Annus
2 0 1 2


12

d.12. m.Oct. a.2012, h.12:54

Mexicum

Pittiferum 40 minutis retardatum a coniugibus necatum esse

In Mexico quidam pittifer sive apportator pittae (i.e. Pizza) apportavit 40 (quadraginta) minutis retardatus. Acceptores de hac retardatione tam vehementer irati sunt, ut apportatorem inclusum per horas detinerent et mulcarent et – tandem necarent.

Tetlâ Solidaritatis e vico – Quia emptorem advenerat 40 (quadraginta) minutis retardatus, in Mexico interfectus est vir pittifer. Magistratus nuntiaverunt corpus huius viri mortuum oculis velatis et manibus vinctis inventum esse in vico Tetla Solidaritatis (Tetla de Solidad), qui situs est in oriente Mexicopolis, 140 (centum quadraginta) ferê chiliometris remotus. Re investigatâ astynomi mox invenerunt emptorem pittiferi ultimum. Ephemeris "El Universal" refert ante eius domum stetisse viri interfecti autobirotam.

Vir 22 (viginti duos) annos natus tandem confessus est se de retardatione irâ incensum pittiferum per quinque horas inclusum mulcasse. In eo se esse ab amicâ esse adiutum.

Cum pittifer aufugere vellet, se eum interfecisse compluribus cultri ictibus. Ut facinus celaret, corpus mortuum in propinquum abdidisset.

Hanc relationem d.06.m.Sept., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est: „Mexiko – Paar tötet Pizzaboten wegen 40 Minuten Verspätung"

 

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae