Annus
2 0 1 5


Kenton Lee,

Novitates scientiae & technologiae

Octopodem habere octo sub-cerebra, quorum quodque regit motum unius octo pedum - patet ex investigatione peracta a studiosis Isrealianis Guy Levy, Tamar Flash et Binyamin Hochner. Iam diu motus octopodis fascinabat biologos, nam unusquisque pes videtur suo proprio ingenio moveri, quasi sine ullo rhythmo aut schemate. Cerebrum centrale animalis dat iussa sub-cerebris, quae spectent ad directionem movendi necnon sequentiam pedum in movendo adhibendorum, sed postea modus iussa perficiendi pendet solum e sub-cerebris.

*** ***

Kenton Lee, sutor ingeniosus, invenit calceos puerorum, qui... una cum pueris crescant! Facti e corio, gummi et botonibus expandi possunt usque quinque centimetra. Quae inventio maximi fore momenti speratur pauperibus familiis in Africa et America Meridionali, ubi saepe parentes pecunia carent, ut emant novos calceos pueris semper crescentibus. Suos calceos Lee fabricari cupiebat in societatibus magnis calceatoriis, ut Nike, Toms et Crocs, sed omnes recusaverunt. Deinde fabricari "calceos crescentes" coepit negotiatio Proof of Concept.

*** ***

Homines Venerem saepius colentes efficaciores sunt in labore exercendo necnon maiora salaria accipiunt quam hi, qui rarius sexualiter copulentur aut omnino a Venere abstineant docet investigatio 7.500 Graecorum (aetate 26-50 annorum) peracta a studiosis Britannicis, duce Nick Drydakis.

Horum enim 7.500 investigatorum qui quater aut saepius per septimanam coitu fruuntur, salaria habent in summa intermedia 4,5% maiora quam alii. "Homines et amare et amari debent, etiam sensu sexuali. Cum non ament amenturve, saepius subeundi sunt solitudinem, perturbationem animi et depressionem, quae res influere possunt quoque efficacitatem in labore" dixit Drydakis stationi televisificae CBS.Similem coniunctionem inter sc. crebriorem vitam sexualem et maiora salaria demonstravit anno 2009 investigatio Brasilianorum.

Omnes fere investigati (94,5%) declaraverunt se heterosexuales esse.

Plura huius auctoris in situ: http://iconoclastes2.blogspot.com/

Scripsit Iconoclastes



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae