Annus
2 0 1 2


Lucius Dalla

Lucius Dalla

Kalendis Martiis repente Montreux, in oppido Helvetiae, Lucius Dalla mortuus est, celeberrimus musicus et cantor Italicus, plerisque concivibus suis gratus, qui undeseptuagesimum annum die Solis proximo attigisset.

Natus est Bononiae die IV mensis Martii anni MCMXLIII, quem diem elegit ut titulum primi cantici

http://www.youtube.com/watch?v=imAdUNIkLTM&feature=fvst

quo in certamine in Civitate Sancti Remi anno MCMLXXI multitudini notus fieri coepit: in eo fabula narratur de viro quem mater ab ignoto milite Americano bello instante conceperat. Bononiae ut tibicen inter musicos jazz canere coeperat - rectius tibia lignea canebat, quam Angli clarinet appellant; praeclari tamen musici, sicut Ludoviculus Paoli, eum hortabantur ut solus se proferret. Tertium praemium cantico supra commemorato consecutus, anno subsequenti ibidem "Forum amplum" (Piazza grande) cecinit, deinde operae communi se dedidit cum Patricio Roversi, illustri pota Bononiensi, cantica conficiens de heroibus cursuum autoraedariorum, e. g. "Autocineta" (Automobili) et "Nuvolari". Posthac versus cantuum ipse scribere coepit, tam iuventae quam adultis Italicis in annos gratior; paucos titulos recordemur, ut "Quam profundum est mare!"

http://www.youtube.com/watch?v=4un3zQv9THY

"Annus adventurus", "Ithaca"

http://www.youtube.com/watch?v=Mq6XjCFWT2E&feature=results_main&playnext=1&list=PLB4D3978E7E7E4E19

"Cavete lupum!", "Caruso", cantionem dicatam Henrico Caruso cantori lyrico, quae vel ultra fines patrios divulgata est. Diu cum Francisco De Gregori, cantore et versuum auctore, in spectaculis cecinit.

Lucius Dalla severus et accuratus artis musicae peritus fuit, qui varietate modorum mira et inexhausta praecellebat: maestitia solitudinis hodierni temporis, ioca faceta, vitae aspera, animi levitas hic illic in canticis inveniuntur, neque ullo tempore quid praeparaturus esset praevideri poterat. Non solum musicam temporis sui, sed etiam pristinorum temporum, divulgavit, e. g. "Petrulum et lupum" Sergii Prokofiev Russi, "Te valde amo" antiquum Neapolitanum canticum.

In Italia et alibi desiderabitur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae