Annus
2 0 1 2


DE CONTINUO EXCIDIO SYRIACO

De continuo excidio Syriaco

Magna caedes patrata est ante triduum apud Beroeam (Aleppo) : uno die CXLVII feruntur interisse ex quibus pueri, feminae, civiles. Res horrifica dictu LXII cadavera hominum in vincula iniectorum reperta sunt apud Ariha, in provincia Idlib. Coniectio pyrobolorum Beroeam putatur facta esse ultionis causa finitimi aŽroportus militum qui priore die Iovis a rebellibus captus esset.

Impetus ne Damasci quidem intermittuntur; vespere diei Saturni autocinetum pyrobolo dolose instructum in suburbano displosum est; hesterno die magnae diruptiones factae sunt apud sedem exercitus ducum, nonnullis occisis. Seditiosi affirmant se ultos eos qui mortui essent ad defendendam libertatem et dignitatem. LX saltem perierunt inter se proeliantes variis locis, ex ratione a Speculatoribus Syriacis pro iuribus civilibus ducta. Ex nuntio recentissimo regiminis adversari XXVI milia occisorum ab incepto bello enumeraverunt, quorum maxima pars civiles.

Ut existimatur a quadam teste et spectatrice, bellum civile Syriacum cruentius quam bellum gestum in Bosnia-Hercegovina ante XX annos evadit. Sic femina Bosniaca annorum XXXIII narrat: se effugisse Beroea, ubi coacta mansisset VIII dies interclusa fuga, cum viro et IV filiis aliisque XXXV suae nationis ac pedibus iter confecisse usquead Turciam ut in Bosniam rediret. Constantinopoli se aŽronavem conscendisse ut in patriam perveniret. Ea, quamquam superstes fuit obsidionis Seraii, vere iurat se in Syria terribilia vidisse quae credi non possent.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae