Annus
2 0 1 2


11

d.11. m.Oct. a.2012, h.17:42

Praemium litteraturae Nobelianum accepisse auctorem Sinicum nomine MO YAN

Vir probus, qui rebus se accommodavit

Scripsit Sebastian Hammelehle, in Latinum convertit Nicolaus Groß

En auctorem verborum artificem temporibus servientem. Mo Yan (dicamus eum Latinê: Moyanus) Sinensis praemio litteraturae ornatus narrat tam splendidê quam opulenter. At in operibus suis sibi temperat, quin vituperet regimen, quod nunc valet Pechinio in urbe. Auctor apertê concedit se animum suum accommodasse ad voluntatem et arbitrium civitatis gubernantium.

Secretarius Academiae Sueticae, Petrus Englund, annuntiat: Praemium litteraturae Nobelianum a.2012 attributum esse auctori Sinico nomine Mo Yan.

Cum Moyanus auctor Sinensis a.2009 (anno bis millesimo nono) viseret Nundinas Librorum Francofurtenses, narravit anecdotam, quam in Chinâ dixit omnem parvulum novisse: Beethovenum atque Goetheum unâ ambulare. Tum iisdem obvenire carpentum rêgis. Beethovenus pedem consistere contumaciter et capite sublato. At Goetheum locum concedere, caput declinare, petasum deponere. Moyanus dicit se adulescentem admiratum esse gestum Beethoveni. At ex quo aetatem quinquaginta annorum superet, se maximê facere gestum Goethei.

 

Mo Yan (pseudonymum nominis proprii, q.e. Guan Moye), natus est a.1955, adolevit in Gaomi in provinciâ Shandong in Chinâ boreo-orientali.

 

Sic non loquitur vir dissidens. Nec id, quod Moyanus nunc ornatur praemio litteraturae Nobeliano, est gestus politicus, qui offertur adversario regiminis Sinensis. Auctor, qui interim habet 57 (quinquaginta septem) annos, apparet se accommodavisse systemati imperii Sinici politico.

 

 

Eius parentes fuerunt agricolae. Inter revolutionem cultualem reliquit...

Francofurti Moyanus a.2009 (anno bis millesimo nono) particeps fuit delegationis officialis Chinae illo tempore terrae Nundinarum Librorum hospitalis. Cum in Nundinarum Librorum symposio Sinico fieret reclamatio propter auctores Dai Qing et Bei Ling oppositionales, delegatio officialis oecum reliquit. Necnon oecum reliquit Moyanus. Brevi post Dai Quing, activistria oecologica, quae suo Marte et grapheocratis invitis Francofurtum iter fecerat, Moyano obiecit, quod in libris suis attingeret quidem quaestiones graviores, sed numquam auderet tractare res politicas maioris momenti. Nam eundem diu fuisse praefectum militum necnon accipere pensionem exercitûs Sinici.

...Moyanus puer duodecim annos natus scholam et coepit operari in agriculturâ, postea in fabricâ industriali.

Pecuniam accipere a ministerio publico

Illâ re Francofurti factâ Moyanus: "Nulla" inquit „mihi fuit optio". Se non fuisse convivam privatum, sed delegationis officialis participem. "Salarium accipio ab instituto artificum investigatorio, quod spectat ad ministerium cultuale et sola hac ratione sum particeps assecurationis socialis et valetudinariae. Haec est realitas Sinensis. In terris peregrinis omnes habent assecurationes suas proprias. At ego Sinensis nisi fungor officio, non accipio pecuniam morbo curando".

Dominus Moyanus natus est aetate Maonis, qua miliones hominum ad rationes oeconomicas socialesque modernas rapidê coactorum vitas amiserunt: qui a.1955 (anno millesimo nongentesimo quinquagesimo quinto) natus filius agricolarum simplicium, scholam iam reliquit duodecim annos natus, operatus est in agriculturâ, non amplius eruditus est nisi demum militiam agens – et denique in academiâ militari studuit sinologiae pernoscendae. Moyanus postea de causis, quibus poeta factus esset, his ferê verbis rettulit: "Non adolevi cum litteraturâ magnâ, sed cum fabulis agricolarum. In nostrâ regione fuerunt nonnulli narratores admirabiles, qui vespere scirent narrare anecdotas ferissimas. Iam a primis pueris somniabam me ut illos agricolas ita infinitê narrare scire fabulas".

Ecce Moyanus tribus annis ante in sollemnitate Nundinarum Librorum Francofurtensium orationem habens.

A.1981 (Anno millesimo nongentesimo octogesimo primo) Moyanus in lucem edidit primam suam fabulam breviorem. Idem auctor iuvenis, cuius nomen proprium est Guan Moy, nomen suum artificiosum sibi elegit Mo Yan, quod significat aut "Linguae expers" aut "Ne loquaris". Quo nomine allusit ad matrem, quae sibi suaserat, ut in Sinicae revolutionis cultualis perturbationibus se gereret quietê.

A.1981 in periodico litteraturae publicata est prima fabula novella a Moyano scripta. Res ei optimê successit nonnullis annis post brevi fabulâ romanicâ, c.t. "Touming de hong luobo" (a.1986, nonnullae partes ex eâdem fabulâ excerptae a.1997 in theodiscum conversae sub titulo "Trockener Fluss" , i.e. "Flumen aridum", in lucem editae sunt).

A.1985 (Anno millesimo nongentesimo octogesimo quinto) edita est fabula Moyani romanica, c.t. est "Campus frumentarius ruber", fabula familiae opulenta, quam agi narrat bello sinico-iaponico annis saeculi proximi praeteriti tricenariis. Secundum argumentum huius fabulae factum est cinema, quod a.1988 (anno millesimo nongentesimo duodenonagesimo) ornatum est Urso Berolinensi. Alia opera Moyani graviora sunt "Seditio alliaria", "Taedium", „Poena ligni santali" et novissimum "Wa" (i.e. Rana), cuius versio theodisca edetur a.2013.

Methodus torquendi crudelis

Cum domûs editoriae in anni 2012 Nundinis Librorum Francofurtensibus lamententur, quod lectores Germani olim litteraturam Latino-Americanam vitalem atque phantasiâ abundantem, quam olim legere vehementer cupiverint, nunc paene negligant, nunc Moyanus auctor, cuius ratio narrandi realismo magico haud absimilis est, prodit ad publicum mundanum – nam saltim in Germaniâ eiusdem opera usque nunc parum innotuerunt.

Arbitri causam praemii attributi afferentes dicunt haec: Auctorem Moyanum "phantasiâ et realitate inter se commixtis, rationibus et historicis et socialibus creavisse mundum, qui complexitate suo commoneat Vilelmi Faulkner et Gabrielis Garciae Márquez".

Eius poetae fabulae sunt argumentorum plenae, populares, sermone metaphoris abundo et sensuali, copiosissimae. Cum ad fabulas Moyanianas vim habuerunt narratiunculae ore traditae relationesque historicae, vix congruunt cum opinione praeiudicata, quam habent lectores Europaei de litteris Asiae orientalis, quas opinantur esse cuiusdam clarae simplicitatis.

 

Arbitri rationem praemii attributi reddentes porro dixerunt operibus Moyani lectorem commoneri litterarum Sinicarum vetustiorum necnon popularium traditionum narrandi oralium.

Ut olim agricolae, quos ipse audivit puer fabulantes, Moyanus lectores suos quodammodo irretit elementis fabularum phantasticis drasticisque, animos illorum allicit daemonibus aliisque monstris supersensualibus, fuse describit torturas crudeles, qualis est „poena ligni santali", cuius nomine fabula inscribitur. Qua torturâ parvum lignum in hominis puniendi intestinum rectum ingeritur et parte organorum destructâ tandem per ôs extrahitur. Itaque diurnarius ephemeridis "FAZ" opera Moyani comparavit magnis cum picturis Hieronymi Bosch.

Iohannes (John) Updike auctor Americanus, qui usque ad mortem suam ipse fuit candidatus praemii litteraturae Nobeliani perpetuus, de Moyano dixit eundem Sinensem in libris suis describere „laetê atque liberê peculiariates physicas, quibus essent venus et partus et morbus et mors violenta". Moyanus hoc in colloquio interrogatorio commentatus est his verbis: "Haec quidem est realitas. Fabulae meae omnes aguntur in historia Sinica horum centum annorum praeteritorum, et haec historia praecipue constitit ex bellis miseriisque. Talia etiam expertus sum ego ipse."

Quantum ipse valeat ad mediamina1 Sinensia, Moyanus his verbis explicat: "Ephemerides verbis augent Chinae pulchritudinem – nos auctores augemus eius dolorem." At dolori in Chinâ nunc praesenti, iuribus humanis, quae nunc in Chinâ violantur aut ipsi fortunae compatriotae sui Liu Xiaobo praemio pacis Nobeliano ornati Moyanus multo minus se dedit quam dolori Sinensium temporis transacti. Moyanum tractare Chinae problemata nunc urgentia ex eius operibus non potest cognosci nisi per ambages abditiores secretioresve.

Quod idem auctor nunc accipit praemium Nobelianum, est, quamvis a sponsionum praebitoribus haberetur esse cuiusdam probabilitatis, mirum et inopinatum – non quia denuo praemiatus est auctor extra patriam parum notus, sed quia manifestum est arbitros hôc in casu, aliter ac in casibus Darii Fo et Haroldi Pinter, non inductos esse criteriis politicis. Nam hic auctor non est exemplum hominis oppositionalis gubernationis facta reclamantis. Idem ita ut plerique Sinenses dicenda faciendaque accommodavit ad civitatis regimen. Et quomodo se accommodent, indirectê legitur in eius libris.

1 *mediamina, -inum n.pl. Medien.

Hanc relationem d.11.m.Oct., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est „Literaturnobelpreis an Mo Yan – Ein aufrechter Angepasster".

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae