Annus
2 0 1 2


09

d.09. m.Oct. a.2012, h.16:55

Praemium physices Nobelianum a.2012

Venatores cattae Schrödingerianae

Scripsit Holger Dambeck, in Latinum convertit Nicolaus Groß

Potestne catta mortua esse simulque viva? Potest, in mechanicâ quanticâ hoc theoreticê fieri potest. Sergius Haroche et David Wineland hoc phaenomenon nomine physici Ervini Schrödinger appellatum in laboratorio investigaverunt – ideoque acceperunt praemium Nobelianum.

Ecce catta: A.1935 Ervinus Schrödinger physicus excogitavit experimentum cogitativum, in quo animal simul est vivum et mortuum.

Holmiâ et Berolino ex urbibus – Parvum convivium praemii Nobeliani Berolinense incohatum est quadam difficultate technicâ. Germanica Societas Physicalis (DPG) invitaverat aliquot decurias professorum atque diurnariorum in Domum Magni, ut transmissione magnetoscopicâ1 (Video-Lifestream) unâ spectarent enuntiationem hominum hôc anno praemio Nobeliano ornatorum. Ipso autem illo momento, quo commissio Holmiensis recitatura erat nomina, transmissio abrupta est.

Ecce physicus Ervinus Schrödinger: Statu superpositionis, quae dicitur, conditor theoriae quantorum invênit ideam cattae. Qui scripsit: "Possunt etiam mente fingi casûs perquam scurriles".

De hac re homines in oeco riserunt – et venerunt in quoddam angustum. Nonnulli inquietê digitis impresserunt suis sophophonis2. Quisnam praemium acciperet? Duae, tres minutae transactae sunt, dum Volfgangus Sandner vicepraeses ipsius societatis comparavit paginam expressam, cui inerant nomina praemio ornatorum: Nomismata pretiosa traduntur Francogallo Sergio Haroche atque Americano Davidi Wineland. Quamvis nondum audivissent causam a commissione Nobelianâ officialiter declaratam, multi physici celeriter intellexerunt, cuius rei causâ praemium a.2012 tribueretur.

Annuntiatur praemium physices Nobelianum: Commissio Nobeliana Holmiensis auditores certiores fecit „Sergium Haroche et Davidem Wineland "portam aperuisse novae aetatis experimentorum physices quanticae". Hoc eo contigisse, quod investigatores observarent singulas quantorum particulas, sed non destruerent.

Sergius Haroche et David Wineland sunt physici quantorum, qui collegas suos ex annis stupefaciunt experimentis admiratione dignis. Volfgangus Sandner, director instituti Maximiliani Bornii optices non-linearis et spectroscopiae brevitemporalis3, quod situm est Berolino in urbe, in Aulâ Aquilinâ: "Hi viri" inquit „sunt physici praemio Nobeliano digni, qui magnam partem vitae suae eo degerunt, quod mechanicen quanticam ad obrussam exegerunt".

Ecce Sergius Haroche: Qui Francogallus singula photonia interclusit duobus speculis.

Sergius et David unus ab alio seiunctus methodos invenerunt, quibus singulas particulas possent investigare statu quantico non mutato. David in Instituto Nationali Normarum Technologiaeque Boulderiensi4, quod situm est in Civitate foederali Coloratâ, operatus est iontibus5, quae singula insulabat in decipulâ ionton6, qualis appellatur. Sergius autem Francogallus, professor Scholae Normalis Superioris Parisiensis et Collegii Francogalliae7, singula photonia interclusit duobus speculis.

 

David J. Wineland: Qui investigator Americanus operatus est iontibus, quae singula insulabat in decipula ionton, qualis appellatur. Volfgangus Sandner, director instituti Maximiliani Bornii optices non-linearis et spectroscopiae brevitemporalis, quod situm est Berolino in urbe, in Aulâ Aquilinâ: "Hi viri" inquit „sunt physici praemio Nobeliano digni, qui magnam partem vitae suae eo degerunt, quod mechanicen quanticam ad obrussam exegerunt".

Mortua et viva simul

Ekkehardus Peik, qui est investigator Instituti Foederalis Physicali-technicae Brunsvicensis8: "Uterque investigator" inquit „fundamentalia praestiterunt novasque provincias operandi praeparaverunt tractandas". In mechanicâ quanticâ multa facta esse experimenta cogitativa. "Quid fit, si atomus et photonium inter se reagunt?" Experimentis virorum praemio ornatorum primum patefactos esse effectûs quanticos. Usque haec experimenta multos collegas non credidisse fieri posse, ut ion aut photonium insularetur et deinde etiam perquireretur.

Decipula ionton, qua usus est David, adhibentur campi electrici, ut singulum ion retineatur volitans. Pro inventione decipulae ionton iam a.1989 tributum erat praemium Nobelianum – Iohanni Dehmelt et Volfgango Paul. David autem plus viginti annis postea praemio ornatur propter subtilitatem, qua tractaret ion captum lumine pulsibusque lasericis.

Lumine laserico subtiliter instituto ion inclusum potest transponi in statum superpositionis, qualis dicitur. Idem ion tum simul habet duos statûs quanticos. Hoc non solum videtur esse paradoxum – eodem ipse fundator mechanices quanticae, Ervinus Schrödinger, inductus est, ut inveniret illustre experimentum cogitativum:

Catta unâ cum nucleo atomico instabili includitur in cistam. Idem nucleus quadam cum probabilitate intra quoddam spatium temporis certum dilabitur. Si nucleus dilabitur, hoc registratur numeratro Geigeriano, quo expeditur gasum venenosum, ut catta interficiatur. Secundum lêges physices quanticae nucleus atomicus instabilis est in statu superpositionis – i.e. simul est dilapsus et non dilapsus. Si hae leges valent, catta simul sit mortua et viva. Hoc certê non scitur nisi cista inspicitur. At inspiciendo status superpositionis collabitur – quo fit, ut catta sit aut mortua aut viva.

Absurditate huius experimenti cogitativi Ervinus Schrödinger adductus est, ut dubitaret de conceptu mechanices quanticae. Davidi Wineland et Sergio Haroche contigit, ut tales superpositiones investigarent ratione experimentali. Commissio Nobeliana laudavit eorum inventionem ingeniosam, qua demonstravissent, quomodo status quantorum mensurando collaberetur, ut qualitas superpositionis tolleretur.

Necesse erat Sergius in experimentis suis photoniorum captorum uteretur speculis mundi omnium optimis. Quae constant ex materiâ supraconductili, quae refrigeratur usque ad gradum temperaturae Celsianum ducentesimum septuagesimum secundum sub zerote (-272°C). Reflectra sphaericê flexa unum ab altero distant tribus ferê centimetris. Photonium inter haec captum deinde decimâ parte secundae huc illuc rapitur iter faciens 40.000 km (quadraginta milium chiliometrorum), antequam evadit.

Mensuratio temporis accuratior

Ad photonium tractandum grex investigatorum Sergianus usus est atomis, quae appellantur Rydbergianae; easdem, quae sunt milies maiores quam atomi solitae, velocitate antea accuratê electâ misit per decipulam photoniorum. Eo fit, ut atomus et photonium inter se reagant et status atomi quanticus mutetur. Hôc in experimento photonium mensuratur, sed non destruitur.

Laboribus amborum physicorum praemiatorum etiam eo maxima vis attribuitur, quod postea fortasse eâdem ratione construentur computatra quantica. Verisimile est talibus computatris, quae constabunt non ex transsistoriis, sed ex decipulis ionton, multo celerius computari posse quam hodiernis.

Iam mox fieri poterit, ut rationibus Sergiano-Davidianis tempus horologiis atomicis etiam accuratius mensuretur quam nunc. Technurgi si usi erunt ratione lasericâ, qua David tractat ionta, construent horologia atomica, quae celerius ticciant accuratiusque operentur quam solita horologia elementi caesii.

Cum praemium annuntiaretur, Sergius Haroche directê per telephonum annexus dixit se praemio ornatum esse attonitum. Praemium Nobelianum hôc anno dotatum est octo milionibus coronarum Sueticarum (i.e. fere 930.000 € = nongentis triginta milibus euronum). Attributio more tradito fiet d.10. m.Dec., i.e. die, quo mortuus est Alfredus Nobel fundator. A.2011 tres astronomi ex Civitatibus Unitis atque Australiâ oriundi hoc praemium acceperunt, quod invenerant expansionem universi acceleratam.

Die Lunae Iohannes (John) Gurdon et Shinya Yamanaka praemio medicinae Nobeliano honorati sunt propter investigationes suas cellularum primordialium. Die Mercurii sequetur praemium chemiae Nobelianum, die Iovis praemium litteraturae Nobelianum. Eximiâ cum suspensione animi exspectatur, quisnam ornetur praemio Nobeliano pacis. Eius autem nomen annuntiabitur die Veneris in urbe Osloâ.

1 transmissio magnetoscopica Video-Lifestream.
2 *sophophonum, -i n. Smartphone
3 orig. „Max-Born-Institut für Nichtlineare Optik und Kurzzeitspektroskopie in Berlin-Adlershof".
4 orig. "National Institute of Standards and Technology" in Boulder (Colorado).

5 ion, G.sg. iontis, N.pl. ionta, G.pl. iontôn. theod. das Ion, pl. die Ionen, i.e. particula (atomus aut molecula) electricê carricata. Nomen ducitur a formâ neutrali participii praesentis activi verbi Graeci, q.e. ἰέναι, ire, migrare.

6 decipula iontôn, orig. Ionenfalle.

7 orig. École Normale Supérieure in Paris; Collège de France

8 orig. „Physikalisch-Technische Bundesanstalt" in Braunschweig

 

Hanc relationem d.09.m.Oct., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est: "Physik-Nobelpreis 2012 - Die Jäger von Schrödingers Katze ".

 

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae