Annus
2 0 1 2


Israeles perseverant in coloniis deducendis

IsraŽles perseverant in coloniis deducendis

Suffragiis instantibus omni vituperatione externa neglecta IsraŽles nihilo minus in coloniis deducendis perseverant. Qui in suburbio Gilo (cuius imago iuxta conspicitur) CMXL sedes aedificaturi esse dicuntur. Gilum suburbium, cum sit pars Cisiordaniae occupatae, IsraŽles ut partem capitis sibi vindicant.

His septimanis IsraŽles multa eius modi consilia ceperunt. Quod non est mirum, cum Palaestina in Nationes Unitas cooptata similia iam praenuntiaverint.

Avigdor Lieberman, qui nuper munere ministri rerum externarum se abdicaverat, Ąlis nobis estď, inquit, Ącum toto orbe terrarum, in qua agitur de novis coloniis deducendis. Ideo regimine forti opus erit, quod civitatibus externis se urgentibus resistere possit.ď praeterea Mahumetum Abbas, praesidem Palaestinensium, omnia ad pacem faciendam proposita adhuc reiecisse; qua de causa IsraŽles cum eo non iam civitatibus externis se urgentibus resistere possit.ď praeterea Mahumetum Abbas, praesidem Palaestinensium, omnia ad pacem faciendam proposita adhuc reiecisse; qua de causa IsraŽles cum eo non iam agere posse.

Societas pacifica IsraŽliana ĄPeace Nowď (Pax confestim) ea consilia vehementer vituperavit, quod ita prohiberetur, ne duae in hac regione res publicae fierent.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae