Annus
2 0 1 2


Si spezzata in due la nave incagliata sulla barriera corallina in Nuova Zelanda

De navi in scopulis ex corallio illisa

Navis oneraria Graeca cui nomen est Rena, quae ante tres menses in Scopulo ex corallio Astrolabii appellato haud longe a litore Novae Zelandiae illisa erat, undis fere septem metra altis diu percutientibus in duas partes fracta est.

Prora firme scopulis fixa, puppis fluitare coepit cum trecentis ex octingentis receptaculis mercibus plenis, quae plerumque in imum mare demersum iri putantur. Iam effusa est magna vis petrolei, quo centenae aves polluti interierunt, necnon pulvis lacteus et materia lignea. Minister rerum naturae servandae Nicolaus Smith publice adiutores laudat, quorum opera assidua multa receptacula petrolei plena etiam nunc integra sint.

Nemo in Nova Zelandia tantam et talem calamitatem maritimam factam esse meminit.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae