Annus
2 0 1 2


Natio Palaestina apud Nationum Unitarum coetum ut civitas observans accepta est

Natio Palaestina apud Nationum Unitarum coetum

... ut civitas observans accepta est

Ante triduum, consilio maximi momenti capto, apud Palatium Vitreum Novi Eboraci ab Unitarum Nationum coetu Palaestinorum natio accepta est ut ďres publica observansĒ, non particeps. Quod decretum est CXXXVIII sententiis Palaestinis faventibus, cum IX nationes adversae essent, XLI quae suffragium ferre noluissent. Civitates Americae Unitae quae obstiterunt quominus natio Araba admitteretur, putant consilium non auxilio fore ut ambae res publicae condantur idemque iter de utriusque nationis pace difficilius redditum iri. Italia nonnullis horis ante suffragium suam exceptionem solvit atque consilio assensit; qua re civitatis IsraŽlis legatus apud sedem Italicam ait suum populum maxime deceptum esse. Contra Administer auctoritatis nationalis Palaestinae (Anp) ad extera negotia praepositus Riad Maliki declaravit pro consilio capto se laetum esse et Italiae administrationi gratias agere velle.

Ante suffragium Minister Primarius Italicus telephonice cum Netanyahu Praesidente IsraŽlis collocutus erat erga eius rem publicam amicitiam ac praesidium confirmans ne in iudicium omnium nationum ob scelera bellica ad commodum politicum vocaretur. Interea gravis nuntius vulgatus est, quasi Nationum Unitarum consilii capti ultio, de novis coloniis quas prope tria milia Israeliani condituri esse feruntur in territorio quod inter Ierusalem partem orientalem et Iordanem flumen interest. Non aŽr pacificus illic spirat.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae