Annus
2 0 1 2


Domus muris Lutetiani

Domus muris Lutetiani

Siculus, videlicet Lilybaetanus, poŽta sum et saepe eo Lutetiam ad audiendum vel agendum colloquium de vario genere litterarum vel de operibus meis. Ibi est enim sedes Europaeae PoŽsis, cuius libenter particeps sum et membrum honorarium confirmatus sum a recenti tempore.

Fuit dies mensis Martii anni MMVIII quo deambulabam per unam ex viis maximis et celebribus Lutetiae. Memini esse tempus frigidissimum. Ut dicam singillatim et distincte, quoniam elegeram deversorium in via secundaria (via Rougemont) maximae viae cui nomen est Haussman, egressus eram de ea (id est de parvula) et intraveram in maximam. Ibi mercaturae et tabernae splendentes multiplicibus coloribus erant et alliciebant suasim omnes ad eas quae effundebant quendam calorem, quaesitum cupide ab aliquibus mendicis, apud eum cubantes. Tempus erat tam frigidum, ut omnia super me quae erant ex metallo (ordo malleolorum, cingulum ad bracas stringendas, perspicilla, parvulum medium telephonicum) fierent gelida. Mihi visum est canes eosdem divitum, bene indutos, usque alienos esse a condicione canum mendicorum, quos minime perspiciebant, immo fere spernebant. Mendici a contrario utebantur ut cervicalibus canibus eorum super vel contra quos ponebant seu caput seu pedes ut se calefacerent in specie domicilii electi inter tabernas, vel potius in media via secundaria super opercula cloacarum. Mens omnium manebat aliena a similibus doloribus, non minus quam in aliis urbibus maximis praesentibus.

Damnatio paupertas est, quod ne minoribus necessitatibus quidem potest uti, et, quamvis nonnulla pecunia nobis sit quodam auxilio, difficillimus nobis est modus elegendi destinationem parvuli aeris; mens eo casu rapide currit ad aliquid mandendum, dentibus pessimis tamen inopia curae vel factis gelidis tempestate incumbente actum impedentibus.

Lutetia pulcherrima est, sed eo momento fuit mihi causa cogitationis magnae.

Apud theatrum musicorum, cui nomen est Opťra, erat quaedam mulier, dicam esse anum, sidentem super cubile fortuitum, tectam miserrimo tegumento, porrigentem manum incertam ad obolum quaerendum. Propter hoc animus meus vehementer commotus est, adeo ut statim caperem pecuniam et ei darem, quin me impedirem ne cogitarem utrum parvula copia nummaria posset an non ei aliquo modo auxilio esse, cum scirem cibum existimari maximi pretii ibi. Mecum hoc modo me cogitante, putavi summam nummariam non posse suppeditare ad victum mulieris, et, conscientia morsus, redivi ad eam: posui maiorem summam in platina apud canem suum. Hic stabat immotus, adspiciebat me oculis fixis, quasi vellet mihi imponere pondus gravissimum condicionis eorum. Certissime, oculi animalis bene exprimebant adfectus suos erga dominam, confitebantur se nunquam separatum iri ab ea quae erat totum universum suum, et, quamquam potuisset se iungere similibus suis, currentibus et se persequentibus huc et illuc, non unquam hoc fecisset. In uno erant mulier et animal sodalitio, amore et misericordia constructo; contra eum frustra frangebantur undae mundi ignoti circum irruentes.

Ex imis cuiusdam domus magnae improviso exortus est, mirabile visu, mus: fundamenta eius clatrata erant et beneficum calorem effundebant. Mus, non ingenti corpore, incertus erat, captus tremore ingrediebatur et regrediebatur; post hoc, quasi tremorem vincens accurrit rapidus in tabernam crustularii et apparuit in speculariis mercium, inter quas erant dulcia ex spuma lactis et cacaone. In primis commoratus est ante dulcia ex spuma lactis, pediculis sublatis et ore piloso tento, et odoratus est; postea incepit saltare et vagari circum, tangens cauda magnam placentam lactis flore et fragis ornatam.

Allectus mirabili spectaculo, appropinquavi ad specularia, quae statim infuscata erant flatu meo. Paulo post vidi murem super cacumen placentae ubi collocabatur parvula domus structa alba materia derivata ex cacaone et praedita cereo rubro; inde mus faciem extulit extra ianuam etiam structam ex cacaone et me adspexit. Cum vidi scaenam volui ilico certiorem facere de hoc venditorem (qui mulier erat), advocans eam multis signis rapidis; interea mus se confugit, repletus lactis flore, in dulcia et ibi se abdit. Denique mulier appropinquavit ad me et petivit quid quaererem. Dixi murem, venientem ex imis domus cuiusdam, currere et saltare inter platinas et dulcia. Quidnam dixerim ei? Statim saluit super sedem, se iactans et turbans omnem; maritum suum advocavit et impulit summo cum fragore, casum ei referens.

Vir, quoad se, non moratus est, abstulit platinas, cepit oblongam ligulam et incepit pingere mensam ictibus sonoris, et ictus erant tam sonantes et vehementes et iterati maxima vi, ut dulcia inceperet moveri, vacillare, concuti, minantes collabi. Quod evenit reapse. Nam parvula domus praedita cacumine, pulcherrima visu, exquisitissima, mehercle! ni velim hoc confiteri, prorsus corruit. Dii Immortales, quae calamitas! At oblitus sum secernere typum qui videbatur esse omnino dissimilis aetate et forma in mulierem, magis iuvenem, formosam, humanam videlicet. Corpulentus, muscolosus, facie deformi, oculis trucibus, manibus saxeis, ille contra erat terrori omnibus (hominibus et animalibus). Non maritus erat, sed potius custos, et cum cognoscerem esse coniugem mulieris tam dissimilis quam monstri, stupui valdissime. Typus omnia perfregerat et solidam lingulam fregerat quae a tempore perdurabat quanquam caderet saepe humum vel potius eam iecisset ille furiosus in murum (id fingere mente audebam). Factus est terrae motus, quasi quidam monstruosus cecidisset eximia magnitudine corporis sui in medium thesaurum mirabile. Ilico lactis flos se expansit quocumque: a summo ad imum, contra muros, contra specularia, usque ad nasum hominis immanis qui vidit murem fugere ad libertatem, parvulum fragum tenens in ore.

Paulo post omnia manibus promptis et diligentibus in ordinem redacta sunt; placenta, rursus composita fragmentis relictis, data est in capsa cuidam mendico, qui naturaliter nesciebat casum. Cum discessi de loco cogitabam mecum de quibus quae factae erant sub oculis meis: dulcia, rursus composita et feliciter erepta ex calamitate, vendenda esse certissime divitibus qui contaminationem ignorabant; placentam, restitutam ad formam primam fragmentis mure foedatis, miraculum insolitum, eventum singulare, dandam esse mendico et canibus errabundis. Mus, quoad se, fuit instrumentum Divinae Providae Mentis quae opima dividit secundum naturam, non secundum voluntatem hominis, cuius propria contra est sordes truculenta et semper famelica: ludibriis fortunae, ironia rerum, res primariae quae pertinent naturae statu ad omnes distributae sunt et divitibus et pauperibus, etsi impurae et inquinatae. Sed quod interest est profecto palatum nunquam satisfactum pauperis, cui, inscienti, fuit donum Pol! necopinatum.

Scripsit Joannes Teresi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae