus intellegitur factum esse simpliciter, id est absolute. Etenim si ea non cognovisset virum usque ad illum diem, sed pariter caruisset absoluto seu non circumscripto proposito cognoscendi in posterum, frustra ita interrogavisset. Si enim quavis sub condicione admisisset cognoscere, simpliciter potuisset concipere et parerexiii.

Mariae interrogatio tamen prae se tulit et prope expressit firmissimum propositum de non cognoscendo viro, cum mirabunda sciscitaretur, quomodo posset fieri, ut pareret, postquam virginitatem perpetuo servare proposuisset. Hac in re contemplanda magni est momenti univocum eloquium Mariae confirmari et fere amplius explicari ab angelo, cuius tota responsio refertur ad hanc utique dimensionem sive axem personae Virginis. Non emm alia mente edocuit eam de modo, quo Mater Filii Dei erat futura simulque Virgo permansura. Re ipsa adumbravit ei et “insinuavit modum non repugnantem voto”xiv, cum diceret: “Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi” (Lc. 1, 35).

Virgo autem Nazaretana “propositi sui memor – inquit Augustinus - et sancti voti conscia, quia noverat quid vovisset, dicendo ‘Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?’ – quoniam non noverat hoc fieri, ut filii nascerentur, nisi [mulieribus] coniugatis et concumbentibus cum viris suis, [id] quod ipsa propo-suerat ignorare –, dicendo [inquam] ‘Quomodo fiet istud?’, modum quaesivit, non de Dei omnipotentia dubitavit. ‘Quomodo fiet istud?’: quis modus est, quo fiet istud? [...] Potuit enim Virgo Sancta metuere aut certe ignorare consilium Dei, quomodo eam vellet habere filium, quasi improbasset Virginis votum. Quid enim, si deceret: ‘Nube, coniungere viro’? Non diceret [hoc] Deus: accepit enim votum Virginis [...] et hoc ab illa accepit, quod ipse donavit”xv.

Ioannes igitur non dubitat, quin Beata Maria simpliciter voverit castitatem ante colloquium cum annuntiante angelo; quae certitudo illi provenit non modo ex intima pietate erga Immaculatam Virginem, sed etiam ex firmis rationibus theologicis. Vere licet mente effingere, quanta cum mentis elevatione cordisque ardore legerit e. g. haec verba magni Episcopi Hipponensis: “Poterat [Maria] et iuberi virgo permanere, in qua Dei Filius formam servi congruenti miraculo acciperet, sed exemplo sanctis futura virginibus – ne putaretur sola virgo esse debuisse, quae prolem etiam sine concubitu concipere meruisset –, virginitatem Deo dicavit [...]: ut in terreno mortalique corpore caelestis vitae imitatio voto fieret, non praecepto; amore eligendi, non necessitate serviendi. Ita Christus, nascendo de Virgine – quae antequam sciret, quis de illa fuerat nasciturus, virgo statuerat permanere –, virginitatem sanctam approbare maluit quam imperare”xvi.

Non defuerunt tamen, etiam inter viros celebresxvii, qui censerent Mariae votum absolutum ita aegre componi cum dispensatione Dei in Testamento Vetere, ut necessarium esse ducerent illud vel minima condicione addita minuere, ne Virgo Maria videretur legem Moysis neglegere. Hac inductus sollicitudine etiam sanctus Thomas ait: “Mater Dei non creditur, antequam desponsaretur Ioseph, absolute virginitatem vovisse, sed – etsi eam in desiderio habuisset, super hoc tamen voluntatem suam divino commisit arbitrio. Postmodum autem, accepto sponso, secundum quod mores illius temporis exigebant, simul cum eo virginitatis votum emisit”xviii.

Huiusmodi opinionem frater Ioannes Duns Scotus perpendit scrutans eam in ipso nucleo, quod est votum sub hac condicione: ‘nisi Deus aliter disponat’ seu ‘si Deo placeat’xix. Animadvertit eiusmodi clausulam non esse condicionem veram, id est quid restringens votum sive eius spatium minuens, cum illa necessario insit omni voto absoluto eique semper apponatur implicite. Ob reverentiam enim erga summam Dei maiestatem eiusque sanctam voluntatem, nemini licet quidquam offerre Deo ‘seu velit seu nolit’, verum debet constare donum ei placerexx.

Ex ipsa natura virtutis religionis, quae fundamentum est Dei cultus et oblationumxxi, illa radicalis sollicitudo animi semper debet adesse, nam secus aliquis “non obligaret se ad voluntatem Dei et ad cultum eius, sed ad proprium cultum et propriam voluntatem”xxii. Cum igitur liqueat hac condicione nihil minui spatium ac simplicita-tem voti, patet simul votum absolutum esse mansurum, etiam si quis illam clausulam apposuerit explicite. “Ergo – infert Ioannes – cum condicione ista sic intellecta, stat absolute votum”xxiii.

Quemadmodum Filius Dei, assumpta in plenitudine temporis natura humana, non desivit esse Trinitatis secunda Persona – et cum semper esset et permaneret verus Deus, illa hora coepit esse etiam verus homo –, ita divinitus revelatum est non esse necesarium, ut Beata Maria cessaret esse virgo, quo fieret mater illius Filii secundum naturam humanam. Apud Deum, quemadmodum ipse dixit per suum nuntium Gabrielem, nihil est impossibilexxiv – quod non sit contradictoriumxxv et congruat cum eius sancta voluntate –, qua re virginitas et maternitas concilianda in Maria non fuit ei difficilior quam divinitas et humanitas componenda in Filio.


2. – Dispensatio peculiaris


Virginitas potest componi cum matrimonio, si proculdubio constet hoc vinculum virginitati non fore periculo neque detrimento. Contractus enim matrimonialis, cum consistat in iure in corpus alte-rius coniugis, secumfert quidem “mutuam dationem corporum ad copulam carnalem, [sed] nonnisi sub condicione implicita, scilicet si petatur”xxvi. Ideoque, si detur certitudo coniugem numquam esse petiturum redditionem debiti – seu condicionem illam positurum in effectu –, matrimonium ratum nulla in re praeiudicet voto castitatisxxvii.

Quod certe imprudenter quidem potest praesumi assequendum ab eis, qui his in terris viventes sub salutis dispensatione communi, sentiunt voluntatem suam esse debilitatam sequelis peccati originalis, sed ad Nazaretanam Virginem quod attinet, plane constat hic agi de persona prorsus singulari et unicaxxviii. De illa vero certitudine in Sancta Maria nulla datur quaestio, cum hoc ei divinitus esset revelatum. Neque est improbabile eam esse edoctam immediate a Deo, priusquam desponsaretur Ioseph, idque modo parallelo ei, quo vir ille iustusxxix audivit a Deo: “Noli timere accipere Mariam coniugem tuam” (Mt. 1, 20).

Quapropter “indubitanter concluditur”xxx Sanctam Mariam utraque via esse factam certiorem de nullo detrimento, quod eius virginitas esset captura ex matrimomo cum beato loseph, idque fere his vel similibus verbis: “Noli timere accipere Ioseph, virum iustum, in coniugem. Ecce enim Spiritus Sanctus dabit eum tibi custodem et testem virginitatis, qui tecum pari voto contineat et in multis tibi ad custodiam virginitatis congruentibus obsequatur”xxxi. In hac autem probabilitate nihil mirum est, quin etiam ea probe est admittenda, nam “quidquid factum est circa Ioseph per visionem angelicam, [id] totum factum est ratione Mariae, quae fuit [persona] immediata in illa ineffabili et mirabili conceptione, scilicet unigeniti Filii Dei”xxxii.

Magni ponderis argumentum pro sententia Scotica datur in eo, quod etiam in Testamento Vetere conspiciuntur amici Dei undequaque laudabiles – ut Ieremias et Elias prophetae –, qui erant caelibes utique propter intimiorem cum Deo familiaritatem Quos cum complecteretur salutis dispensatio ordinaria – non secus ceterum quam illustres mulieres Iudith et Annam, Simeonis aequalem, quae post brevissimum tempus vitae coniugalis castam viduitatem maluerant colere –, asserendum est, a Deo cum Beata Maria esse dispensatum specialiter ac prorsus singulariter, quod patet iam in eius conceptu sine originali macula. Quapropter angelus Domini, antequam familiariter eam appellavit “Maria (Mariam)” (Lc. 1, 30), ut sollicitudinem ac timorem ex eius corde elongaret, eandem salutavit vocans hoc altero novoque nomine Kecharitomenê (Lc. 1, 28), quod significat ‘Gratia-plena’ sive illa permeata penitus

Quod quidem iam suo monolitico sive univocabulari momento morphologico prae se fert significationem quandam specialem, quae eminet inter alias appelationes biblicas quadamtenus similes. Quae occurrunt e g relative ad sanctos Stephanum, Ierosolymitanae Ecclesiae diaconum, et Barnabam apostolum, quorum alter fuit vir plêrês charitos – plenus gratia (Act. 6, 8), alter vero plêrês Pneumatos hagiou — plenus Spiritu Sancto (Act. 11, 24). Nomen illud novum Beatae Mariae non solum non est quid secundarium seu minoris momenti quam inter homines consueta eius appellatio ‘Maria’, sed insuper in conspectu Dei ita illam superat, quemadmodum nomen Simonis, quo vocabatur frater Andreae apostoli, dignitate cedit nomim Petri, quod a Christo Domino est illi impositum divinitusxxxiii. Hoc enim eo fine contigit, ut exprimeretur eius identitas supernaturalis et munus explendum m divmo salutis consilio

Omnibus huius rei sacrae adiunctis ita perpensis, frater Ioannes Duns Scotus suo contemplativo usus subtilique ingenioxxxiv, plena cum certitudme asserit Beatam Mariam absolute seu simphciter vovisse virgimtatemxxxv. – Quod ceterum elucet etiam ex voce angeli, qui utique “ad hunc intellectum”xxxvi respondit Mariae explicans, quo modo eius virginitas perpetua, id est absolute vota, nullum caperet detrimentum ex conceptu Filii: “Spiritus Sanctus supeveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et [id], quod nascetur, Sanctum, vocabitur Filius Dei (Lc. 1, 35)

Haec beati Ioannis persuasio ceterum plane consonat cum antiqua traditione totius Ecclesiae, potissimum Graecae, cuius quidem sigillum ac testimomum est liturgica celebratio Praesentationis Mariae Puellae in templo urbis Ierusalem, quod festum Byzantini vocant Eisodon sive ingressum Deiparae in templum. Ibi enim perhibetur Mariam esse Deo consecratam atque divino dicatam servitio, ubi continetur servandae votum castitatisxxxvii. Haec celebratio quidem inter Latinos propagata est tardius quam in Oriente Graeco, sed iuvat animadvertere primam terram, ubi hoc esset factum, fuisse utique Britanmam una cum Scotia beati Ioannis. Festi autem extensio formalis ad totum Ecclesiae ritum Latinum contigit speciali cum participatione Ordinis sancti Francisci.

Gregorius enim papa XI Avenione – paulo ante quam hortatu Catharinae Senensis pontificiam Curiam reduxit ad Sedem Romanam – voluit, ut Virginis Praesentatio celebraretur in illius urbis ecclesia Fratrum Minorum, duobusque annis post eam inscripsit in kalendarium Curiae. Ab illo tempore hic mos coepit irradiari in totam Ecclesiam Latinam opera eorundem filiorum sancti Francisci, qui – aliter ac Dominicani – secundum Regulam ubique sequebantur liturgiam Capellae papalis, maturavit autem summo pontifice Sixto IV ex Ordine Franciscano, qui – praeter alia memorabilia, quae fecit erga Sanctam Virginemxxxviii – hoc festum Praesentationis officialiter extendit ad totam Ecclesiam Latinamxxxix.



II. – DIFFICULTATES


Quoniam ipsa res proposita videtur esse iam delineata, solvendae nunc veniunt quaedam difficultates, eaeque selectae ex pluribus seu principales, quae suo pondere praecedant ceteras. Quae sunt duae, provenientes altera ex divina lege praecipiente conferre ad multiplicationem populi, altera ex matrimonio, quo Beata Maria per-diderat ius in corpus suum, cum illud tradidisset suo viro legitimo.


1. – Ad primum argumentum, ex lege Mosaica


Obiectio prior, quin et praeliminaris, pertinet ad rem Hebraicam lege Moysis obsignatam. Illic enim vigebat praeceptum: “Crescite et multiplicamini” (Gen. l, 18); unde pro benedictione erat fecunditas, et pro maledictione sterilitas, ut patet ex multis locis Testamenti Veterisxl. Non desunt igitur, qui opinentur non esse verisimile Beatam Mariam contra illud praeceptum voluisse agere virginitatem vovendo absolute, unde sequeretur effectus sterilitati similis seu non-multiplicatio humani generis, idque aperte contra verba libri sacri: “Non erit apud te [quisquam] sterilis utriusque sexus” (Deut. 71. Cuius quidem ratio habita vel sanctum Thomam ita reddidit sollicitum, ut eius imago voti Beatae Virginis evaderet ingeniosa quidem, sed complicata, ubi – praeter covenientias iuridico-morales – fere nullus patet aditus theologicus ad illam probandam. “Tempore Legis – ait Thomas – oportebat in generationem insistere, quia secundum carnis originem cultus Dei propagabatur”xli; nec fieri potuit, ut eandem legem divinitus datam Virgo Maria non observaret modo perfectissimo.

Hanc difficultatem Ioannes solvit asserens illam legem de contrahendo matrimonii vinculo non fuisse generale mandatum seu quid pertinens ad unamquemque personam in populo Hebraico, sed ralatam esse ad bonum complexivum totius populi Foederis, qui eam observando ‘viveret, cresceret, floreret’, veri Dei nomen proclamando “usque ad ultimum terrae” (Act. 1, 8). Quod patet iam inde, quod Ieremias, Elias, Ioannes Baptista Ioannesque apostolus fuerunt virgines seu caelibes, neque in Scriptura legitur cum illis esse a Deo dispensatum specialiter. Ceterum si lex ista fuisset ab omnibus Haebraeis servanda, Christus debuisset nasci virgine contumaci ideoque peccante contra legem Moysis, cum tamen – disserto vaticinio et testimonio biblico – ille nasciturus erat utique virginexlii.

Ioannis solutio item confirmatur re biblica, ubi sine ulla controversia est id, quod inter Hebraeos invaluisset ut lex divinitus data seu generale praeceptum, re ipsa fuisse nonnisi Dei promissionemxliii. Propositiones enim: “Non erit infecunda nec sterilis in terra tua: numerum dierum tuorum implebo” (Ex. 23, 26) et “Benedictus eris apud omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis” (Deut. 7, 14), sunt magis verba Dei promittentis quam imperantis. Secus enim asserendum sit iumenta, de quibus etiam illic sermo est, eadem lege iussa esse copulari.

Ceterum etiam legislatores Graeci et Romani severis legibus caelibatum arcebant, cum innupti, ut magni delicti consci, communiter putabantur aeternis vexandi suppliciis. Quos hac de causa Lycurgus infamiae accusavit, Plato solum ad trigesimum quintum annum toleravit, postea vero omnibus privandos honoribus. Romani autem censoribus iusserunt in illos inquirere et quos repperissent, eos a publicis arcere officiis. Re quidem vera, ubi desit sublimior stimulus virginitatis, etiam recenti historia teste, satis possibile est parari spatium abominandae inversaeque libidini.

Illae tamen leges, cum provenissent ex solicitudine de corporali mentalique sanitate populi, nullatenus latae sunt ex odio castitatis sacrae, ut patet ex cultu Romanarum virginum Vestalium et caelibatu asseclarum scholae austerioris. Ad virgines autem Vestales quod attinet, nimis videtur urgeri assertio de illarum continentia temporanea, quod tamen non erat norma generalis, si traditum est iam in ipso exordio rei Romanae geminos fratres Romulum Remumque natos esse Vestali vi compressa virgine eaque perpetuaxliv.


2. – Ad secundum argumentum, ex contracto matrimonio


Difficultas movetur etiam ex matrimonio Mariae contracto cum Ioseph, unde aliquibus videtur inferendum illam antea non potuisse vovere castitatem. Matrimonium enim consistit in eo, quod dominium proprii corporis transfertur ad alterum coniugem, qui vicissim accipit ius in corpus alterius. Qui igitur iuncti sunt matrimonio, ei habent ius solummodo in corpus coniugis, translato sive amisso iure in corpus proprium. Verumtamen qui vovit castitatem, is dominum sui corporis solum Deum consituit; itaque, cum ius illud ipse iam non habeat, nequit per matrimonium illud tradere cuiquam alteri. Sunt igitur, qui dicant inverisimile esse Mariam vovisse castitatem, si verum matrimonium contraxerit cum Ioseph.

Ad hanc obiectionem nunc respondendum est cum Ioanne Duns Scoto, aspectu non limitato ad naturale momentum atque ius humanum, sed habita ratione peculiarium rei adiunctorum ipsiusque Dei dispensationis prorsus singularis et unicae, qua caelestis Pater ab aeterno prosecutus est praedilectam Filiam, inter omnes celsissimam: apertis nempe oculis ad maximum privilegium ei divinitus datum. Quod quidem resonat cum in verbis angeli: “Ave, Gratia-plena,... invenisti gratiam apud Deum” (Lc. 1, 28. 30) – videlicet ‘tu sola hoc gradu omnium augustissimo’ –, tum in inspirata declaratione Elisabeth: “Benedicta tu inter mulieres” (Lc. 1, 42): non solum ideo, quod Deus dignatus est illam eligere, ut Filii sui fieret Mater virginalis, sed etiam propter singularem fortemque fidem Sanctae Mariae, qua crediderat posse fieri, uti – Spiritus Sancti operante vir-tute, ideoque modo prorsus insolito atque incomprehensibili –, fieret mater simul et virgo. Qua re utique “benedicta [est ea], quae credidit fore, ut perficerentur [ea], quae dicta sunt ei a Domino” (Lc. 1, 45).

Haec sententia insuper illustratur animadversa distinctione inter rei usum et dominium. Quam explicandam Ioannes reducit ad declarationem Romani Pontificis scriptam in Corpore Iuris Canonici, ex qua illa distinctio fere inutilis quidem est relative ad temporalia, sed magni potest esse momenti in supernaturalibus, cuius generis sunt Ecclesiae sacramenta incluso matrimonioxlv. Quod quidem imprimis ac singulariter conspicitur inter Mariam et beatum Ioseph, qui cum eam duxisset uxorem, certe quidem habuit eius corporis dominium perpetuum, tamen sine usu matrimoniixlvi.

Res potest adumbrari exemplo quidem valde theoretico, si respiciantur humanae vitae adiuncta consueta, sed cohaerenti cum peculiari vinculo inter Mariam et Ioseph. Datur nempe imago hominis, qui iuravit se ducturum esse uxorem, postea vero vovit castitatem. Qui, cum iuxta normas canonicas simpliciter possit praeoptare maius bonum, vovens castitatem, tamen – sententia Scoti – ei videtur esse consulendum, ut pro viribus impleat verbum prius datum. Quod fieri potest, si contrahat quidem matrimonium ratum, sed ante consum-mationem eaque prorsus elongata, intret in religiosum ordinem: unde, ex natura contractus matrimonialis, habeat perpetuum domininium in corpus coniugis, nullum tamen usum ex voto castitatis. Quod re contigit inter Mariam et Ioseph, solo inverso ordine utriusque vinculi. Beata Virgo enim prius vovit castitatem, postea vero per matrimonium ratum dedit Ioseph sui corporis dominium, sed divinitus certificata numquam fore, ut ille vellet descendere ad vinculi usumxlvii.

Aliud exemplum conspicitur in uxore, quae ob gave delictum sit canonice separata a coniuge. Haec enim mulier post sententiam latam non amisit quidem ius dominii in corpus mariti, sed privata est usu matrimonii sui. Eodem autem tempore vir eius habet ius utrumque, cum de ipso dominio nulla sit controversia, ad usum vero quos attinet, ille – ut pars offensa eaque innocens – possit iure suo cedere seu condonans uxori non adhibere ius suum de illa separanda, verum illa recepta, denuo uti matrimonioxlviii.

Lumine igitur affulgente sancti Evangelii ac simul antiquae Traditionis, bevi asserendum est Beatam Mariam ideo assensisse ad matrimonium cum Ioseph, quod a Deo per revelationem accepisset illud castitati, quam voverat, nulli fore praeiudicio neque detrimento. Erat nim edocta per Dei revelationem, numquam esse futurum, ut Ioseph peteret matrimoniale debitum; quin etiam – peculiari hac via noverat illum perinde ac semet ipsam studere castitati illique in animo esse in ea vivere. Quod desiderium atque propositum beati Ioseph satis colligitur ex eo, quod legitur de illo in Evangeliis Matthaei et Lucae.


Conclusio


Allata solutio quaestionis de voto beatae Virginis pertinet ad longam seriem earum sententiarum, quae in theologico ambitu mediaevali merito aestimatae sunt aliquid proprium Ioannis Duns Scoti, tametsi pondere dogmatico non adaequarent eius assertiones celeberrimas de Verbi incarnatione non condicionata peccato hominis et de immaculata conceptione Mariae Virginisxlix.

Quemadmodum tamen in illis duabus praecipuis, ita in quaestione de voto facto a Sancta Maria, conspicitur subtile ingenium beati Ioannis. Quae dos eius eminens coniuncta est cum eximio sensu realitatis, qui elucet iam ex hac regula ei singulariter cara: ‘Non sunt multiplicanda entia sine necessitate’l. Hoc ductus principio, etiam in quaestione proposita valuit evitare multa, quae erant anxie adinventa ab aliis eo fine, ut desiderium Beatae Mariae videretur cohaerere cum more Hebraico. Sententiam de voto absoluto seu non condicionato habilissime probat imprimis argumentis biblicis, quorum axis est anxia interrogatio Virginis, cuius quidem univocum motivum intimum confirmatur atque explicatur responsione angeli.

Recte animadversum est leges omnium scientiarum formam habere simplicem, quin etiam perlucidam; quod patet, si considerentur e. g. formulae Euclidis, Isaaci Newton vel Alberti Einstein. Non aliter apparet Ioannis Duns Scoti propositio de simplici sive absoluto voto Beatae Virginis, magistraliter elongata serie condicionum legalium, quae omni cum verisimilitudine ne in mentem quidem venerunt umquam Beatae Mariae.

Non est dubium, quin Scoti sententia de voto absoluto Mariae Virginis – quam ceterum suam fecerunt nonnulli eique eminentes theologi posterioresli – sit quidem stimulus pietatis totius populi Dei erga Matrem Salvatoris, sed imprimis emolumento est personis Deo consecratis, quae – post Dei Filium incarnatum – utique in Nazarethana Virgine merito vident principem suam magistram sive abbatissam celsumque exemplarlii.

Quemadmodum autem ambae sententiae principales beati Ioannis explicant germina quaedam latentia in animo Sancti Patris Francisciliii, ita assertio de voto absoluto Mariae Virginis re ipsa nititur intuitione eiusdem Patris Seraphici. Qui perlibenter eam salutabat dicens: “Ave Domina, sancta Regina, sancta Dei Genetrix Maria, quae es virgo ecclesia facta, et electa a sanctissimo Patre de caelo; quam [is] consecravit cum dilecto Filio suo et Spiritu Sancto Paraclito; in qua fuit et est omnis plenitudo gratiae et omne bonum”liv. Ad sanctam Claram vero eiusque sorores in claustro ad sanctum Damianum ita locutus in sua ‘Ultima voluntate’: “Ego frater Franciscus parvulus volo sequi vitam et paupertatem altissimi Domini nostri Iesu Christi et eius Sanctissimae Matris, et perseverare in ea usque in finem; et rogo vos, dominas meas, et consilium do vobis, ut in ista sanctissima vita et paupertate semper vivatis”lv.

Solutioni, quam probat Ioannes Duns Scotus fidem facit eius vita religiosa in Ordine sancti Francisci, quae consistit non solum in quadam accomodata seu generica sequela Domini Iesu Christi, sed in accuratissimo ac litterali ‘sequi eius vestigia’lvi, quo melius respondeatur ad Dei amoremlvii. Haec autem dilectio erga fratrem Ioannem hac in parte semet expressit eo, quod – relative ad castam vitam Franciscanam et quamlibet aliam vitam consecratam “propter regnum caelorum” (Mt. 19, 12) – non omnes capiunt verbum istud, sed hois dedotai – ei, quibus datum est” (Mt. 19, 11). Re quidem vera Pater clementissimus “non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis” (Ps. 147, 20).

Cum in Christi Ecclesia catholica, tum Latina tum orientali, semper ordo virginum et monachorum adminiculo fuit Christianis iunctis matrimonio in eorum fidelitate serene praestanda, videtur probe asserendum Ioannis Duns Scoti sententiam de voto Deiparae Virginis enixe hortari coniuges catholicos ad colendum eorum castum fecundumque connubium. Imprimis vero personae, quae – ut Sancta Virgo – absolute voverunt Deo castitatem, incitantur, ut gratias agant Domino Iesu Christo, qui illas confortavit ac fideles existimavit, ponens in suo comitatu proximolviii, ubi praeeunte Beata Maria, cordialiter contemplantes vel minima particularia vitae Christi in terralix, Dominum Iesum sequantur “quocumque iverit”lx.

i

ii Epistula apostolica Rosarium Virginis Mariae (16 X 2002), in: ‘Osservatore Romano’ 17 X 2002.

iii Cf. Missale Romanum, Praefatio de Nativitate: “Quia per incarnati Verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit: ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur”; ibidem, Praeconium paschale Exsultet, Sabbato Sancto: “Exsultet iam angelica turba caelorum, exsultent divina mysteria, et pro tanti Regis victoria tuba insonet salutaris”; S. Leo Magnus, Papa, Sermo LXXIV. De Ascensione Domini II, c. 2: PL 54, 398: “Ut igitur huius beatitudinis, dilectissimi, capaces esse possemus, expletis omnibus, quae evangelicae praedicationi et novi Testamenti mysteriis congruebant, Dominus noster Iesus Christus, quadragesimo post resurrectionem die, coram discipulis elevatus in caelum, corporalis praesentiae modum fecit”; J. Deshusses OSB, Le Sacramentaire Gregorien: ses principales formes d’après les plus anciens manuscrits, vol. I: Le Sacramentaire, le supplément d’Aniane (Spicilegium Friburgense. Textes pour servir a l’histoire de la vie chrétienne 16), Friburgi Helvetiorum 1971, pp. 103, 360.

iv Cf. Io. 1, 4: 1Io. 1, 2; Ap. 1, 17-18.

v Vide 1Io. 2, 6.

vi S. Leo Magnus, Sermo LXXIV. De Ascensione Domini II, c. 2: PL 54, 398.

vii Vide Lc. 1, 30-34.

viii Cf. Paulus PP. VI, Epistula apostolica Alma parens (14 VII 1966): AAS 58(1966), p. 611: “Huius Seraphici Doctoris [Bonaventurae] apud omnes constat Ioannem Duns Scotum perfectorem evasisse [...] Cumque [is] summatim comprehendisset et altius perpolisset de re sacra commentationes quinquaginta plusque Franciscalium scholasticorum doctorum... eosdem omnes subsecutus, Franciscalis Scholae maiore nobilitate praestans signifer exstitit”. – Hac de causa beatus Ioannes “rimane ancor oggi un pilastro della teologia cattolica, un Maestro originale e ricco di spunti e sollecitazioni per una conoscenza sempre piu completa delle verità della Fede”: Ioannes Paulus PP. II, Allocutio ad Commissionem Scotisticam OFM (16 II 2002), in: Acta Ordinis Fratrum Minorum 121 (2002), s. 116.

ix Cf. M. Zerwick SI, Analysis philologica Novi Testamenti (ad Lc. 1, 34), Romae 1984, s. 130.

x Cf. ibidem.

xi De sancta virginitate, c. 4, n. 4: PL 40, 398.

xii Sermo CCXXV. Die Paschae II, c. 2, n. 2: PL 38, 1096-1097.

xiii B. Ioannes Duns Scotus, Reportata Parisiensia IV, d. 30, q. 2, n 6: Opera omnia (ed. L. Wadding OFM), vol.. XXIV, Parisiis 1894, p. 410.

xiv Cf. idem, Ordinatio (Opus Oxoniene) IV, d. 30, q 2, n. 4: Opera omnia (ed. L. Wadding OFM), vol. XIX, Parisiis 1894, p. 278b: “Dico ergo, quod absolute vovit virginitatem [...] Si enim solum non cognovisset sine proposito numquam cognoscendi, nulla esset quaestio: quia in posterum cognoscenda, si non esset sterilis, concepisset; et ideo fuit quaestio de modo super mirabili, quia firmissime disposuerat vel [seu] voverat numquam se cognoscendam [esse] a viro; s. Augustinus, Sermo CCXXV. Die Paschae II, c. 2, n. 2: PL 38, 1097: “Et angelus ad eam: ‘Spiritus Sanctus superveniet in te’ – ecce quomodo fiet [id] quod quaeris – ‘et virtus Altissimi obumbrabit tibi...’ (Lc. 1 34-35)”.

xv S. Augustinus, Sermo CXXCI. In Natali Ioannis Baptistae V, n. 5: PL 38, 1318-1319.

xvi Idem, De sancta virginitate, c 4, n 4. PL 40, 398.

xvii Ad horum numerum pertinent s. Thomas Aquinas et Prosperus Lambertini OP, qui electus est Romanus Pontifex nomenque sibi assumpsit Benedicti XIV.

xviii Summa theologiae III, q. 28, a. 4. – Ad hanc opinionem Thomas videtur inductus esse ‘littera’ Magistri Sententiarum, Petri Lombardi, qui ad hunc sensum modo suo reduxerat vel potius detorserat eloquia Augustiniana, dicens: “De qua [Sancta Virgine] Augustinus sic ait: ‘Beata Maria proposuit se servaturam votum virginitatis in corde, sed ipsum votum non expressit ore. Subiecit se divinae dispositioni. Proposuit se perseveraturam virginem, nisi Deus aliter ei revelaret Committens igitur virginitatem suam divinae dispositioni, consensit in carnalem copulam, non illam appetendo, sed divinae dispositioni in utroque obediendo. Postea vero simul cum viro labiis expressit, et uterque in virginitate permansit”: Sententiae in quattuor libris distinctae IV, d. 30, c. 2 (ed. Collegium Bonaventurianum OFM), Grottaferrata 1981, ss. 439-440. – Hoc autem loco Lombardus sancto Augustino vane attribuit id, quod legerat in codice iuris ecclesiastici; vide Decretum Magistri Gratiani II, causa 27, q. 2, c. 3: Corpus Iuris Canonici (ed. Ae. Friedberg) pars I, Graz 1995, p. 1063

xix Ordinatio IV, d. 30, q. 2, n. 4; Reportata Parisiensia IV, d. 30, q. 2, n. 5.

xx Ordinatio, n. 4.

xxi Cf. Missale Romanum, Oratio Orate fratres: “[...] ut meum ac vestrum sacrificium acceptabile fiat apud Dominum Deum nostrum”; Oratio Te igitur: „[...] uti accepta habeas et benedicas haec dona...”; Oratio Quam oblationem: „[...] benedictam, adscriptam, ratam rationabilem acceptabilem­que respicere digneris...”.

xxii Reportata Parisiensia, n. 5.

xxiii Ordinatio, n. 4; Reportata Parisiensia, n. 5.

xxiv Lc. 1, 37.

xxv Cf. Aristoteles, De interpretatione: cc. 6-7: Ed. I. Bekker 17a, 34-35, 17b, 9-10; U. Viglino, Contraddizione, in: Enciclopedia filosofica, vol. II (Romae 1979), coll. 489-490.

xxvi Ordinatio, n. 5.

xxvii Expedit animadveretere Sanctae Mariae virginitatem et eius matrimonium cum beato Ioseph esse duas veluti partes cuiusdam unius, quod fuit peculiaris eius vitae status. Ideo frater Ioannes Duns Scotus, cum in suo opere conficiendo limitetur dispositione rerum data a Petro Lombardo, agit de virginitate Sanctae Mariae in quaestione de eius matrimonio cum Ioseph (in libri IV distinctione 30, quaestione 2). Non aliter quidem fecit frater Thomas Aquinas in Scripto super Sententiis, sed rem denu scrutatus est redigens tertiam partem Summae theologiae, in qua feliciter statuit maius spatium dedicare mysteriis vitae Christi in terra et eis, quae cum illa stricte coniunguntur. Rem igitur propositam consideravit imprimis in ambitu quaestionis De virginitate Matris Dei (q. 28) articulo quarto, qui inscribitur Utrum Mater Dei virginitatem voverit, sed insuper in tota quaestione sequenti De desponsatione Matris Dei, divisa in duos articulos.

xxviii Lc. 1, 42; Sanctus Pater Franciscus, Officium Passionis Domini I, antiphona, vv. 1-2: Fontes Franciscam (ed. E. Menestò, S. Brufani, G. M. Boccali), S. Maria degli Angeli (prope Assisium) 1995, s. 146: “Sancta Maria Virgo, non est tibi similis nata in mundo m mulieribus, filia et ancilla altissimi, summi Regis, Patris caelestis, [tu] Mater sanctissimi Domini nostri Iesu Christi, sponsa Spiritus Sancti”.

xxix Cf. Mt. 1, 19.

xxx Ordinatio, n. 5.

xxxi Ibidem.

xxxii Ibidem.

xxxiii Por. Mc. 3, 16; Io. 1, 41-42; Mt. 16, 17-19.

xxxiv Paulus VI, Epistula apostolica Alma parens, p. 611: “Apud augustum et primarium templum s. Thomae, praeter alia honorabile exsurgit, quamvis dissimili structura et mole, templum, quod — firmis innixum fundamentis et arduis exornatum pinnaculis – ardenti contemplativo ingenio usus, Ioannes Duns Scotus in aethera extulit”.

xxxv Ordinatio, n. 4; Reportata Parisiensia, n. 5.

xxxvi Ordinatio, n. 4.

xxxvii Cf. s. Ioannes Damascenus, Homilia I in Dormitionem Beatae Virginis Mariae, n. 6: PG 96, 708d: “Angelus nasciturae [Beatae Mariae] conceptionem parentibus eius nuntiat. Conveniebat enim, ut etiam re nemini cederet nec posteriores partes ferret ea, quae solum vereque perfectum Deum secundum carnem erat paritura. Tum in sacrosancto Dei templo offertur et consecratur (anatithetai); in quo ita degit, ut praestantioris ac purioris prae ceteris vitae specimen ederet”.

xxxviii Iuvat in memoriam revocare non modo huius Pontificis declarationes pro doctrina Scotica de Immaculata Conceptione, factae per Constitutionem apostolicam Cum praeexcelsa (27 II 1477): DS 1400, similemque Constitutionem Grave nimis (4 IX 1483): DS 1425-1426, – sed etiam celeberrimam Capellam Sixtinam in Vaticano, quae prae se fert nomen utique huius Romani Pontificis, nam is illam aedificandam curavit in honorem ImmaculataeVirginis.

xxxix Cf. W. Wehr, Presentazione di Maria Santissima, in: Enciclopedia cattolica, vol. IX (Watykan 1952), coll. 1966-1969; Th. Larentzakis, Feste, pars III: Liturgie Ost, in: Marienlexikon (ed. R. Bäumer, L. Scheffczyk), t. II (St. Ottilien 1989), pp. 465b 466a; L. Heiser, Einzug Mariens in den Tempel, ibidem, pp. 309b-310a.

xl Huiusmodi opinio elucet e. g ex verbis Elisabeth, quae post longam sterilitatem, cum concepisset, ait “Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit, ut auferret opprobrium meum inter homines” (Lc. 1, 25); cf. Is. 4, 1; S Albertus, Quaestiones super Evangelium (Mariale), q 11, n., 4: Opera omnia (ed. A. Borgnet), t. XXXVII, s. 28a: “Dicendum est, quod figurae et prophetiae semiplenam lucem continentes, omnes deficiunt ab ipsa luce. Unde nulla figura in facto plene potuit exprimere istam annuntiationem ad Virginem, quia nulla alia virgo conceptura umquam fuit et usque ad Virginem hanc maledicta et opprobriosa virginitas fuit”.

xli Summa theologiae III, q. 28, a. 4.

xlii Vide Is. 7, 14; Mt. 1, 23.

xliii L. Janssens OSB, Summa theologiae ad modum commentarii in Aquinatis Summam, praesentis aevi studiis aptatata, vol. V: De Deo-Homme sive de Verbo Incarnato, Friburgi Brisgoviae 1902, s. 309.

xliv Cf. Titus Livius, Ab Urbe condita libri I, cc. 3-4: “Pulso fratre [Numitore] Amulius regnat [in Latio]. Addit sceleri scelus: stirpem fratris virilem interimit; fratris filiae Reae Silviae per speciem honoris, cum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit. – Sed debebatur, ut opinor, fatis tantae origo urbis maximique secundum deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis, cum geminum partum edidisset, seu ita rata seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat. Sed nec dii nec homines aut ipsam aut stirpem a crudelitate regia [Amulii] vindicant: sacerdos vincta in custodiam datur; pueros in profluentem aquam mitti iubet [Amulius]... Tenet fama, cum fluitantem alveum [Tiberis], quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus, qui circa erant, ad puerilem vagitum cursum flexisse; eam summissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas, ut lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit”; J. C. Fredouille, Westalka (Virgo Vestalis), w: Slownik cywilizacji rzymskiej (ex Franc. vert. M. Chołdyk, K. Jachnieć), Katowice 1998, p. 308.


xlv Vide Decretalium collectiones, liber VI: Decretalia Bonifatii PP. VIII, liber IV, titulus XII: De verborum significatione, c. 3 (‘Exiit qui seminat...’): Corpus Iuris Canonici (ed. Ae. Friedberg), pars II, Graz 1995, coll. 1112-1113.

xlvi Cf. Reportata Parisiensia, n. 7; Ordinatio, n. 6.

xlvii Ibidem.

xlviii Ibidem.

xlix Cf. K. Kazenberger OFM, Assertiones centum ad mentem Doctoris Subtilis et Mariani, Ioannis Duns Scoti, Ordinis Fratrum Minorum, Quaracchi 1906.

l Cf. Ordinatio I, d. 2, pars 2, qq. 1-4, nn. 300-301: Opera omnia (ed. Commissio Scotistica OFM), vol. II, Civitas Vaticana 1950, s. 305: “Dico tunc ad quaestionem, quod tantum sunt ibi [in Trinitate] duae productiones distinctae secundum rationes formales productionum, et hoc quia sunt tantum duo principia productiva [...] Antecedens probo sic: omnis pluralitas reducitur ad unitatem vel ad paucitatem tantam, ad quantam reduci potest”; Reportata Parisiensia II, d. 16, q. un., n. 14: “Dico igitur ad quaestionem, quod paucitas est ponenda, ubi pluralitas non est necessaria; et possibilitas [ponenda est], ubi non potest probari impossibilitas; et nobilitas, ubi non potest probari ignobilitas [...]: igitur magis est ponenda paucitas nobilitans quam pluralitas non necessaria et non nobilitans eam”; Quaestiones super libros Metaphysicorum Aristotelis VIII, q. 1, n. 22: Opera philosophica (ed. Universitatis s. Bonaventurae), t. IV, St. Bonaventure NY 1997, ss. 403-404; Aristoteles, De anima III, c. 9: Ed. I. Bekker 432a 21-23; Politica I, c. 2: tamże, s. 1253a 9.

li Horum celeberrimi sunt Franciscus Suárez SI (1548-1617) et Gabriel Vázquez SI (1549-1604). – Paulo ante Scotum hanc rem ita proposuit illustris eius confrater s. Bonaventura, Commentaria in quattuor libros Sententiarum Magistri Petri Lombardi IV, d. 30, a. un., q. 2: Opera omnia (ed. Collegium Bonaventurianum OFM), Quaracchi 1889, pp. 708-710.

lii Por. Gal. 4, 6; 1Kor. 4, 14-15; s. Ambrosius, De institutione virginis, c. 5, n. 35: PL 16, 314: “Egregia igitur Maria, quae signum sacrae virginitatis extulit et intemeratae virginitatis pium Christo vexillum erexit”; s. Albertus, Quaestiones super Evangelium (Mariale), q. 11, n. 4: Opera omnia (wyd. A. Borgnet), vol. XXXVII, p. 28a: „Haec autem Virgo opprobrium virginitatis abstulit et virginitatem [Deo] consecravit: unde ipsa initium beatitudinis virginitatis fuit; et sic est Virgo virginum, quae sine praecepto et sine [cuiusquam] consilio, sine exemplo gloriosum munus virginitatis Deo obtulit, pro quo per imitationem omnes virgines Deo Virgo germinavit”; s. Clara, Epistula III ad s. Agnetem Pragensem, vv. 24-25: Fontes Franciscani, p. 2277: “Sicut ergo Virgo virginum gloriosa materialiter, sic et tu, ‘sequens eius vestigia’*, humilitatis praesertim et paupertatis, casto et virgineo corpore spiritualiter semper sine dubitatione omni portare potes” *vide 1Pt. 2, 21.

liii Vide Admonitiones, c. 5, v. 1: Fontes Franciscani, p. 28: “Attende, o homo, in quanta excellentia posuerit te Dominus Deus, quia creavit et formavit te ‘ad imaginem’ dilecti Filii sui secundum corpus ‘et [ad] similitudinem’ secundum spiritum”; Salutatio Beatae Mariae Virginis, ibidem, s. 219, vv. 1, 3: “Ave Domina, sancta Regina, sancta Dei Genetrix Maria [...], in qua fuit et est omnis plenitudo gratiae et omne bonum”.

liv Salutatio Beatae Mariae Virginis, vv. 1-3: Fontes Franciscani, p. 219.

lv Ultima voluntas sanctae Clarae scripta, vv. 1-2: Fontes Franciscani, p. 235.

lvi Vide 1Pt. 2, 21.

lvii Cf. K. Esser OFM, L’Ordine di S. Francesco (Presenza di S. Francesco, 9; ex Germ. vertit Clarissa quaedam Mediolanensis), Mediolani 1965, pp. 28-37.

lviii Cf. 1Tm. 1, 12.

lix Cf. Lc. 1, 17. 51.

lx Ap. 14, 4.



Catherine Gauchon
Artiste peintre

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: