Annus
2 0 1 2


28

d.28.Sept. a.2012, h.17:10

Sententia iudicialis ad disportum scholarem pertinens

Puellae muslimicae natandum esse cum pueris

Discipula causis religiosis noluit frequentare natabulum, nunc decrevit Hassiae aula iudicialis administrationis: Etiam puellis muslimicis participanda est natatio scholaris utriusque sexûs. Iudices causam sententiae attulerunt, quod integratio praestaret libertati fidei religiosae – saltim usque ad pubertatem.

Discipula, quae induta est natatoriâ veste *toticorporali: Estne "saccus plasticus", quo mulier fit "foeda"?

Francofurto ad Moenum et Casseliâ ex urbibus – Iterum puella muslicimica eiusque parentes frustra conati sunt petitione iudiciali assequi, ut discipula liberaretur ab institutione natandi. Hassica enim aula iudicialis administrationis (VGH) Casseliensis die Veneris querelam iteratam puellae, quae hodie est 12 annos nata, recusavit.

Familia opinata erat non oportere, ut schola Francofurtensis puellam mitteret ad quintae classis institutionem natandi utriusque sexûs. Puella coram iudice dixerat sibi fide islamicâ interdici, ne coram pueris aut viris se ostenderet veste balneari indutam. Praeterea neque sibi licere neque se velle videre condiscipulos suos seminudos. "Libenter quidem" discipula inquit "natarem, sed non nisi institutio fieret puellarum tantum, quae rectê se induunt, id est non sôlum veste bicinctâ". Se religionem suam graviter servare.

Iam prima querela discipulae recusata est ab iudicio administrationis Francofurtensi. Hassiae iudicium administrationis supremum nunc item iudicavit. Karl-Hans Rothaug, iudex praesidens et praeses Aulae Iudicialis Administrationis (VGH), dixit haec: "Petitrici illo tempore fuerat participanda institutio natandi". Eo casu "nullas causas liberandi" fuisse.

"Nuda puerorum corpora superiora esse patienda integrationis causâ"

Iudex dixit discipulam gymnasii, quae anno scholari proximo praeterito unâ cum condiscipulis masculinis debuisset exercere natationem, observare potuisse praecepta fidei suae etiam veste burcinianâ (quae dicitur) induta. Directorem scholae iustê dixisse puellam posse induere vestem balnearem toticorporalem1 neque illam liberavisse ab institutione natandi. Hac veste balneari, quae etiam haschima appellatur, nihil nudum relinquitur nisi facies et manûs et pedes. At a discipulâ hanc vestem repulsam esse. Eius patronus dixit istud vestimentum nihil esse nisi "saccum plasticum", quo puella induta fieret „foeda".

E contrario iudex Rothaug dixit non iniquum fuisse postulare, ut puella gereret vestem balnearem toticorporalem. Quod discipula studeret, ne videret pueros subligaribus balnearibus indutos neve illos tangeret, protegi quidem libertate fidei. At iudicium diurnarios certiores fecit eandem libertatem cohiberi integratione, quae sit iure educandi constitutivo appetenda.

Rothaug praeses iudicii praeterea dixit discipulam, cum non recusasset, ne particeps fieret usitatae institutionis disportualis2 utriusque sexûs, videri sustinere aspectum puerorum non plenê indutorum. Iudex dixit: "Oportet illa integrationis causâ ferat se videre unum aut aliud corpus pueri denudatum". Integratio ut fieret necessarium etiam esse, ne minoritates religiosae se ipsas discriminarent.

Rothaug verbis extulit iudicio decretum esse in casu singulari. Ad sententiam iudicialem ferendam etiam id valuisse, quod petitrix nondum assecuta esset pubertatem. Argumento maturitatis sexualis usi iam erant mense Iunio praepositi iudicii administrationis superioris: Pubertate demum ineunte iudices concedere discipulabus muslimicis ius, quo ab institutione disportualis liberarentur, si eâdem inducerentur in difficultatem conscientiae personalem.

Cum haec quaestio esset momenti principalis, Casseliensis aula iudicialis administrationis permisit, ut res revideretur a iudicio administrationis foederali. Num puella nunc velit provocare ad iudicium administrationis foederale, patronus nondum dixit.

1 vestis balnearis *toticorporalis orig. Ganzkörper-Badeanzug.

2 institutio *disportuâlis orig. Sportunterricht (+disportus, -ûs m. Sport).

Hanc relationem d.28.m.Sept., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus

Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est „Urteil zum Schulsport – Muslimin muss mit Jungs schwimmen".

 

 

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae