Annus
2 0 1 2


UBINAM ITALIA CONSISTIT?

Ubinam Italia consistit?

In navis “Costa Concordia” praefecto qui, minime munere functus, navem et viatores deseruit se ipsum tantum servans; in portus praefecto qui, voce concitata atque minaci, iussit eum, sicuti puerum quasi flentem, statim navem ascendere et viatoribus omnibus providere; in parocho et ceteris insulae civibus, qui naufragos exceperunt eisque hospitia et cibos et vestimenta praebuerunt.

In his omnibus, de quibus supra diximus, Italia consistit, in ignavis qui munera et pericula fugiunt suam vicem tantum anxii, in illis (maior pars est) qui periculis obeunt, in illis qui pro ceteris vitam amittunt, in omnibus qui cum dignitate cotidie muneribus funguntur. Haec omnia est Italia. Haec omnia in nobis omnibus sunt, ubicumque.

Scripsit Domenicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae