Annus
2 0 1 2


ARDUUM CURVAMEN

Arduum curvamen

(Trouble With the Curve, USA, 2012)

Dispositor scaenarum Robertus Lorenz; histrio qui agit primas partes: Clintus Eastwood; histriones maximi momenti: Amy Adams, Iustinus Timberlake, Matthaeus Lillard, Ioannes Goodman.

Nuper praebitum est in cinematographeis opus filmicum cuius in fabula Clintus Eastwood primas partes agit ut explorator ac speculator basipilae lusorum, Augustus nomine (Gus); cum iam provecta aetate sit, ei qui minus bene videt, extrema operae occasio a fido amico Petro datur, cuius iucundus Ioannes Goodman, amplo corpore labroque superiore piloso, personam induit. Augustus in locum se contulit ut de quodam lusore suam sententiam ex ipsius aspectu ferat. Sed alter societatis basipilae explorator non iam sua sede amovetur ad eligendum quendam peritissum, sed athletae motus attente spectat in certamine imaginibus computatralibus vulgato. Iam senis exitus in peius mutatur, cum ei auxilio advenit filia MichaŽla (Mickey) optima causarum actrix, quae proprii muneris progressionem consecutura est apud sui officii sedem.

Puella adiuvare patrem solebat, sed postquam est relegata in scholam et propinquis relicta, separatim suam quisque vitam egit. Nunc filia sollicita pro patre qui ad caecitatem accedit , non vult eum deserere. Augustus in loco speculationis longo tempore intermisso iuvenem nomine Ioannes convenit qui fuit basipilae lusor, nunc optans certaminum locutor fieri. Filiae auxilio usus animadvertit percussorem peritissimum imaginibus computatri a collega existimatum, quendam difficultatem in accipienda ac pellenda pila curva ostendere. Tandem societas pertinens ad follis bassi ludicra alterum lusorem eligit ab ipsa filia repertum, quae statuit opus paternum pergere. Laeto epilogo fabula peracta, amor ambigua vincit: MichaŽla iuvenem locutorem televisificum amplectitur, dum ex alto prospicitur Augustus abire.

Res quae de folli basso agitur non satis nova est (quis ignorat magnum plausum pelliculae datum cui titulus “ Ars vincendi”? - Anglice Moneyball) nec spectaculi regimen Roberti Lorenz, qui aliquamdiu Clinti adiutor fuit in parandis pelliculis, excellit: opus dignum quod spectetur iudicari potest maxima peritia Clinti Eastwood histrionis; a fabula veteres Americae mores exsistunt: decus eius qui neque aegritudini neque technologiae novitati cedit, contentio inter patrem et filiam, munus et animi affectio inter se repugnantes. Omnia apta videntur histrioni primas partes agenti, qui ante cinematographicam machinulam rediit post “Gran Torino”, amissa spectaculi cura; pellicula eius effigie et actione sustinetur.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae