Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 19 mensis Septembris 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

VALETUDO & MEDICINA
d

d.12. m.Oct. a.2012, h.15:36

Prosperitas improvisa

Quotannis tres miliones Sinensium mori morbis cordialibus

Chinae prosperitas improviso augetur, salaria augentur – necnon numerus aegrotationum cordis circulationisque mortiferarum. Statu valetudinis Sinensium nuperrime disquisito cognita sunt terribilia. Haud mirum haec esse dicunt investigatores: Paucissimos tantum Sinenses scire, qualis sit valetudo propria.

Birotarii Pechinenses: Investigatores vituperant, quod homines parum instituantur de rebus, quae valetudini noceant.

Decimâ quâque secundâ in Chinâ moritur homo aut infarctu myocardii aut apoplexiâ cerebrali. Sicut apud nos nunc etiam apud Sinenses morbi cordis circulationisque interim sunt causa mortis prima. Hoc apparet ex disquisitione, quam die Iovis investigatores Sinenses in conventu cardiologiae Pechinensi proposuerunt.

Medici putant condicionem valetudinis imprimis eo mutatam esse, quod Sinensium modus vivendi propter incrementum oeconomiae rapidissimum his 30 (triginta) annis vehementer sit mutatus. Numerum Sinensium adipositate et diabetâ et hypertoniâ sanguinis laborantium rapidê esse exauctum, sed illos aegrotos plerumque parum curari. Dayi Hu, director centri cardiologici Universitatis Pechiniensis: "Sic fit" inquit „ut quotannis tres miliones Sinensium moriantur morbo cordis et circulationis sanguinis". 40% (Quadragenas centesimas) omnium mortium in Chinâ factarum interim effici hôc morbo e condicione sociali profecto. Hôc modo etiam quoad problemata valetudinis Chinam magis magisque assimilari industrialibus terris occidentalibus.

Director cardiologus: "Usque nunc" inquit „in systemate valetudinis Sinico praeventio parum magni aestimabatur". His 20 (viginti) aut 30 (triginta) annis morbos cordis circulationisque sanguinis non curatos esse nisi iam fuissent in stadio finali. Neque medicos neque ceteros Sinenses de periculis huius morbis esse satis doctos et institutos.

Secundum quemque virum esse fumatorem

Investigatores referunt salarium Sinensium annuum per capita acceptum his 30 annis octogies ferê tanto exauctum esse. Cum ante 30 annos duodeviceni circiter partes centesimae populi Sinici vixerint in urbibus, hodie plus quinquagenas ibi vivere. Cum multi Sinenses se parum moveant seque nutriant insalubriter, magis magisque fieri, ut hodie iam parvuli sint adiposi. Praeterea numerum fumatorum in China vehementer exauctum esse usque ad 350 (trecentos quinquaginta) miliones. Alterum quemque fumare sigarella aut alias res tabacinas.

Hypertoniâ sanguinis et diabetâ – (quibus ambabus augetur periculum aegrotationis cordis circulationisque – interim laborant etiam in Chinâ etiam etiamque plures homines. Hu cardiologus dixit inter incolas urbium typum diabetae alterum his quinque annis plus quinquagenis centesimis exauctum esse. Interim in Chinâ 92 (nonaginta duos) miliones hominum morbo diabetae laborare. Dayi Hu cardiologus: „Numerus diabeticorum est ingens, sed vix aliquid fit, quo hic morbus impugnetur".

Idem medicus dicit etiam in hypertoniâ curandâ Chinam minus praestare quam alias nationes. Tertiam tantum partem hypertonicorum scire pressionem sanguinis suam esse nimis magnam – in Civitatibus Unitis hoc scire octogenas centesimas hôc morbo laborantium. Senas tantum centesimas Sinensium hypertonicorum praeterea tam convenienter curari, ut assequantur valores pressionis sanguinis aliquatenus normales, cum hoc contingat dimidiae ferê parti hypertonicorum US-Americanorum.

Investigatores autem putant aliam quoque causam huius statûs deplorabilis esse exemplar medicorum Sinensium malum: Hu cardiologus declarat: "Dimidia pars medicorum masculinorum fumat, necnon multi sunt adiposi". Ipsos cardiologos, quos pericula valetudinis melius scirent aliis oporteret, saepe vivere modo insalubri. Hu director studiorum cardiologus: „Mihi persuasum est" inquit „non fore populum sat sanum, dum parum sani sint medici."

Hanc relationem d.12.m.Oct., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est „Wirtschaftsboom: Drei Millionen Chinesen sterben jährlich an Herzproblemen".

 

 

Scripsit Nicolaus Gross - 20/10/2012 21h42



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.



BREVES Tunisensis Ridha Mahmoudi, qui profitebatur se sacerdotem catholicum Roberto Malgesini, auxiliatorem pauperum et migrantium necavisse, coram iudice dicta de nece revocavit. Priore die Martis sponte publicis satellitibus condiciones et causas sceleris aperuerat.
Persia. Societas Nationum de uranii nuclearis continua accumulatione ab illo Persarum consule totum orbem monuit: "Decies modum moles excedit!"
Italicus pictura doctor Philippus Dauerius hodie annos LXXI natus mortuus est. Ille Philippus teleuisionis artium uulgator summus, scriptor et magister in Vniuersitatibus Italicis fuit.
Ex nuntio ab Universitate Boreoamericana Johns Hopkins emisso, numerus eorum qui in orbe viro coronario affecti sunt ex viginti quinque millionibus constat etiam mortuis computatis.
Iaponicus praeses Shinzo Habe de renum suorum malo turpi naturam exposuit, qui tamen uiuacissimus praesidum in Iaponia est: abdicatio igitur futura esse pronuntiatur.


IN ORBE
IN ORBE
OPINIONES
IN ORBE
SOCIALIA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: