Annus
2 0 1 2


LUDOPATHIA VEL POTIUS

Ludopathia vel potius "ludoinsania"?

Horrore perfusi sunt Anglici, sed paulo post totius orbi lectores internautaeque, postquam puellulae quattuor annos natae imaginem in ephemeridibus et in interretibus perspexerunt, quae a mater extra locum, ad ludum adhibitum, sicuti canis adligata erat ne abiret. Aliquando canes, aliquando infantes variis causis in autoraedis reliquuntur, ianuis et fenestris clausis (aestatis tempore quantum periculi hoc efficiat facile intellectu); atrocissima causa, sed puellulis admodum periculosa, sine dubio est “ludopathia”, insana consuetudo ludendi quae mentem obnubilat, sic ut puelluli victimae fiant et variis periculis onboxii sint. Hi in autoraedis flent, animadvertunt se relictos; aliquando viatores, vel etiam publici ministri, parentes mentis non compotes quaerunt et in vincula tradunt. Quod in Anglia evenit sine dubio cogitatione multo superius putari potest: puellula sicuti canis adligata, quae flens e fune effugere conabatur.

Cum morbus iste gravissimus factus sit, sedes idoneae creatae sunt, in quibus “ludopathici”, morbi conscii, a therapistis auxilium accipiunt, quo immodicam ludendi consuetudinem dimittere possint. Si coniunx morbo laborat, alterius est eum (vel eam) iuvare et impellere ut therapistam adeat. Quod utrumque iuvat et filios. Saepe coniunx, frustra conatus alterum iuvare, spem deponit, tacet et in silentio laborat.

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae