Annus
2 0 1 2


BUENOS AIRES -

De caede ferriviaria

In una ex stationibus ferriviariis BonaŽripolis, capitis Argentinae, mane immanis calamitas facta est: nam tramen urbanum viatorum refertum ob frenum deficiens usque ad crepidinem cucurrit ibique constitit. Undequinquaginta corpora exanimata computantur, sed multo maior putatur esse numerus victimarum, cui adduntur DC homines sauciati, ex summis curribus ab adiutoribus plerumque extracti.

Minister publicae transvectionis Joannes Paulus Schiavi dixit hora octava matutina tramen nimia celeritate in stationem ingressum claustra effracta superasse itaque primos currus ictu vehementi contusos esse, secundum currum in primum sex metrorum longitudine penetravisse.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae