Annus
2 0 1 2


De cultibus Decembribus in Europa orientali

De cultibus Decembribus in Europa orientali

Apud Cassubianos Nicolaus est nomen daemonis silvestris malevoli, omnino ergo sancto Nicolao, ut saltem in ceteris terris plerumque dicatur pingaturve, alieni. Sed apud Slavos generaliter sanctus hic indolem habet quasi semi-silvestrem ac praecipue rerum lupinarum putatur esse peritus. Inde et protector pecudis ab incursibus luporum a monticolis Carpatensibus creditur, licet nullam talem rem (neque ullam luporum mentionem) hagiographia officialis sancti episcopi Myrensis contineat. (Sed de ipsis lupis quoque curat ille sanctus, ne a temperie frigida moriantur.)

In nonnullis locis montanis die 6 Decembris, festo scilicet sancti Nicolai, agricolae oves gregatim ad ipsum limen ecclesiae adducunt, ad missam sanctam specialem audiendam, qua audita tutiores oves creduntur fieri a lupi dentibus. In aliis autem locis servatur adhuc mos tempore cenae vigiliae diei natalis Christi lupum ad mensam, ad cenandum scilicet una cum hominibus, magna voce clamando invitare.Ethnographi credunt sanctum Nicolaum in Slavia, praesertim in Ruthenia, intercepisse cultum pagani dei Veles, noti quoque ut Deus Pecudis, sicut in Scandinavia intercepit ille cultum dei Odin. Veles, quoad scimus, ad lycanthropiam satis pronus erat, dum Odin die solstitii hiemalis solebat domos hominum una cum duobus lupis (nominibus Geki et Freki) visitare, ut dona pueris daret. Sicut hodie, quamquam sine lupis, facere solet die sui festi (aut saepius die Nativitatis Christi) sanctus Nicolaus. Apud Ruthenos sanctus Nicolaus Thaumaturgos interdum tanta cum reverentia ut ipse Deus Creator adoratur. (Sicut in Polonia Beata Virgo Maria).

Constat sanctum Nicolaum, manibus plenis donorum pueris praebendorum, primum venisse in urbes Europaeas e directione meridiana. Ita mediis iam in aevis Sinterklaas ille Batavorum Amstelodamum petere solebat navi velivolante de maribus tepidis zonae australis adveniens, dum peram donorum pone se portabat servus eius nigricolor, nomine Petrus Niger (Zwarte Piet). Demum anno 1822, cum Clemens Clarke Moore scripsisset poma de sancto Nicolao adveniente de polo arctico trahea tarandis tracta, haec imago statim maiorem in populis terrarum borealium gratiam invenit. Ceterum in Russia pro sancto Nicolao dona Natalicia pueris dat Avus Frigus (Died Moroz), in aliis autem terris fidei Byzantinae sanctus Basilius - hic tamen demum 6. Ianuarii sua dona praebet. In occidentalibus regionibus Poloniae loco sancti Nicolai in domos puerorum dona die festo huius sancti (i.e. 6 Decembris) portat Gwiazdor sive Daemon Sidereus, in Polonia Minore autem die Nativitatis Angelulus (Aniolek). In Silesia Superiore hoc honore fungitur Puerulus (Dzieciatko), qui verisimiliter est imago Iesu parvuli. In Hispania die 6 Decembris dona pueris adportant Tres Magi.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae