Annus
2 0 1 2


Bellum civile in Syria exardescit

Bellum civile in Syria exardescit

Adhuc in Syria pugnatur. Exercitus Syriaci helicoptera radiis igniferis vicum Barzeh in urbe capite quatiunt VI die actionis bellicae cui nomen datum est Vulcanus, qua rector Assad Damascum recipere conatur. Pars urbis de qua tractatur eadem est ubi sedes IV legionis preaepositae Securitati in quam priore die Mercurii impetus factus est propter quem tres clari viri regiminis perierunt, inter quos praesidentis Bashar Al Assad propinquus Assef Shawkat. Recesserunt igitur rebelles, cum antea satis progressi essent, relicta parte occidentali urbis capitis, coniectis pyrobolis etiam ab aŽronavibus.

Iniectus radiorum tam vehemens fuit ut Damasci deversorium sedes exploratorum Unitarum Nationum Coetus contremuerit. Etiam Halepi in urbe Syriana magni momenti post Damascum rebelles cum regiminis fautoribus acriter proeliantur apud sedem Munerum Secretorum. Seditiosi feruntur aliqua loca idonea apud fines Turcarum occupavisse.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae