Annus
2 0 1 2


De Sinae Russiaeque exercitationibus navalibus

De Sinae Russiaeque exercitationibus navalibus

Sina et Russia, hodierno die, viribus coniunctis, apud litus Sinense Orientale in mari Flavo exercitationes navales inceperunt biduum vel, ut alii putant, VI dies continuaturae. Quae existimantur nationum finitimarum simultates suscipere posse; nam Iaponia, exempli causa, sibi vindicat quasdam insulas Maris Sinae Orientalis; aliae autem res publicae insulas apud oras Sinae Meridionalis, ubi venae petrolei et gasii inventae sunt.

Exercitationes non solum ad defensionem aŽriam et maritimam sed etiam ad actiones bellicas antitromocraticas et contra piratas spectabunt. Moscovia sedecim navibus et duobos navigiis subaquaneis adhibitis interest, Pechinum quattuor navibus bellicis paratis.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae