Annus
2 0 1 2


De Arte poŽtica et novis communicandi modis

De Arte poŽtica et novis communicandi modis

Veterum ordo rerum varia munera distribuebat secundum naturam, per tempora, loca, condiciones, in quibus locabatur tempus poŽsis, quae aliquam amplitudinem mentis amplectabatur, id est partem quae dicitur Graece phantasža.

Hodie, a contrario, mores Artem negligunt et commercium solum materiale praevalet ut ita homines facillime alliciantur. Non solum Ars negligitur sed magis quod facit hominem in sua vera essentia, quae est - sicut dicit Heidegger- destinatio ad mortem. At poŽta non creat solum imaginationis opera sed magis manifestum facit, id proferens, verum, sicut dicit HŲrderlin.

Ceterum diebus nostris altera causa reddit graviorem hanc derelictionem quam supra dixi: gentes venientes ex multiplicibus terrarum orbis regionibus impar faciunt consortium, quamvis communis societas ducat vel potius efficiat ut gentes generis varii impellantur ut se indulgentes ostendant alios erga alios.

Quibus addenda est innovatio ad communicationis usum pertinens: forma et instrumenta novissima et semper se augentia quae ingenium hominum invenit sine intermissione inquirens et investigans res in se et circum se. Ex altera parte, dicendum est formas communicationis hodiernas, si per proximitatem et transitum rapidissimum eloquium collocutorum, innovationis gratia, ex altero latere facillimum factum est, ex altero novum commercium inter multiplices locutores regionum orbis variarum genuit plerumque turbam et colluvionem. At hic modus rapidus est character innovationis, et hoc sigillum vult omnibus ostentare quia est character suus. Iam ab origine, id est ab initio innovationis, periti mentis, qui appellantur indagatores mentis, praedixerant quam citius novos communicandi modos per scientiam cybernaticam laturos esse expansionem sine limite communicationis terrarum orbem amplectans; adeo ut haec scientia appareat hodie sola apta ad quamque singulam partem de re communicanda et cognoscenda sumendam.

At si ars comunicandi per retia artificia duxit peritos mentis, iam factos expertos de scientia artificiali, ad se applicandos ad nexus multiplices expetendos inter mentem et retia (experimentum ductum non extra sed intra retia), veteres periti mentis, id est qui studuerunt mentis examini in se et per se sine nexibus cum retibus, nunc coguntur se renovare vel potius renovare modum mentem cognoscendi in novissima huius configuratione, quae per modum artificialem repraesentat vitam mentis secundum multiplices facies. In hac configuratione, studium, abstractum, ex vita naturali avulsum, cernit mentem secundum optiones probabiles et verisimiles, aptam ad errores vitandos; quod est computatio abstracta, mechanica, longinqua ab erratione quam modus naturalis fert. Ceterum auxilium scientiarum varii generis (politici, socialis, œconomici) profuit non studio artificiali mentis sed potius studio naturali, id est cum mens involvitur in nexibus vitae lato sensu.

Eodem modo evenit de arte pictoris: hodie artifex potest modo valde artificiali imagines fictas, alienas a motibus animi, construere in sola configuratione mechanica, quod sequitur optiones verisimiles et iam positas in hac configuratione. At poŽta alio modo se gerit, quia modus suus proprius est, ut ita dicam, errationis, non computationis probabilis et verisimilis; et quoniam utitur plerumque abundantia imaginum, hac ex vita vera, non artificiali, trahuntur. Evenit, verbi gratia, de pulchritudine, quae est imago summa poŽtae propria, sicut de pulchritudine arboris naturalis. Folia vento ablata similia sunt memoriae fragilitati.

At memoria, dissimilis quam fugax rerum vita, numquam dilabitur, quia in mente cordeque servatur. “Saxum est musica facta saxosa” dixit Pythagora.

Simili modo ars viva est in rebus: in imis maris silentibus, in saxo marino undis fluentibus expolito, in Musa dormiente, in operibus statuariis celeberrimis artificum notorum (Michelangelo et Botticelli), qui naturam et modos eius imitari sciverunt cum imprimerent motum et figurationem (vestis sinus et vim corporis flexuosam) in his operibus marmoreis.

“Palpitatio alarum – observat Leonardus de Vinci – similis est palpebrarum quassui; unda, se frangens contra arenas, mostrat motus labrorum cum risus ista ad eam conformat; caelum inquirens didici cursus oportere quendam oculos impendere in re recte adspicienda; flores exemplum mihi fuerunt ad formas manus componendas”.

Nulla altera vis, quam poŽsis, quae patefaciat veram natura hominis, i. e. ens esse perpetuo erraticum, in cuius acie inhabitat veritas.

PoŽsis enim iter ad maximam hominis cognitionem, rerum veritatem et pulchritudinem exprimendas agit quam nullum aliud ex artibus maius, quia istud iter inter visibilia stat et invisibilia.

Veritas et rerum cognitio de estethica recedere nequeunt, nec haec de contigentia. Ita propensus sum ad affirmandum poŽsin esse facultatem iuste et legitime aptam ad veritatis revelationem, quia sola capax apeiron indicandi, cum omnis alia facultas intellegendi et exprimendi se putat definitam et circumscriptam inter aliquas cognitionis fines. A contrario PoŽsis semper errans est, et euns est, sine fine et limite, adeo ut quique facit suam hanc inclinationem ad errationem, dignus sit, sicut dicit HŲlderlirn, qui vivat ut poŽta in terra.

Hoc argumentum quod refert de vita tecnologica et poŽsi prolatum est ab auctore in consessu internationali Neapoli Junio 2012 pro Instituto Italico rerum humanarum cuius praeses est Roberto Pasanisi peritus scientiae mentis et Humanarum Litterarum.

Scripsit Joannes Teresi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae