Annus
2 0 1 2


De itinere candidati Romney in IsraŽl

De itinere candidati Romney in IsraŽl

Petitor muneris Praesidis Civitatum Foederatarum Americae Mitt Romney, Factionis Reipublicae, centum diebus ante comitia praesidialia, post iter in Britanniam hesterno die Hierusalem pervenit ut visitaret Benjaminum Netanyahu veterem amicum (in imagine superiore), Shimon Peres Praesidentem (infra), Salam Fayyad principem factionis Palestinensium. Ei in animo est ut inter Americae Hebraeos et Christianos Evangelicos fautores augeat et praeconii comitialis causa suppeditationes pecuniae colligat. Eodem tempore ipse se ostendere velit fide digniorem quam Obama qui appellatus est “Africanus” ab aemulo Britanniam visitanti.

Coram auctoritatibus IsraŽlianis “Valde laetus sum” inquit “ quod adsum Hierosolymis, in capite IsraŽl”. Re vera Americani caput Tel Aviv sedem suae legationis agnoscunt. Quod pertinet ad consilia de re politica, ante tres dies candidatus affirmavit minime probari posse rei publicae Iranianae vim atomicam esse. Ad hoc periculum devitandum ille declaravit se esse fautorem cuiusdam generis proelii, omnibus rebus frustra probatis, cum socius esset IsraŽl.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae