Annus
2 0 1 5


De incerta re Graeca

- Si Graecia coacta est zonam euronis exire, aliae terrae eam sint secuturae, quod finem esset ipsi huic accociationi dixit Yanis Varoufakis, novus minister rerum fiscalium Graeciae, occasione Italiam visitandi.

Exitum Graecorum secuturae sint, secundum Varoufakis, aliae gentes, quae maxima cum difficultate resolvunt aes alienum iis anno 2010 et postea ab Unione Europaea (imprimis a Germania) praebitum, ut crisin monetariam expugnarent. "Quis erit altera post nos terra eurozonam exitura? Portugalia? At si Italia pecuniam sibi mutuum datam reddere non valebit? Quid tunc?" minatus est Varoufakis in percontatione agenturae televisificae Italorum RAI.

Varoufakis dicit se, suumque regimen sinistrae partis Syriza ministri primarii Alexis Tsipras, nolle aes alienum resolvere secundum adhuc solitum modum, sed vult Argentariam Europaeam Investimentorum (EIB) decies tantum ut solebat terris crisi laborantibus praebituram.

Maximi autem creditores Graeciae annuntiant se velle nihil in adhuc usitato modo calendariove aes alienum resolvendi mutare.

Si nullus consensus inter Greaeciam creditoresque ante finem Februarii fiet, fieri potest ut Graecia sine pecunia relicta sit ad suas obligationes fiscales et externales, et internales pergendas. Tunc decoctura exitusque e zona euronis Greacis immineant.

 

Scripsit Iconoclastes



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae