Annus
2 0 1 5


De comitiis IsraŽlianis

De comitiis IsraŽlianis

Die XVII mensis Martii suffragia admodum dubia feruntur in IsraŽle: nam utrum minister primarius Beniaminus Netanyahu (cuius imago in latere dextro aspicis) an Factio Zionistica victura sit omnino ignoratur, minimo intervallo ab opinionum indagatoribus inter duas partes ipsarumque socios comperto.

Beniaminus novissimis diebus negavit ullam rempublicam Palaestinensium conditum iri, si consensus sibi sodalibusque suis confirmatus erit; discrimen tamen oeconomicum ad alias sollicitudines mentes civium adeo avertere possit, ut Isaaci Herzog ducis Zionistarum consilia praevalere queant.

Vesperi exitus comitiorum divulgabuntur, post diuturnas pactiones - censent observatores - novum regimen creabitur, est enim ratio eligendi senatus, qui lingua Judaica ""Knesset" appellatur, talis, ut nulla sellarum additio tribuatur factioni illi, quae consensuum partem maximam sibi comparaverit.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae