Annus
2 0 1 2


Utoya,

De sententia iudicum Norvegorum

Veneris die iudices Norvegi Andream Breivik in carcerem addixerunt, virum Norvegum hodie XXXIII annos natus qui immane et concivibus suis omnino novum facinus aestate praeterita perpetravisset: primum Asloae autocinetum ante regiminis sedem disploserat, deinde se in insulam Utoiam contulerat ubi adolescentium qui eo convenerant magnam caedem sclopetando edidit. Summatim LXXVII victimae computatae sunt, plerumque adolescentes.

Andreas Breivik se caedium reum ab initio confessus est, quas se iure perpetravisse dixit "populi urbis patriae meae defendendi gratia, ne totius orbis cultibus contaminarentur." Quem tribunal sui compotem iudicaverunt ideoque summa poena in regno illo constituta punierunt. Post unum et vicesimum annum tribunal perpendet, utrum reus adhuc hominum consociationi periculum afferre possit eique libertas reddenda sit an non: quam ob rem poena in carcerem perpetuum re vera commutari poterit.

Reus ut in tribunal iniit pugnum dexterum ad cor appropinquavit, deinde bracchium protendit, quod ipse saepe hoc anno in aula eadem fecerat: nam signum est gregis neonazistici cui favet; dum iudices sententiam dicunt homicida subridebat. Andreae Breivik patronus paulo post confirmavit eum non provocaturum esse, quod ea tantum condicione fecisset, si sui non compos iudicatus esset, iudicium "capitis damnatione ingratius".

Victimarum propinqui iudicio levantur, sicut pars maior Norvegorum. Balch Sorensen, pater puellae cuiusdam, diurnariis televisificis "Posthac de illo - inquit - aliquandiu tacebitur, pax nobis contingit. Illum nihili facio, nam vir ille ar est."

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae