Annus
2 0 1 2


Date:

De erudiendis animalibus

Narrant gallinam quamdam inspiciendo tabellam ordinatralem didicisse quo modo ova ponantur. Quorsum haec tendunt? Iam canal telehorasicum pro canibus exsistit quo mirÔ arte efficitur ut contentus sit Molossus tuus dum ipse venaris cotidianum. Quidni hippuricus? Haud multo ab aliis canalibus differat, quamquam emissiones iteratae minus fortasse convicii suscitant. Generatim animalia qui urbes infestant nonne ad opera utiliora commode sunt instituenda? Columbae enim quae dies nunc agitant tantum querendo atque celeritate perabsurda a peditibus ambulando, potius ad abiecta sumenda eademque in cumeram quisquiliarum mittenda condoceantur. Quinimmo vulpes urbani, cum suum genus in quadris visificis contemplati erint atque ad pietatem civilem aliquando instigati, volones cumeras rimatas concinnabunt. At institutioni huiusmodi solus resistat felis; neque ille narcissus intueatur imagines nisi sui ipsius.

Scripsit Thomas Crean



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae