Annus
2 0 1 5


Seres nuntiant copiam auri,

Seres nuntiant copiam auri, quam teneant

1.658 tonnae auri habentur in Serico thesauro statali primum a sex annis nuntiavit Popularis Argentaria Sinarum (PBC). Analytici putant tamen veritatem non dici a Sinensibus, qui habeant saltem dimidiam alteram talem copiam huius metalli pretiosi.

Regimen Pecchinense esse hic in difficili situ: ex una parte volunt monstrare mundo se sat magnam copiam auri habere, ut citius nummus Sericus yuan ut quinta moneta fisci SDR accipiatur, quem fiscum esse quasi nummum ficticium, quo utuntur in negotiationibus inter se civitates necnon magnae institutiones monetariae; ceterum SDR basim esse in aestimatione cotidiana pretiorum monetarum omnium terrarum. Nam in futuro tempore volunt magistratus Sinenses yuan fore nummum-aemulum dollarii US-Americanorum. Nunc fisco SDR adsunt nummi: euro, dollarium, yen et libra Britannorum; nonnulli putant etiam hoc anno yuan fieri quintam huius fisci monetam.

Sed eodem momento declarans veram maiorem quam officialiter declarata copiam auri, quae in thesauro PBC teneatur, Seres efficere possunt vehementes fluctuationes pretiorum et maiorum nummorum mundi et ipsius auri (cuius pretium deminuit una centesima statim post nuntium PBC de 1.658 tonnis; ita aurum vilissimum factum esse quinque proximorum annorum venum praebetur nunc 1.131 dollariis per unciam).

Ut putant maior pars analyticorum, veram copiam auri a se habiti dicent Seres aut cum yuan iam nummus fisci SDR fiat, aut numquam.

Alia huius auctoris: http://iconoclastes2.blogspot.com/

Scripsit Iconoclastes



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae