Annus
2 0 1 2


Societatis Eternit domini condemnati sunt

Societatis Eternit domini condemnati sunt

Stephanus Schmidheiny, locuples vir Helveticus, et baro Ludovicus De Cartier De Marchienne, patricius Belgicus aetate provecta, ab iudicibus tribunalis Taurinensis ad sedecennem captivitatem et copiosissimam compensationem condemnati sunt, caedis ex voluntate perpetratae rei. Qui, ut domini societatis "Eternit", habentur fraude neglexisse asbeston, quo operarii in quattuor officinis Italicis nullam cautionem adhibentes opera manufacta fabricare soliti erant, obnoxium letiferumque esse: quod iam medici Britannici ante bellum secundum mundanum collegerant et studiosi Americani post bellum latissime comprobaverant.

Officinae "Eternit" non solum operariis sed etiam eorum propinquis et concivibus mortiferae fuere, quia asbesti fibriculae comis et indumentis adhaerent, minutatim per ara disperduntur, in bronchos pulmonesque insinuantur. Summatim adhuc Casali Montis Ferrati, in oppido pedemontano, computatae sunt MDCCCXXX victimae.

Tribunalis iudicium dignum est, quod per totum orbem communicetur: nam eadem societas aliaeque non desinunt in miserioris regionibus asbeston ex minis effodere eoque opera manufacta fabricare.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae