HOMO ALES
HOMO ALES
BIRDMAN USA 2014
Dispositor ac scriptor scaenarum:
Alexander Inarritu. Histrio princeps: Michael Keaton; histriones
maximi momenti: Andrea Riseborough; Naomi Watts;
Edward Norton; Emma Stone; Zach Galifianakis;
Amy Ryan.
Pellicula “Homo ales”(Birdman),
dispositoris scaenarum Alexandri Inarritu, quadruplici
Praemio Ansgariano anni MMXV exornata est, cum opus filmicum
iudicatum esset optimum, ut etiam regimen spectaculi, scriptura
scaenarum et photographia. Histrio Riggan Thomson cuius persona a
Michael Keaton, tractatur, clarus et dives effectus magno
plausu habito fabulis cinematographicis, quibus primas partes
egit fortissimi herois sub avis specie, iam non iuvenis,
ostendere suam peritiam cupit agendo et regendo comoediam “De
qua re loquamur cum de amore loquimur” a fabula Raymundi
Carver sumpta, cuius argumentum praecipuum amor esse constat.
Quae res simulque cupiditas excellendi animum personae principis
incendunt sed ad ceteras personas quoque pertinent, id est ad
puellam amantem (Andrea Riseborough),
eodemque modo quandam feminam artificem scaenicam (Naomi
Watts), clarum histrionem (Edward Norton),
filiam (Emma Stone), uxorem
divortio digressam (Amy Ryan), amicum
pecuniam suppeditantem (Zach Galifianakis).
Tamen opus scaenicum valde difficile paratu
est usu theatri carente ac iurgiis, praesertim quod non perraro
vox intima eum torqueat ducatque ad pristinam herois alitis
gloriam, sub qua specie saepe Thomson monstratur in pellicula.
Duplex imago surrealem reddit pelliculam quae ceturum ex
multiplici genere constat, tragico, comico, satirico. Exempli
gratia, ineunte fabula Thomson ostenditur, terga spectatoribus
obvertens, ante fenestram subligari tantum vestitus dum secum
loquitur, postea excurrens prope nudus a posteriore theatri parte
id circumit, oculis omnium intentis, inter cachinnos in scaenam
rediturus. Etiam epilogus ambiguus videtur: temptata morte
voluntaria in scaena, in nosocomio ore vulneratus recipiturubi ei
nuntiatur ab amico comoediam magnum plausum consecutam esse;
deinde laetus fenestram aperit ac delectatus avium versibus in
crepidine periculose ambulat. Filia postea non invenit patrem sed
a fenestra “hominem alitem” in alto conspicit ac subridet.
Ad augendam vim spectaculi, exclusis rebus
mente fictis, subsequentibus scaenis in variis cubiculis,
actiones toto die non intermissae sunt neque repetitae, quod
fieri in theatro solet. Pellicula ad artem hodiernam pertinet in
qua non unum exemplum imitandum traditur, sed, omni discrimine
remoto, genera fingendi, narrandi et agendi vario modo miscentur.
Scripsit Lydia Ariminensis
|