Annus
2 0 1 2


MARCELLVS ROMANVS

MARCELLVS ROMANVS

Trigesimus Romae episcopus Marcellus Ecclesiam rexit tempore non facili, nam proxime post cruentam persecutionem Diocletianeam, quae rem Christianam profunde quassa erat. Anno trecentesimo sexto (306) Maxentius rerum potitus est Romae, in Italia, in Africa proconsulari. Quia Christianis satis favebat, clerus populusque Romanus post diutinam quia trium et semissis annorum sedem vacantem, denuo potuit eligere episcopum. Pontifex creatus est presbyter Marcellus, qui annis illis anteactis videtur eminuisse in servanda re Christiana.

Marcello papae multa erant decernenda, in primis vero de lapsis vel etiam relapsis sive eis, qui mortem timentes, inter persecutionem semel vel pluries diis sacrificaverant imperialibus. Statuit esse recipiendos in communionem solum eos, qui congruam poenitentiam non respuissent. Non defuerunt tamen, qui hanc regulam iudicarent nimis rigorosam, unde multos in populo habuit adversarios, qui non abstinebant a movendis tumultibus etiam cruentis.

His omnibus, sed etiam aucta re ecclesiastica, permotus Maxentius expulit Marcellum in exsilium,speciem apponens perturbatoris. Ibi mortuus est anno trecentesimo nono. Corpus eius relatum est Romam, ubi positum est in cartacumbis Priscillae in via Salaria, quae cum pertinuissent ad campum privatum, non erant confiscatae inter persecutionem.

Aucto numero fidelium in Urbe, condiderat Marcellus novos titulos seu parochias. Illustrissimam vero Lucinam matronam Romanam hortatus erat, ut heredem eius bonorum ad viam Latam sitorum (Via del Corso) faceret Eccesiam. Insuper pie traditur Marcellum iussu Maxentii missum esse in catabulum, ut bestiarum, quae publice alebantur, curam sustineret. Ibi Marcellus assiduis ieiuniis et precibus novem menses mansisse dicitur, parochias, quas praesens non poterat, visitans per litteras. Inde ereptus a clericis, hospitio recipitur a beata Lucina, in cuius sedibus ad viam Latam dedicavit ecclesiam, quae hodie titulo sancti Marcelli nominatur.

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae