Annus
2 0 1 2


FUIT!

FUIT!

Hoc verbo incipit carmen, a claro poeta ac scriptore italico (Alexandro Manzoni nomine) scriptum, de imperatore Napoleone mortuo.

Hoc verbo oportet nos uti postquam, nova poena a iudicibus Mediolanis affectus, Berlusconius magno clamore nuntiavit: ”Patriae amore motus gubernatoris munus non petam”. His verbis auditis, fuerunt qui dixerunt: scandalis, quae ad Partem Berlusconianam pertinuerunt, detectis et funesta (haud dubie) “clade” adveniente (mense Aprili comitia in Italia habebuntur), patriae amore utilitatem dissimulavit.

De gravissima fraude Berlusconius accusatus erat, idque vi quasi naturali motus (sic iudices adfirmaverunt). Quotienscumque reus putatus et damnatus est, iste a iudicibus communistis se damnatum clamavit.

Liceat haec dicere: Qui de innumeris criminibus (saepe suis legibus abrogatis) accusatus (fraude, corruptione etiam in pecunaria ratione, licentia in gubernando) et damnatus

Fuit!

Qui moribus dissolutis et gubernatoris munere indignis egit

Fuit!

Qui fide non dignus Merkelae et Sarkozyo irrisui fuit et de Italiae fama detraxit

Fuit!

Qui coram multis gubernatoribus duobus digitis cornua finxit

Fuit!

Qui “cuc¨” verbum clamans iocose (sed minime decenter) ad Merkelam se vertit

Fuit!

Qui amplas Merkelae nates eandemque minime optandam derisit

Fuit!

Qui habuit in villis suis quasi Romanus imperator lasciva convivia “bunga bunga” (quibus nonnullae mulieres impudice indutae, quaedam et minore aetate, interfuisse videntur)

Fuit!

Qui de falsa Mubaraki “nepticula” fecit ut in orbe terrarum cachinnaretur

Fuit!Fuit! Fuit! ….

FUITNE AN DE NOVO EIUS REDITU MOX DICERE OPORTEBIT?

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae