Annus
2 0 1 2


De

De „el clasico“ Germano

Die Saturni Berolini „el clasico“ Germanorum evenit. „El clasico“ dicitur, quia duae optimae societates de Germaniae primatu pedifollico concurrunt. Normaliter „el clasico“ ludus inter Matritum et Barcinonem est.

Ante „el clasico“ Germanorum nemo utra victura esset dicere poterat, nam neutra societas melior est! Nec Bavaria nec Dormunda. Quamquam Dormunda victor Germanus sit, Bavaria condicionem aequam habet.

Neglecta aequalitate societatum, Dormunda a principio societas melior est et punctum primum contingit. Puncti secundus et tertius sequuntur. Interea Bavaria unum punctum solum contingit. In dimidia parte altera nihil mutat. Dormunda duo puncta proxima attingit, dum Bavaria unum solum. Sic exitus 5 ad 2 pro Dormunda est.

Dormunda cum Lewandowski, quo ter attigit, et magistro Jurgen Klopp celebrat. Interea in Bavaria de calamitate dicitur. Sed Bavaria possibilitatem alteram ad vincendum habet: die Saturni proximo contra Chelsea Londinium in Monachio!

Scripsit Janus Rex



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae