Annus
2 0 1 5


Plures divitissimos Seres habent quam America

Plures divitissimos Seres habent quam America

Seres habent plures miliardarios id est homines cum re familiari maiore quam 1 miliardum dolariorum quam USA! Tempore, cum index divitissimorum hominum mundi 2015 anni a diurnariis periodici "Forbes" factus sit (i.e. mense Martio), miliardarii Sinenses alterum locum in indice occupabant postea tamen, postquam incredibiliter ingens animus altus in foris Sericis prima parte huius anni regnasset, numerus miliardariorum citissime crevit.

Secundum calculationem novissimam Serici periodici "Hurun", Sinis adesse nunc 596 miliardarios (ante annum, tantum 354), dum US-Americae 537. Una cum divitissimis Hongkongiae, Formosae (insulae Taiwan) et Macao, "Magnae Sinae" habent 715 miliardarios.

Sed cavete, Seres a mense Iunio fora vestra bursaria stagnant et nonnulli hesterni milliardarii hodie iam miliardarii fortasse porro non sunt. In spatio unius totius anni id est a die 17 Oct. 2014 usque diem 17 Oct. 2015 praevalent tamen incrementa: +44 centesimarum.

Divitissimus Ser, Wang Jianlin (negotiatio Dalian Wanda Group), qui domus struit venditque ac catenam cinematographeorum tenet, possidet rem familiarem magnitudine 34,4 mld dolariorum. Alterum in indice miliardariorum Sinensium esse Jack Ma, praesidem negotiationis internetialis Alibaba. Non sunt hi ambo adhuc pares talibus ut US-Americanus Bill Gates (79,2 mld $), Mexicanus Carlos Slim (77,1 mld $) aut US-Americanus Warren Buffett (72,7 mld $), sed... exspectemus numeros 2016 anni; usque tunc omnia fieri possunt.

Ceterum, maiorem iam esse quoque numerum Serum quam US-Americanorum, qui statum habeant "classis mediae" (middle class): hos esse 92 miliones, illos 109 mln.

Plura huius auctoris: http://iconoclastes2.blogspot.com/

Scripsit Iconoclastes



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae