Annus
2 0 1 2


Judaei in Gallia occisi sunt

Cruor effunditur apud scholam Judaicam

Lunae die Tolosae, in urbe Francogalliae meridionali, vir solus mane in scholam Judaicam inopinate sclopetavit, cum maximus populi concursus esset, magistrum eiusque duos liberos cum alio puero interficiens, adolescentem vulnerans. Scelus apud scholam Ozar Hatorah appellatam factum est, in Tolosae suburbio. Sicarius celeriter birotula automataria effugit. Rei publicae praesidens confestim in urbem percussam se contulit, aggressionem ut "totius patriae tragoediam" ratus. Rabbi summus Gallicus Gilbertus Bernheim se facinus abhorrere et mirari confessus est; IsraŽlis regimen ex auctoritatibus Gallicis petit, ut reos in iudicium quam primum deferant.

Ante paucos dies tres milites ignota causa eadem Galliae regione interfecti erant, forsitan ab eodem viro - ita putant indagatores.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae