Annus
2 0 1 2


Discipula in schola modo natae mammam praebet

Discipula in schola modo natae mammam praebet

Animos movet res quae in quadam Campaniae urbe evenit

Discipula quaedam, tredecim annos nata, schola aberat, cum eius esset illuc ire. Rectrix, cum conata esset hanc discipulam ad scholam recipere, investigatione facta, eam invenit duobus mensibus ante peperisse atque modo natae providere. De hac re edoctus, iudex qui minoribus aetate incumbit, cum nullus propinquus maior aetate esset qui natae providere posset (pater septendecim annos natus est!), sententiam fecit: mater ad scholam eat, secum natam ferat ut possit ei mammam praebere. Quamobrem schola eadem facta est ac modo natorum ludus: nam tertia quaque hora parva mater condiscipulos deserit ad filiolae providendum.

Dum mater discipula magistros audit, numquam nata sola deseritur, certatim enim et laeto animo qui in schola operam dant natam in sinu tenent. Sine dubio res in longum non differetur.

Scripsit Domenicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae