Annus
2 0 1 2


Caedes renovatur in oriente medio

Caedes renovatur in oriente medio

Totam noctem exercitus IsraŽlianus et armati Palaestini missilia utrimque invicem conicere perrexunt, belli periculum in oriente medio renovantes. XXXXIII victimae summatim ex utraque parte adhuc numerantur.

Gazae (unde imago adposita) ducenta loca ab IsraŽlianianis nocte praeterita percussa sunt, inter quae vel sedes ministri primarii Palaestiniensis Ismail Haniya et domus Hamae ducis cuiusdam in profugorum castris Jabalyia: ubi missile per anteriorem parietem penetravit omnia intus ad nihilum reddens, triginta homines necnon aliquot pueros in frequentissima insula vulneribus afficiens. Etiam Rafae complura missilia coniecta sunt, ut cuniculi armis transferendi sestinati destruerentur. Nuntii exercitus IsraŽliani dixerunt minime armatos a fautoribus Hamae differre omnesque legitime adgrediendos esse; fere omnes rochetas Palaestinensium longo ictui aptas deletas esse, sed multas radio breviores destruendas.

Neglecta IsraŽlianorum adgressione, ex Gaza LX missilia in IsraŽlis fines coniecta sunt, quorum aliud tholo ferreo, recentissimo defensionis instrumento, impeditum est quominus caput Telavivum percuteret, aliud in oppido maritimo Ashdod multos homines vulneravit, alia alibi milites atque aedificia damnis affecerunt.

Subito dux Hamae Khaled Mashaal colloquia cum auctoritatibus Aegypti, Turciae et Cataria habuit, ut sibi socios compararet. Regimen IsraŽlianum LXXV milia militum subsidiariorum proficiscendo parata esse iussit invasionis terrestris gratia.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae