Fecundissimus est qui Ingenio ad Phantasiam inclini mirifice utitur ad Res
    praetereales creandas. Apud eum Ingenium est Praevidentia, quasi ei esset
    Oculos qui Nubes Spississimas futuri performaret vel Tempus Igotum
    habitaret , unde ,ut legatus, Civibus Actus Temporis secreta afferret.
    Multiplicia obiecta factaque Narrationes, quae sunt Fabulae, implent et
    quae monstrant quomodo non alienus Scientia fuerit
                  
 (Temporis scilicet eius) cui iungitur rei Mathematicae et Geometricae cognitio . Neque
    Scientiae Astronomicae principia ignorat quae Motum caeleste demonstrant .
    Hic Motus , qui in varia Elementia Terrestria declinatur, notio
    fundamentalis in operibus eius apparet et invenitur seu in inclinationibus
    Humanis seu in determinationibus Geographicos. Cum hic loquamur de motu, in
    animo habemus intentiones passionales proprias motus generalis Res
    Universae. Ita actores narrationum possunt esse prototypi actorum qui in
    vita reali struunt artificia mentalia etiam ad malum operandum. Non secus quam in aliis Narrationibus eiusdem 
                
    generis optime fingit fictione operatores perversos qui se contra Humanitem
    agunt. Hoc ad propositum una ex Narrationibus suis ingens est: agitur de
    Fabula cui titulus Michael Strogroff. Videbimus quomodo acta actoris reduci
    hodie possunt ad actus invisibiles sed realissimos contra Genus Humanum
    conceptum Mente obscura et Perversa. Hoc sub Aspectu narratio vernana
    narrationum modernarum, typicorum sectorum fictionis, simillima est ubi
    maximus scopus est praedominatio sui vel generis conformis super
    multitudinem conceptam velut victinam ad finem probatorum immolandam. Non
    proprius temporum recentium hic modus res sinistre fictas Phantasia
    inveniendi est. Contra proprius aetatis nostrae est coniungendi modus cum
    Technica Phantasiam. Nam Magis inventus technici progrediuntur, magis
    negatio, quae derivatur non ex mediis sed ex voluntate, augetur per quam
    media generi humani imponuntur. Non certae aetate moderna instrumenta noxia
    structa sunt ad gentium exterminationem ( vide v. g. quod factum est in
    Asia et in Africa ab Artificibus qui dominatu gaudent non modo
    intellectuali sed etiam materiali in utroque campo Ideativo – applicativo).
    Haec instrumenta non ignota sunt viris antiquis nisi sub aliis modis: etsi
    ad damnum hostibus conferendum parata, non dolo sed fine ad Bellum apto
    Arma et Artificia concipiebantur. Aetate moderna artificia dolosa
    praevalent contra rationem belli ( si bellum rationem habet). Ut arces olim
    expugnarentur, incolae fame et site moriebantur absidione durissima et
    longissima. Haud raro praeterea artifices res militaris fontes Hydricos
    veneno polluebant, exterminationem habitantium statim causantes. Clara
    ratio nec iusta tribuenda est actibus similibus, at aetate Moderna acta
    militaria aguntur dolo, id est mente perversa, quae non finibus bellicosis
    pulsa, ad intentionem graviorem movetur. Apud aliquos Narrationes,
    praesertim regionis Anglo Americane, haec intentio emergitur sub forma
    maxime symbolica: nam si antiqui agebantur in actus res, hodie viri docti (
    non viri communes) sciunt se in acto symbolico res moveri ( non solum
    theorice) . Quid hoc significet : processu Physico mathematico adiuvante,
    hodie pervenimus ad cognitionem de Materialem, scilicet cognoscimus
    Materiam non solum sub aspectu spisso, sed subptili. Iam pridie haec
    intuitio, per mentem solum experta ut possibilitas futuribilis ( de qua
    apud aliqua ingenia mysterium adhuc permanet), in capacitate phantastica
    patet Julii Verne. Tres sunt actores in narratione vernana qui se obiciunt
    cum possint esse differentes nisi apparentia: Micheal Ostrogroff, Ivanus
    Ogaref et Feofarus Khan, Princeps Tartarus. Hi operantur clam et vera eorum
    intentio non est res publica salvanda servandanque, sed potius quomodo
    intentio mali subiective meditata possit se in rem veram vertere. Quisque
    ex iis igitur agitur rationibus publiciis ad bonum destinatis: re vera
    singulo est inclinatio malefica ad universum destruendum ( ubi universum
    concipiendum est ut Genus Humanum, etsi configuratum ut portio inimica et
    ad parvulum spatium reducta). In mente cuiusquam actoris supra dicti
    nascuntur intentio et etiam exsecutio: nam quod ea interest imprimis est
    magis exsecutio quam theoria abstracta applicationis scleris. Praeterea
    scelus numquam est contra personam singulam, quae hoc in casu medium fit
    quo malum Universale infligi potest. Si coscientia est eo consequitur ut
    exstet, sola coscientia mali universalis emergitur. Theoria est mente
    flagitiosi actua symbolicus res: meditatio iam actus est, etsi adhuc
    remotus a re. Cum quisque moveatur pro parte defendenda, eliminatio partis
    restantis illimitata optatur et instrumenta ad actum res verum idonea
    debent necessario esse. Pluris existimatur modus
          
    subtilis mortem universalem afferendi, flocci contra modi rumorem agentes
    considerantur. Peregrinatio vel motus inter partes putatas inimicas
    ambulatio nefaria fit , cum coque momento ex sacco viatoris scelerati oriri
    possit periculum maximum, etsi sub qualibet forma concipitur. Si quo modo
    mens princips Tartaris innocens patet prae duobus quibus opponitur, si
    Michael se simplicem emissarium politicum ostentare vult, Ivanus Temibilior
    est quia duabas rebus pellitur: vindicta et pravitate. Plus: instrumenta
    noxia maxime cognoscit ut miles gradus supremus. In re narrativa: tartarus
    princeps Khan provinciam suam separare vult ex dominatu Imperatoris Russi ;
    ad hoc obtinendum usque lineas telegraphicas destruit. Cum imperatore stat
    frater eius qui, in provincia sua ( irhutsk) ,opponi defectori conatur.
    Interea Michael mittitur apud fratrem imperatoris ut actum proditorium
    Ivani contra Imperatorem et fratrem ostentat. Hoc modo Ivanus Ogareff actor
    primceps fit qui maximam ficitionis artem possidet: dum palam gestum
    publicum bonum fratri manifestat, clam hunc gestum negare mediis celatis
    conatur. Re vera in mente huius actoris nefarii scelus sub ampliore
    proportione concipitur: nam non tam eliminatio singuli quam exterminatio
    multorum potest finem reddere tutum, qui sint unicum impedimentum. Iam
    inventus exterminator ut Technica
   universalis in mente perfidi viri confectus est. Ita Narrator
    praeannuntiat similes modos nefarios saeculorum futurorum, monstrans inter
    Mentem et Naturam exstare capacitatem cognitivam quae naturae studio
    alacriter ex imis se det, cum proprietates maleficii semper instent. Plus:
    in sacco hae proprietas vix inventae possunt tranferri dum solum ambulatur.
    Satis ad hoc,ut parvulae ampullae liquidum continentem versentur opportunos
    in locos; satis ad hoc, ut parvula elementa byotipica diffundi possint
    etiam per area. Non longinquus est narrator noster a considerationibus
expressis An auctore, cui nomen Ouspenskij, in libro cui titulus    Homines, Beluae, Dei: ibi negatio hecatombalis interdum per media
    celata efficitur eadem in regione geographica. Perfidi viri non
    instrumentis sonantibus et deflagrantibus hanc negationem universalem
    obtineri posse ostendunt ; huic negationi mens insana et tacita inclina
    est: hoc clarissimum est. Narratio vernana est historia proditoria, ubi
    sunt proditores celati et manifesti qui ad eundem finem modis et
    instrumentis differentibus operantur: labefactionem adversorum. In libro
    iam dicto auctor Ouspenskij, ut actor qui personaliter res experitur,
    describit quo modo rubri initio Revolutionis Russae  ( 1917) ,id
    est milites, in gentes inertes et inermes ( agricolas plerunque) se
    ferociter et crudeliter gererent, adeo ut incolae pagorum apparenter novae
    ideologiae adhaerent. Rubri, quos interea albi persequebantur, non palam
    actus praecipue proditorios eligebant, ut incolae possent timere ne actus
    inopinatus eos percuterent. Qui iam notis agentibus tribui poterant, satis
    ut , vigilantes stare die nocteque cogerentur . Incolae didicerant modum
    agendi rubrorum ex actibus eorum reperitis: nam ex improviso agi poterant,
    seu forma seu modus saepius iidem manebant. Metus incolarum nascebatur,
    datis actibus repetitis, ex suspicione, quae in iis habitus facta erat.
    Scimus attamen actum proditorium actum repentinum esse in re ,sed arte
    factum in antecessum, id est in praecognitione actum. In actu concepto ab
    Ivano Ogareff duo Tempora sunt: meditatio et exsecutio ; actus erga fratrem
    imperatoris et erga tartarum defectorem. Inde actus proditorius est
    simulatio per excellentiam, quae denique decerni investigatione opportuna
    potest gatia suspicionis. Non eodem modo eveniunt facta cum elementa
    fundamentalia desint ut certa capacitas determinationis causa suspicionis
    stimulationis fiat: repetitio et coscientia. Contingit etenim ut eventum
    tragicum partem orbis quandam afficiat: unde et cur?. Nam in aliqua parte
    collocatur vel Bacterium infectivum, quod confectum est in alia orbis
    parte: hoc vel bacterium in Laboratorio inventum est ( vide Ignatium
Licata, in libro    Complessità: Un’introduzione Semplice, pag. 76 ). Artificium
    laboratoriale mente perversa confectum ( non verum est secundum
    autorem supra dictum Naturam in se capacem non esse res gignere aliqua
    sponte habilitate ) et propter finem destructivum conceptum facillime
    expanditur, in dynamica retia immersum, cuius mediator maximus fit ens
    vivens sensibilitate constitutum. Certissime hoc ens punctum fondamentale
    quaestionis est: labefactio eius per destructionem inopinatam. Nam ens
    Sensibile vivit et Vitam suam mecanice ( hoc bene scimus) modo inconscio
    gerit: si quoque instante de actu specifico cogitaret, vita eius fieret
    peior quam damnati mythici tartarei. Vivit et cum inscius vivat agit,
    carpit, movet omnia mecanice, id est gestu repetito. Cum inde vel Bacterium
    inopinate sumpserit, vitam suam normaliter pergitur, quoad momentum
    cruciale, id est syntomaticum, manifestetur. Hoc momento potest denotari ut
    Explosio vel deflagratio, quia publicum fit et ab illo instante noxium
    putatur. Inde fere culpabilis, quasi causa sit in eo , a societate amovetur
    et in locis remotis captivus abservatur. Deinde causa vera quaeri incipitur
    extra culpabilem, qui in origine indicium habet et fert. Generaliter
    individuum geneticum potest esse causa tanti damni, sed sufficit ut vivat a
    societate seclusus. Interea externo alia individua inopinate vita
    defunguntur sine Ratione patenti: quae res causa?. Cum symptomata causalia
    eadem manifestantur apud accidentaliter defunctum, suspicio generalis
    surgit, praecipue in scientificorum mente. Sed viri qui Rem Publicam curant
    minime aperte confitentur Originem causae, quam in secreto cognoscunt: nunc
    aperte dicunt symptum noxium exstare et efficere ut remedia opportuna
    inveniantur. Unde Calamitas publica annunciatur: vigilantia fit stricta. In
    libro supra dicto, Ignatius Licata, Theoricus Physicus sicilianus,
    considerationes directoris libelli scientifici, cui nomen Chris Anderson,
    dicens affirmare iam Theoriam olim conceptam cognoscientiae et adhunc
    praevelentem finitam ( ergo superatam) esse. In Scripto Libelli
    Scientifici, cui titulus Wired ( 2008) numquam data collecta
fuisse asseritur, quae possunt repraesentari ut Mappae ad    Desertum Quantitativum transeundum aptae ( vide opera cit. P. 140)
    .Haec Data, quae sunt Big ( scil. Maxima) Data, 
    permittent nos transire statim de Theoria ad Empiriam, quod efficiet vel
    posset efficere, ut eventa aetatis globalis non solum cognoscere sed
    praedicibilia fieri queant. Nam hoc Quadrum Cognitivum, possibile factum
    gratia Systematum Virtualium, notam facit subsitentiam retium inter se
    connexorum, quae definiri possunt Macro Retia. Ex altera parte
    quodque systema affirmatur ut lineamentum specificum cum aliis coeuns.
    Tamen haec specificitatis non tangit connexionem cum aliis in structura
    Globalis gratia Phaenomenorum, quos possumus repraesentare sicut nodos
    connectivus et transversales, appelatos anglice Huh. Scientificus
    Sicilianus per has cogitationes, quae ampliores sunt quam nobis detur hic
    facere, vult nobis praebere Imaginem conceptualem notam, cuius autem
    intellectio maxime scientifica difficillima est, causa studiorum maiore
cura tractandorum,sed parumper plerisque accessibilem:Complexitatem. (    Stuart Kauffman, Ignatius Licata, Chris Andersen) . Humana
    societas universa est propter retia interconnexa et sophisticata, cuius
    cognitio tamen, causa instrumentorum cognitivorum nondum perfectorum potest
    definiri probabilis . Haec Societas Globalis ( meminimus pagum globalem
    humanum) est et nos ducit ad globum Aqua, Aere, Terra constitutum sed (
    hodie scimus) elementis Psyco/ Physicis . Haec Elementa cum elementiis
    naturalibus, dicit Ignatius Licata, Historia struunt. Si igitur possemus
    applicare Theoriam Physicae classicae ( Lagrange et Laplace), quae
    elementis praedictis et praeterito notis repetitionem configurationis horum
elementorum annuntiat, et si possemus uti datis, quae appellantur    Big Data, omnia praevenire fingeremus. Quod, dicit semper Physicus
    noster, possibile non est, quia excedentia ( anglice Spourios) 
    certitudinem irritam faciunt. Si quid altissime noxium et maxime
    contagiosum proditorie loco quolibet collocatum, periculum non pro parte
    tacta sed pro universa fit. Ita ab eo momento vitium sine impedimento
    entibus sensilibus mediantibus, quocumque diffuditur, quando docti vel
    doctissimi contra putant Aetatem Globalem a similis rebus, praeteritorum
    saeculorum propriis, exemptam esse. Et hoc doctissimi affirmat propter
    molem datorum quae iam capaces sumumus per specificitatem cognoscendi et in
    ordine categoriarum ponendi. Immo dicendum nobis est hanc Globalem
    Societatem, gratia retium connexorum et motuum perpetuorum, medium maximum
    esse aptum ad diffundendum periculum Materiale sed magis Psychicum ( vide
    instabilitatem gentium iam Planetariam). Unde Complexitas, quae melius
    debet complexio appellari, etiam elementa negativa includit ,quando ductus
    humanus imprevedibilis est, cum a fortiori in possessione simus datorum
    innumerorum.
    
        Index librorum consultorum: Ingnatio Licata: La Complessità, una
        Introduzione Semplice. Chris Andersen: La Coda Lunga: da un mercato di
        massa a una massa di mercati. Julius Verne: Michele Strogoff.
    
 Scripsit Fabricius Manco